413
306
Comment. Alchem. Part. I. Lib. IV.
Fit interdum, vt humores meros, vel liquida copiose destillare oporteat, ne necesse sit exinanire
vasa, & interrumpere opus, aliqui saltem alembicum amouent caute, & calefactum liquorem pertu¬
bum seu infundibulum longae fistulae demittunt, ne tangat cucurbitae latera, ipsaque frangatur, si vi¬
trea sit, vel adhaerentia ramenta ambusta remisceantur caeteris. Alii non curant hoc in vasis metal¬
licis, nec alembicum tollunt, sed in latere collitubulum instruxerunt, per quem liquor augeatur. In
retortis aliquando foramen ceruici additum est eius finis gratia, maxime cum rectificare volumus
destillatum. Sed haec & similia declarabuntur aptius in speciebus & praxi exemplari. Cum vasa rum¬
puntur ante operis absolutionem, si quidem ruptura talis est, vt possit sarciri, veluti cum rimae in parte
extantè euenerunt, emplastrum glutinans imponitur, quod spiritus coerceat, idque calidum actu. In
aliis labor ad carceres est reuocandus.
Differentiae destillationum sunt variae. In artem vero receptae maxime sunt ascensoria, incli¬
natoria, transuersa (quae tamen ad ascensoriam possunt referri) descensoria. Hae dirimuntur in mo¬
dos varios, vnde destillatio per balneum mersorium, per vaporem, per cineres, arenas, foenum hu¬
midum, fimum, &c. Est stufa sicca vel per vesicam: cum & sine serpentinis vel refrigeriis: multorum
alembicorum, vnius: plurium vasorum in vna fornace, vel paucorum: quadrata, rotunda, ob¬
longa: in Sole, vel igni: per patinas, per campanas, per ollas, per pannos, &c. Mediatae plaerum¬
que in catino habent medium: aliquae etiam in cucurbita ipsa, vt cum thus destillatur: vel herbis
supponitur charta, vt recrementa eo facilius à fundo liberentur. Sed cum in Alchymia generali¬
ter & specialiter multa sint dicta, ne repetamus omnia, saltem dispositiones specialium destillatio¬
num nunc repraesentabimus.
CAP. IX.
De quibusdam balnei ascensorii dispositionibus.
AScensoria destillatione coguntur, vel potius mittuntur in sublime halitus resoluti, vnde ei no¬
men ascensoriae, vel sublimatoriae: estque hic alembicus rostratus, vel fistulatus. Cum volumus
circa capitellum colligi & concrescere spiritus, rostrato vtimur, idque consultius est, quàm cnmi¬
idem operculum simul sustinet partes recipientis lacunis in limbo profundis & amplis instar sacci. Ratio
manifesta est, quia liquor coagulatus per rostrum extra spacium caloris fertur, & frigore recepta¬
culi defenditur. Quanquam enim dici possit, caloris vicinitate in succo simul fieri circulationem
quandam & rarefactionem, seu attenuationem maiorem: tamen id hic locum non habet, nec
est confundenda pelicanatio cum destillatione, cumque non tam exacte claudantur vasa destillato¬
ria, quàm circulatoria, metuendum, ne spiritus amplius rarefacti se subducant, fiat que phlegma ma¬
gis, quàm essentialis liquot. In aliquibus tamen nihil interest.
Solet interdum simul alterari aut tingi liquor stillatitius, positis in capitello tincturis & aroma¬
tibus, aut rostro adiectis, vel etiam à medio alembici pendentibus. Cum spiritus synceriores expeti¬
mus, cucurbita obducitur papyro quadruplici, vel membrana; aut farcitur spongia oleo madida. In
geraniis spongia in medio colli est mobilis: in orificio charta. Calx addita rebus non sinit eleuari acria
sal diuidit, simul & retinet feces: retinent & glareae silicum. Vtrumque non finit in spumam exurgete
& ebullire liquores viscidos Sed haec innotescent etiam praxibus singularibus.
Capitellum fistulatum recta sursum in serpentinas emittit halitus, quin & aliquem impe¬
tum addit copia surgentium & vrgentium antecedentes. Recta plaerumque est dispositio vtriul¬
que capitelli. Nonnunquam tamen etiam inclinantur, non vt rostrum modice dependeat (quod
omnino fieri debet, ne in limbo guttae maneant) sed vt species inclinatoriae per retortam repraesen¬
tetur. Dicitur destillatio obliqua, vel strata, vel in latus. Discerni tamen debet à retorta, quae inclina¬
toria vocatur.
Inter ascensorias siue rostrato fiant capitello, siue fistulato (prima rudimentaartis, vt Diosco¬
rides & Plinius referunt, vellera, patinas, conchas, calices inuersos, &c. habuerunt) primum
locum obtinet balneum ascensorium (est aliud descensorium, & inclinatorium, de quibus suo lo¬
co) propter primum ignis gradum, & tutissimam administrationem, praesertim respectu aqua¬
rum, quae felicissime creduntur balneo destillari. Id duplex est, mersorium, & vaporarium. Vtrum¬
que varietates quasdam habet, siue res moneant, siue locus, tempus, occasio, arbitrium artifi¬
cis, ignis, vasa, & alia. Antiqua forma apud Bulcasim seu Seruitorem extat in aqua rosacea, ace¬
to, vinoque destillandis, vbi additur, apud multas gentes operationem seu confectionem aquae ro¬
saceae vigere, ne mendacissimi impudentissimique Paracelsitae nobis obtrudant authorem suum Pa¬
racelsum. Sed notemus modum. Rosis (intelligamus herbas, floresque similes, vt catholica sit prae¬
ceptio) modo adiicit aquam, modo omittit, (hoc est, in balneo eas destillat, vel stufa sicca,) &
vtitur igni prunarum, vel lignorum. Vulgatiorem dicit eam, cui additur aqua subdito lignorum
igni, licet minus odoratam, qua vi valentior est absque aqua per ignem carbonum procura
ta (procul dubio prius tritis maceratisque suo succo rosis) cum lignorum ignis in stufa sicca de¬
trimentum odori afferat, vt scribit. Reges Abarach sic destillarunt. Officinam statuerunt sa¬
tis amplam. Hanc diulerunt in duas partes, interueniente muro, ita vt vnum spacium pro
culina & foco esset, alterum pro ergasterio. Ita diuisus focus fuit ab ergasterio, vt inde in
hoc nullus fumus potuerit ingredi, ne aqua rosacea contaminaretur. Culinam seu hypocau¬
ctum, aut pyriaterium (voca vt lubet) aenea olla, vel abeno magno instruxerunt, ita alte
locato.