413
315
De Extractionibus.
cinere, & luto iungitur fornaculae. A. Margo patinae. E. limbus alembici. Z. Alembicus. Θ. Patella,
quae charta circulari insternitur, cùm rosas vel alias res siccas imponimus, vt eo facilius reliquiae à fun¬
do auellantur, fiantque placentae rosaceae. Alembicus quoque si est rarior iusto, ita vt metus sit, ne ha¬
litus tramsmittat, cera tenui inducitur in hunc modum. Sinitur incalescere. Calefacto iniicitur pilula
vel globus cerae albae, quantus iudicatur oblinendo sufficere. Cum eliquata cera est, in omnem partem
vertitur, vt tota cauitas incrustetur. Quidam alembico circumponunt vesicam frigida plenam, aut lin¬
tea madefacta. Dispositionem per vesicas, quae item ad stubas pertinet, non libet depingere. Nam ex su¬
perioribus facile intelligitur. Et quis quaeso est, cui non aliquando in manus venit Lonicerus, Mat¬
thiolus, Sebicius de re rustica, Paraeus & huiusmodi Autores etiam sturnorum gregibus densiores nu¬
mero? Ex illis petantur exempla, aut saltem consulantur officinae, & doliariorum vulgique tabernae, in
quibus populariter fit aqua ardens fere nullo non in loco paulo ciuiliore. Ars enim haec etiam in prae¬
clia & villas recepta est.
CAP. XIII.
De singulari per vesicam aeream destillatione.
Nota sunt illa ex triuiis de plumbeis aereisque Organis, num sint ad destillationem adhibenda. Plum¬
bum reiicit Paraeus ideo, quia aquae penula seu capitello plumbeo destillatae, acri & vehementius
feriente vapore sint praeditae, quod salsuginis illius portio vna dissoluta, & quasi ex interiore alembici
seu capitelli fornice abrasa liquores stillatitios contaminet, & in substantiam velut lacteam dealbet &
inspisset. Accusat & malignas qualitates, quae dicuntur plumbo inesse, affertque Galeni autoritatem
contra tubos plùmbeos: Ita Hieronymus Rubeus ex Sauonarola plumbum repudiat, quia eius fumo
cerebrum & partes respirationi inseruientes laedantur, & plumbum vstum vertiginem & epilepsiam gi¬
gnat: Dioscoride teste lithargyros afferat in testinis & stomacho tormina & grauitates caerussa quoque
multis incommodis afficiant corpus.
Matthiolus atque ex parte etiam Cardanus negat vires per plumbea elici, argumento aquae absyn¬
thii per plumbea organa dulcis. Addit Chymos expertos esse odores saporesque stirpium in istis perire,
fumum olere & adustionis nidorem: aquas item ex amaris acutisque nec amaroris nec acredinis quic¬
quam obtinere. Sed non parùm dulcedinis gustantibus reddere. His & similibus argumentis inuisum
fit plumbum, quanquam videatur Paraeus aduersari Matthiolo, qui dulces aquas exire ex plumbeis tra¬
dit, cùm ille acres & salsugine praeditas. Sed rursus commendatur illud metallùm, quod plus aquae ex¬
hibeat, quàm cęterae materiae. Itaque & legimus nonnullos consilio certo adiicere plumbeas portione
oleis aliísque destillandis. Deinde quod de plumbeis canalibus & noxa huius metalli referunt, commu¬
ni refellitur experientia, si modo non halitus aut resolutio intelligitur; sed ipsum integrum & concre¬
tum. Plumbeis cortinis ab antiquò multi succi sunt coagulati. Plumbum nigrum ab albo parum distat,
alterumque in alterum transit: Et est regula artis stannariae plumbum nigrum albo miscere, imo addi¬
tur cantharis & bismuthum plumbo perniciosius. Talibus cantharis potamus indies sine n oxa, cùm
