413
304
Comment. Alchem. Part. I. Lib. IV.
sublimata; sed maneat liquor oleosus. Cum vero vaporabilia tractat, euocat aquae consistentiae li¬
quores. Quae mediae sunt naturae, aquam & oleum praebent simul. Itaque noster artifex iisdem in¬
sistit naturae vestigiis, quibus Philosophus, sed hic superficialius, ille exquisitius. Non enim tantum
ex singulis singulas differentias extrahit, hoc est, ex halabilibus calidas siccasque excretiones extor¬
quet, ex vaporabilibus aquosas; verum etiam ex multis vtramque, & praeterea etiam essentias siccas,
& spiritus acres, qui eum habeant consistentiam & fluorem aqueum, tamen igneae & adurentis sunt
potestatis.
Vt autem operum talium effector calor est Aristoteli, isque combustiuus, seu qui eo gradu esse
possit, vt etiam comburat rem, & destruat: ita etiam Chymico, sed qui rem arte aestimans, iuxta axio¬
mata principiaque suae facultatis, omnibus certum modum praescribit, itaque agit, vt nihil temere, sed
prudenter periteque egisse deprehendatur. Neque enim comburit res, nisi cum ex cineribus & calci¬
bus essentias quaerit: nec dissipat spargitque in aërem, sed determinato elaborat fine. Aristoteles com¬
bustilia Suialè fecit: sed Chymicus etiam ex his, quae ardere nec per se, nec cum aliis vulgariter pos¬
sunt, exugit halituosas substantias, seu igneas, vt in aquis fortibus apparet. Oleosas tamen ex combusti¬
libus, licet ob affectionem & misturam non semper actum assequantur.
Finis destillationis iam patet. Essentiam enim ex misto Chymicus extrahere destillando satagit,
eamque forma liquoris oleosi aquosi, vt fiant aquae stillatitiae, olea & spiritus, quasi mediae naturae in¬
ter aquas & olea. Num autem tota essentia, omnisque rei virtus ex destillabilibus hac operatione
queat extrahi, dubitant. Nam purgandi facultas ad alembicum non ascendit, nisi in paucis, vti do¬
cent Fernelius, Cordus, & alii exemplo vegetabilium purgantium. Chymicus tamen mutata destil¬
lationis forma fortassis etiam hic aliquid conari poterit, id quod in mineralibus certe facit, ex quibus
seu ascensoria seu strata destillatione potest elicere vacuantia, quae tamen fortassis Medici ex catharti¬
corum numero excluserint, vt mercurialia, stibiata, atramentosa, &c. de quibus iam non est disceptan¬
di locus.
Vim purgantem aiunt in magis terrena materia succoque inesse, quam per alembicum exeat,
quae tamen per macerationes praeclare vna cum succo educatur. Sed hoc dogma redarguit Rhaba¬
bari coctio, cuius reliquiae non purgant, Deinde exempla infra sequentia, quae in spiritu eam esse
docent, qui in vegetalibus est volaticus, in mineralibus magis fixus, vt in sale petrae, lapide armeno,
cyaneo, hydrargyro, & caeteris. vbi minus magisve constans inuenitur. Verum haec lis pendeat. Nec
est, vt se ostentare velit Chymicus, & vanam gloriolam quaerere ex vno opere, quasi sicut in lapidis ar¬
tificio vna commendatur coctio, vnum vas, fornax, ignis, &c. ita & in caeteris se habeat. Ideo ars con¬
stat praeceptis variis, vt varia possit efficere, vnumquodque autem suo opere & modo per se &
primum.
Cum fateantur, ex floribus perfici & pruni syluestris facultatem produci etiam destillando, vi¬
dendum de solutiuis amplius est, & an non deficiat inuestigatio potius, quàm naturae potentia. Neque
enim catholicum erit, quod Cordus scripsit, solutiuam facultatem inseparabiliter inhaerere terrestri
corpori, & relinqui in fundo. Illis exemplis non est inseparabilis. Deinde maceratio & coctio separat,
vt docent infusiones & decocta purgantia. Terreum Rhabarbari corpus non purgat; succus pur¬
gat: purgare negatur aqua inde extracta. Sed quando extrahitur? Cum radix peraruit. Fiat experi¬
mentum in recente, vt in istis floribus. Aceti phlegma, & aquam seri lactis abluere potius, quam pus¬
gare dixeris. Sed destilletur esula succulenta, elleborus recens, cortex sambuci, ebulus, & similia,
cum adhuc alimentarium obtinent liquorem. Non dubium est, si recte peragatur opus, etiam pur¬
gantem vim fore in aquis. Garzias tale quid de Rhabarbaro annotat, quod licet non affirmet, non
tamen abludere à vero videtur. Euonymus lib. 2. "Quidam apud nos destillat aquam rosaceam, quae aluum
soluit ex rosis rubris. Purgat autem primo prodiens liquor. Vomitum purgat aqua florum pomorum Arantiorum."
Paraeus lib. 26. chirurg. cap. 7. ex Rhabarbaro recente & viridi purgantem aquam ponit. Hieronymus
Rubeus sect. I. cap. 12. item aliquas recenset, licet non probet.
Astrictoriam vim magis terrenam esse, multis probari potest exemplis. At ea per destillationem
educitur, vt indicat aqua Faufelis apud Garziam, qua alui profluuia sanauit, tanquam singulari medi¬
camento. Torrendo perit purgans Rhabarbari potestas. Exhalauit ergo. Halabilia destillationi sunt
opportuna. Sed haec mittimus. Relinquit destillatio etiam salem in mistis. Itaque is alia industria est
eliciendus. Fines accidentarii, & consequentes à quouis facile intelliguntur. Formas persequemur in
speciebus. Locum in principio operis designauimus in officina. Tempus modo natura, nimirum
cum absolutae recteque dispositae sunt materiae, ostendit, modo consilium & necessitas iniungit. Quan¬
diu vero durent destillationes particulares, ignis regimen, apparatus totusque processus, in singulis ar¬
guunt; & est aliquid in praeparatione diligente & assiduitate. Quidam non tantum comminuunt in
tegra destillanda; sed & si natura eorum fert, in pulmentum vel succum extractum redigunt, quem
primam destillationis materiam esse dicunt. Alia cum sale diu macerant in humore suo, vt plane soluta
compage, citra putredinem tamen extrahatur essentia. Quaedam cito reddunt, quod exigitur, quaedam
non nisi post labores repetitos, aut putrefactiones.
Defectus profluxionum stillarumque, & mutationes colorum, & signa vasorum, praeterea etiam
reliquiarum considerationes tyronem informabunt. Quibusdam certum pondus mensuraque prae¬
finita est, eam experientia & vsus inuenit, & discitur praeceptis specialibus. Quando mutanda sint va¬
sa, mutatio liquorum indicat, nisi volumus vno excepta omnia, postea segregare repetiss
operibus.
Extant