413
307
De Extractionibus.
locato, vel suspenso, vt inde aqua calida potuerit deriuari in destillatorium, quod vt commode fie¬
ret, muro, qui inter pyriaterium & laboratorium interiiciebatur, abenum applicarunt facto subtus
foco vel hypocausi, retro vero vel etiam supra camino pro deducendis fumis. Ex illo abeno per mu¬
rum canales epistomiati in laboratorium fuerunt immissi, fere eo modo, quo solent in ferinis, quae
foco calefiunt, ex magnis ahenis tubi in balneum duci. Ita adornatum fuit pyriaterium, & subie¬
cto igni aqua ex proximo puteo in abenum infusa calefacta ad feruorem vsque & ebullitionem suffi¬
cientem. Post murum in laboratorio, vbi prominuerunt tubi, stetit Berchile magnum, hoc est,
cortina plumbea quadrata, tantae saepe capacitatis, vt centum aut ducentas capere cucurbitas: sae¬
pe vero etiam minor, pro arbitrio artificis. Sic autem accommodatum id labrum fuit, vt ex fistu¬
lis abeni aqua illaberetur: & ne exundaret ab altera parte, iuxta marginem habuit emissarium &
ductum, per quem exundans aqua proflueret extra officinam. Ex aheno itaque aqua feruente im¬
missa, illud quidem repletum fuit noua item calefacienda: sed cortina cucurbitis ordine fuit im¬
pleta, ita vt rostra eminerent, & liquorem in conceptacula emitterent, quae non solum circa
margines locata fuisse coniiciendum est: verum etiam in medio satis alte eleuatis collis, sicut nostri
solent vna fornace quinquagenas centenasve cucurbitas, capitella ronstrata & receptacula disponere,
Instratum postea operculum vitreum vel lapideum est, per cuius foramina prominuerunt capita, iun¬
cturis bene fartis.
Intelligere licet, istud Berchile distinctum fuisse loculamentis, ferreisque trabeculis, quibus in¬
niterentur tabulae. Nam in tanta capacitate ineptum videtur ad mouendum operculum vitreum
vel terreum vnum continuum. In minore vase facilius id locum habet. Ita ordinatis omnibus ro¬
sae iniectae sunt, capitella imposita, iuncturae obstructae, vt vapor aquae calidae intus opus absolue¬
rit. Vna destillatione peracta, euacuatae cucurbitae nouis sunt impletae, & similiter progressum,
Aqua quoque ne refrigesceret, subinde refecta illapsu recentis calidae. Sicut autem ahenum vel ca¬
cabus super furno stetit; ita & cortina. Scribit enim seruitor (laborator, quem vulgo laboran¬
tem & ministrum vocant) Berchile fuisse constitutum super furnum infra cacabum, éstque consen¬
taneum, murum, qua parte focus fuit, habuisse foramina, per quae calor subire posset cortinam,
eamque halitu suo à frigefactione prohibere, qualis fabrica est in Acediis nostris. Sed non patuit
furnus circa cortinam, ne fumus officinam inquinaret. Magnam copiam aquae ita factam fuisse, pro
regia magnificentia & liberalitate necessitateque multorum in aula, & populo, tantis totque vasis
apertum est. Sed & laboriosior fuit administratio. Itaque à Medicis inuentus est modus facilior,
nempe is, quem etiamnum hodie vsurpamus. Nam vt narrat Bulcasis, abenum, simile tinctorum
cortinis, statuerunt super furno & hypocausi. Illi aquam infuderunt, cucurbitas imposuerunt, oper¬
culum foraminulentum, per quod cucurbitae eminerent, accommodarunt, iniectisque rosis, &
applicato capitello cum receptaculis, obstructis item commissuris, ignem supposuerunt flam¬
meum ex sarmentis vitium, vel cremiorum aliorum. His cum satis concaluisset fornax, & ad me¬
dium destillationis peruentum esset, furni ostium clauserunt, atque ita siuerunt per se destillatio¬
nem perfici. Pro cremiis carbones accepti aquam exhibuerunt odoratiorem. Verisimile est, auri¬
culam vnam atque alteram relictam fuisse apertam, ne suffocaretur calor in scintillis carbunculisque
reliquus. Matthiolus docet, simili artificio Venetos stufam siccam pluribus cacabis ventricosis sti¬
patam adornare. Si non placet pro aheno furnum peculiarem facere, indicat seruitor, posse illud et¬
iam nudo in foco super tripode statui cum cucurbitis & operculis, maxime ex vitro. Sed quomodo
tunc vasa immunia à flammis & fumo esse queant, non apparet, nisi circundentur capsa. Alioquin si
& hic peculiaris est furnus, nihil discrepabit hic modus à praecedente, nisi capacitate & loco. Haec
ille in aqua rosacea, quae possunt accommodari etiam caeteris. Nam in aceto destillando iubet Achan¬
nor seu furnum construere instar eius, quo destillatur rosacea: vti cucurbita vitrea, vel terrea vitra¬
ta quarta parte vacua tribus impletis: addere rostratum operculum; ignem lenem succendere: nec
alio apparatu oleum & aquam camphoratam facit, quanquam vnica cucurbita seu matula, quam ap¬
pellat Batam vel ventrem. Intelligimus ergo huius balnei informationem habere vsum multis com¬
munem.
In secunda parte Euonymi repraesentatur modus dispositioque balnei Regum Abarach aliter
ac verba Bulcasis habent. Nam fine interstitio murali in eodem spacio locatur furnus cum olla abe¬
nea, ex cuius canale aqua calefacta in dolium ligneum influit. Libro primo de aque rosacea, ex Bulcasi longe
absurdior proponitur figura. Nos sequentem picturam exhibemus, in qua intelligendum est, forna¬
cem cum aheno per murum omnino separatam esse à loco destillationis, & ibi caminum ita euehere
cumum, vt plane non possit intrare laboratorium.
A. Murus,
Ddd 4