tamen in illis saepe sat diu moretur potus. Quis autem iam est Paraeus hic distillator ab illo Chirurgo,
qui lib. & cap. 10. Chirurgiae scribebat plumbo esse occultam quandam cum humani corporis, carnosa
prae sertim mole, sympathiam & familiaritatem; & ideo id septem, octo pluresue annos in corpore hae¬
rens, nec putrescere, nec putrefacere nullo alio quoque superueniente symptomate. cap. 14. contendit,
ne venenum quidem suscipere posse plumbum. Veteres in Iliaca ex obstructione pilulas plumbeas in
corpus immiserunt, nil metuentes tam atrocia, quae ex Sauanorola producuntur. Vulgare est destillare
campanis plumbeis. De infectione vero tam prodigiosa nihil est in obseruationibus. Aliud est resol¬
uere plumbum in halitus noxios, aliud integro vti. Veruntamen quia mollius est, quam vt possit diu
durare, impurius etiam & mercurialius, quàm vt inquinamentorum non sit suspectum, repurgandum
id esse monemus, non simpliciter damnandum. Videndum item; ne acria & erodentia per istud me¬
tallum agantur, nisi admisto stanno, imo in vere corrosiuis nullum metallum satis tutum est, exce¬
pto auro.
De aere similes sunt controuersiae. "Cuprea seu aenea capitella", inquit Paraeus, "etiam nocentiora sunt plum¬
beis. Aquas enim praeterlabentes aeruginosas reddunt." Sed ille ipse lib. 26. . 12. de oleis destillandis, vt maior eli¬
ciatur copia, minori sumtu ac sine metu ruptionis, cui vasa vitrea sunt obnoxia, probat in vase cupreo
destillationem fieri. "Neque enim verendum" (inquit) "ne à cupreo vase malignam qualitatem oleum acquirat. Im¬
padit enim id ipsum vna cùm oleo manans aquosus humor, si maxime cuprum stanno aut argento oblitum & incrusta¬
tum fuerit." Ille ipse etiam macerat materiam in vase cupreo: & aquosum liquorem, qui cum oleò
exit, seorsim seruari praecipit longe enim nobilior existimatur, vt ait, quam qui per balneum Mariae ha¬
betur, praesertim ille, qui statim ab initio, vna cum oleo stillat. Haec si vera sunt, tam in oleis, quam aquis
destillandis minime repudiandum erit cuprum, pot issimum stanno seu plumbo candido inductum. Vn¬
de fit vt Matthiolùs vesicam aeneam aeneo alembico opertam non tantùm in aqua vitę, facienda non im¬
probet; Verum etiam omnibus fere plantarum aquis, vti eas myropolia publica autoritate faciunt. Cae¬
teri quoque Autores plurima habent ahenea vasa, vt ideo si quid autoritàs potest, non sint ab arte eliminan¬
da. Mirum est in talibus contentionibus plumbum & aes tantopere accusari, & tamen non attendi quot¬
homines viuant cibis, potibusque, in eiusdem metalli ollis & ahenis coctis, etiam sine stanno. Sales fiunt
cortinis plumbeis & aereis. Orichalceis & aereis ollis multae rationes cibos coquunt. Cupreis vasis plu¬
res bibunt. Et licet in principio stannati sint alembici & vesicae, quàm breui tamen crusta deteritur? Su¬
me recentem ab officina, & manibus frica eius stannum quam polluat & inquinet, deprehendes. Dein¬
de vix vllus syncero stanno incrustationes peragit, sed plumbum nigrum intermiscetur. Audiuimus senem
Eee
Autor Agri¬
culturae Ger¬
manico Idio¬
mate sub ti¬
tulo Sebitii
Argentorati
edita, quae
hic de plum¬
bo dicuntur
transfert ad
eassiterum.
seu stannum
lib. 6. cap. II.
Sed idem
sibi contra¬
dicit, cum ex
Matthiolo
alembicos
stanneos
probat.
Tanta est
vanitas in
Rhapsodis
sine iudicio.