413
337
Com. Alch. Tart. A. LiB. V. De Comp.
aliísque dialogis, quibus intimae Alchymiae fundamenta continentur omnia ab vno oriri debere; & ab
vno non nisi vnum esse, in vnum omnia desinere, cum το εν sit αρχη και τελος όντων, est pronuntiatum. Col¬
locatur vnum in gradu supremo, & principio. Nihil est superius supremo. Itaque non relinquit Chymi¬
ca essentia post se compositionem; auersatur eam, fastidit, repellit, [το έν και ειναι/GR] eiusdem sunt iugi. Essen¬
tias (ουσιας) facit Chymia. Non ergo transcendere vnitatem debet, & in pluralitate elaborare. το εν ( vt est
in Parmenide) κατα πασαν κινησις ακινητον. Quocirca ne potest quidem haec ars essentiarum vltra vnum
progredi, cùm nullus ei post vnum sit motus, & ex simplici non fiat nisi simplex, vtpote cuius motus
quoque simplex est. Si coelestes essentias ex concretione elicit Chymia: Illae vero sunt simplices; compo¬
sitiones negligere debet. Patet ergo vnum & simplex summum Alchymiae & solum scopum videri, vt
consequenter in arte frustra soliciti simus de compositionibus, quibus non perfici eam necesse est, sed
deprauari, contaminarique. Quicquid enim additur perfectissimo cum non possit ad eius absolutionem
& ornatum quicquam conferre, necesse est peregrinum quid adiicere, & sic tantùm detrahere perfe¬
ctioni, quanto accessorium est alienius. Num ergo diuidenda est Alchymia in propriam specialemque,
& aliam generalem practicam, sicut Theologia alia per se syncera est, alia totum officium Theologi et¬
iam practici comprehendit, estque Euangelium alias per se duntaxat laetùm nuncium, in exercitio ve¬
ro tota doctrina Christiana, etiam legem complectens?
Chymici sane iungunt Medicinam sibi, & non tantùm purùm ab impuro separant, arte sua sepa¬
ratoria, sed & ad vsum per telationes multas scoposque accommodant. Etiamsi ergo professioni propriae,
quae nihil refert ad aliud, sed omnia in se considerat iuxta propriam cuiusque naturam, & in hoc non ha¬
bet mistos variosque, sed simplices scopos, non opus est compositione, tamen practicae prudentiae, quae
confert omnia ad varios fines, & accidentia circumstantiarumque multitudinem item considerat, ea
non est adimenda. Sed haec si concedantur, deprehendemur non artem per se dare, nec obseruare scien¬
tiarum leges, sed practicum opus ex communione plurium in omni Philosophia extruere, quod nimis
vti vagum, ita inconsultum est, & alienum ab artium legitima conformatione. Infinitum est το κατα συμ¬
βεβηκος, nec potest sciri. Fortuita multa in vsu eueniunt. Haec scientia comprehendi nullo possunt mo¬
do. Itaque cum omnes artes sint finitae & constantes, obseruationes circa singularia sunt infinitae, nec
vllum vnquam modum inueniunt, quę res effecit, vt Socrates sapientiam, non in singularibus, sed vniuer¬
salibus, non in concretis, sensibilibusque, sed abstractis & Ideis posuerit. Nec est vlla perfectio speran¬
da in conatu circa singularia numero & passionibus infinita. Perfectum autem omne terminis perfectio¬
nis suae clauditur, & his ab imperfecto, dissolutoque segregatur, vt definitio, quam nolumus abesse nostrae
arti, vti nec demonstrationes scientificas. Iam si Alchymia ars est, in vnum & multa prospicere posse de¬
bet, vti Socrates apud Platonem ostendit. Neque enim vnùm axioma artem facit, sed plurium homo¬
geneotum methodica conformatio; Atqui si sint multa vnius scientiae axiomata, num omnia de sim¬
plicibus, vt sic, si non sit plane vnum numero in Chymia (quòd tamen importune contra nos euince¬
re conatus est quidam, quasi nihil sit Chymicum, nisi vnum illud tantummodo quod lapidem vocant,
reliqua, quae similiter parantur, esse simulacra quaedam spuria; non pertinentia ad artis essentialem com¬
plexum, quomodo Stolci de sua virtute sola appetenda, & caeteris accessoriis disputabant) saltem mul¬
ta, sed simplicitatis aequalis, tanquam plures indiuisibiles vnitates, gradu tamen & ordine differentes,
ponantur extra omnem compositionem? Verum ne hoc quidem admittit Alchymia, in qua certe sunt
coniunctiones multae. Quid enim crebrius in ore etiam perfecti magisterii professoribus est, quam
matrimonium, desponsatio, impraegnatio, impinguatio, imbibitio, nutritio, consunctio maris & foemi¬
nae & similia? Contendunt quidem ad vnum, sed ex multis naturae homogeneae. Hinc illa, famosi, cir¬
culi quadra tura & huius in circulum reductio, sicut & trinitatis ad vnitatem perductio. Matrimonio
iungunt fratrem sorori, sulphur hydrargyro; fixum volatile, spiritum & corpus conciliant: elementa in
vnum mixtum componunt: Solutionem & connexionem principia artis ponunt, quib. aquilam draco¬
ni sociant, ex tribus principsis, ex quibus metalla naturaliter sunt facta lapidem conficiunt, ita vniendo,
vt nunquam possint separari. Basilius Valentinus sponsum sponsae iungit, pascitque proprio sanguine
& carne. Vocant & lapidem suum compositum, & huiusmodi compositionem frequentissime enun¬
ciant. In adminiculis quoque istius artis magnus est compositionum numerus, dum aquas & menstrua
coelestia, clauesque faciunt, malagmata, electrum, elyxiria, & huiusmodi innumera fabricare miscendo,
componendoque docent: Et sane, qui essentias quoque me as extrahere artis suę summo fine conten¬
dunt, conantur mista naturalia in principia resoluere, & ex his depuratis nouas compositiones facere;
Quid dicemus de Elyxiribus compositis, & aquis vitae? Quid de balsamis, gemmis, spiritibus, Azothi¬
co sublimato & huiusmodi, quae tanta sunt frequentia vt ars maxima ex parte consumatur praeceptis
compositionum? Dirimunt mixtum in plura, & iterum ex pluribus vnùm faciunt peragentes simula¬
cra artis Logicae, quae definitione vnit, & inductione geneta vniuersalia colligit, diuisione ex vno facit
multa.
Ad obiecta respondere non est necesse. Per se enim patet artem separatoriam dici Alchymiam,
non quod ex mistis vnitione naturali alteratorum elementorum, tantum faciat simplicia, sed quod ab
essentiali parte medicaque separet crudam crassamque & virium expertem, siue id fiat vno, siue multis pro¬
ductis, ita relictis, aut denuo vnitis: vel etiam diuersarum specierum essentiis compositis, vti fit in Lul¬
liana illa astrorum ad coelum affixione, in qua certe compositio fit quintae essentiae generalis, cùm spe¬
cialium rerum naturis, siue simplicibus, siue compositis. Quocirca delicatulis istis Paracelsicis non vsque
adeo inuisa debet esse compositio, vt somnient suauiter in omni suo simplici esse vim perfectam, nec
requiri in Medicina aliud, quam vt impuri à puro segregationem: Spiritum spirituali simplicitate sa¬
nari, & quae plura portenta temere euomere cum iniuria artis non erubescunt.
CAP.