413
image 149
image 150
image 151
314
Comment. Alchem. Part. I. Lib. IV.
materia, ex qua liquorem emungere volumus, proxime tangente, siue aqua addita sit, siue nulla. Nam
& nos fornacibus, hypocaustisque familiaribus magna ex parte vesicas & ahena adiicimus, vt humidum
vel siccum calorem, cum libet, vsurpemus, nec opus est ea de re verbis pluribus. Ad hanc ergo classem
reuocamus ea, quae Bulcasis de sicca rosarum destillatione habet. "Operatio aquae rosaceae" (inquit) "sine aqua
& cum igne carbonum est, vt facias furnum quadratum, aut rotundum: qui habeat super hypocausto solium seu tectum,
cui incumbant vontres vel cucurbitae ex terra vitreata, vt possint sustinere ignem, cumque accensi fuerint carbones, & in¬
ceperit aqua destillare, tunc claudatur ostiolum, spiraculis saltem relictis, per quae fumus egrediatur, & ita procedat vsque
ad finem destillatio, subinde mutatis rosis." Huiusmodi furni inueniuntur magno numero passim in destilla¬
toriis libris, nec libet & eos depingere. Videmus ab eruditis probari fornaces Matthiolanas, & à multis
repeti. Pertinent autem ad stupham siccam secundum mentem Bulcasis non tantum illa Neapolitana
fornax, sed & quadrata plurium alembicorum, quam aliqui cochleatam faciunt, vt apud Lonicerum vi¬
dere est. Tales fornaces cum satis sunt calefactae, postea clauduntur, vt Bulcasis dixit, sinunturque reliquum
operis absque cura absoluere. Inde mutata materia proceditur quousque calor respondet, qui cum exo¬
leuit, instauratur.
Rudimentum stuphae siccae quadratae propo¬
nimus ad sententiam Albucasis, quo faciliore modo
id fieri posse putauimus. A. B. C. D. quatuor sunt la¬
tera, ex quibus, A. posticum iungi muro potest: C.
anticum: B. D. duo lateralia. E. Conisterium. F. ostium
hypocausti. G. muruli pro receptaculis. H. alembici
priores ex vitro, vel plumbo candido, aut argilla. Ad¬
haerent a. collis catinorum, qui intelliguntur ex ma¬
teria terrea esse fundo plano, vel sphaerico, non pro¬
fundo ita, vt ignem ferre nudum queant. I. Alembi¬
ci auersi. K. alembici medii, quibus conchae subiicien¬
dae sunt pro receptaculis. Nos decem repraesentaui¬
mus pictura. Sed praxis monstrabit commoditatem
maiorem etiam pro pluribus. L. nigra puncta in an¬
tico signant, capita trabium ferrearum, quibus pati¬
nae seu ventres cum materia innituntur. Interdum
tamen his carere possumus, si patinarum labra cir¬
culo extante praefigantur, vt in operculo fornacis
haereant. Notandum est, posse istis trabibus pauimentum solidum seu tabulam tenuem lapideam im¬
poni, tubo tamen traiiciente, eique insterni cineres, & his tandem patellas cum materia adaptari, id
quod facimus populariter per vasa fictilia stufae siccae destillantes: Et tunc fundum patellatum tegimus char¬
ta, si res siccas inferimus. M. Tubus est, per quem fumus exit. Huic adaptandi sunt circuli fictiles seu
capitella ad moderandos gradus ignis tali forma:
Quibus signatur primus, secundus, tertius gradus. Operculum
ipsum, ex quo colla patinarum eminent, sectum sit in partes, an inte¬
grum, nihil refert. Illud temen vtilius est, vt caeteris alembicis manen¬
tibus, vnus atque alter possit tolli, si quid aduersi euenerit. Atqui tunc
supponenda sunt ferramenta, quibus partes imitantur. Hanc stufam aptam inuenies ad cinerarium, a¬
renarium, nudumve ignem vti libuerit. Eidem inferes retortos, vel rectos ventres pro necessitate. Fi¬
guli partem transtulerunt ad suum opificium, & paruo exemplari maiorem dispositionem sunt imitati¬
Tales enim fabricant fornaculas:
Saturnus Fornacula fictilis distincta cinerario & hypocausto. ac. fornacula stuphę siccae absque cinerario
diuiso. A. cinerarium, B. hypocaustum, quod craticula distinguitur à cinerario Γ. spiracula, iuxta haec intus sunt
pinnę seu parui muruli, vel circulus, cui imponitur lamina ferrea, si cinerarium volumus. Lamina farcitur
cine¬