413
341
De Compositionibus.
tis itaque patientibus vel consentientibus iungunt multa, & vnumquodque ea proportione, vt
exigit passio, & mutuus habitus iungendorum. Aliquando morbos caeterasque constitutiones
diuidunt in mineralia, vegetalia, animalia. Consideratis viribus mineralia mineralibus determinato
gradu legunt: alia aliis: Ad mistos affectus miscent haec quoque, vt indicat naturae virtus, & ratio pas¬
sionis. Nolumus persequi omnia. Multum enim subest vanitatis, & superstitionis. Si similitudo i¬
sta & analogia affinium spectanda esset in medicationibus hominum, prima vis esset ex humanis, se¬
cunda ex bestialibus, tertia ex plantalibus, vltima ex mineralibus & coelestibus tanquam extremis. Sed
fideliora sunt indicia compositionum, de quibus in libris Medicorum, Cum non humana affectio,
sed aliquid externorum, veluti transmutatio metallorum, spectatur, sicubi compositio requiritur, vi¬
res agentis, natura & dispositio patientis, effectusque ratio cum circumstantiis in considerationem
καθ’ όλου veniunt. Sed superstitiosiores etiam hic ad lapidem, qui tanquam regula Lesbia omnibus ac
commodabilis sit, respiciunt & vnitatem ternario, ternarium nonario, quaternarium duodenario &
sic deinceps conferunt. Vnitas hieroglyphica in se habet vnum, duo, tria, quatuor, quae denarium con¬
ficiunt, finem numerorum primorum, sacramque esse vnitatem, dualitatem, trinitatem & quaterni¬
tatem, notum est. Deus vnus essentia, trinus personis: quaternitas ineffabili Dei nomini competit, &
signat trinitatem personarum, ita vt mediae accesserit natura humana, in consortium & vnionem hy¬
postaseos: Dualitas in mediaroris ratione continetur. Haec mysteria obseruant in compositionibus
gemmarum, aliorumque multarum, quod perfectionis in se habeant argumenta. Iungunt volatilia fi¬
xis dualitate essentiali: In iunctis annotant motus & signa quatuor qualitatum; & Elementorum,
quem numerum olim venerati sunt pythagorici. Vtraque vero pars tam volatilis, quam fixa tribus
principiis constituitur, sale, Mercurio, & sulphure: Deinde totum vires & rationes exhibet animae,
corporis, spiritus, Sic isti numeri complent vnionem absolutam, coessentialem & homogeneam, de
qua philosophari creditur etiam Parmenides Platonicus. Istis postea conciliant etiam mysterium ma¬
trimonii, vt sint duo in vno, maritus & vxor: qui generant tertium similis naturae, nempe filium, quem
suo sanguine, lacte, carne nutriunt & educant, tantaque generationis praestantia donant, vt tanquam
à validae potestatis indiuisibili principio, innumerabilis nepotum soboles eiusdem nobilitatis existat,
Est autem mascula portio virtute excellens, sed corpore subtripla ad foemineam. Si ergo iam Medicus
velit contra morbos inuenire remedium compositum, respicere iubent & fastidire iudicationes ab
essentia loco affecto, viribus natura remedii dispositionibus laborantis, etc. Sed ad ista tanquam fun¬
damenta respicere, vt sit ex quatuor omnino rebus totum compactum, basi constante ex vola¬
tili astro & fixo (stella fixa & Planeta) quae sit cor in cordis affectu primario: Stiparum constellatio¬
nibus caeteris ad absolutionem quaternarii, & circuli in quadrum expansi, indeque reducti. Sed haes
mittamus.
CAP. V.
De impulsiuis & fine coadunationum Chymicarum
Qvaedam artes materias praeparant, quaedam per compositionem industriarum modos artificiosa
formas producunt: aliquae etiam sibi parant ea, quibus sunt vsurae, siue componendo, siue solerter
informando citra compositionem. Fabris aerariis metallicus materiam confert, vti & aurificibus, bractea¬
riis similibusque: Scriniarius accipit tabulas ab asseratio: Pistor à molitore farinas: Sutor à coriario,
fart or à textore, hic à netricibus pannos, & fila: Et sic in multis aliis. Sed coementarius simul lapidi¬
cida esse potest, Medicus rhizotomus, pluresque statim à natura accipere artis suae materiam. De
Chymico dubites, num saltem praeparet Medico, caeterisque simplicia, an vt Pharmacopoeus etiam
componat. Videtur sane eius functio τη φαρμακοποιήσει contineri. Sed non desunt, qui contendant,
tam sublimem esse hanc professionem propter mysteriorum dignitatem & admirationem, vt non tantum
officinas medicas, sed & medicinam philosophiamque vulgarem longis post se relinquat multisque pa¬
rasangis. Nihil agnoscunt seruile. Primas artis, mediasque & vltimas sibi vendicant: Nihil com¬
mune cum compositionibus medicis ferunt: Singularia omnia, sibique solis debita praedicant. Sed
cùm nihilominus hi habeant ergastula sua & medicinam faciant suo instituto, Pharmacopoei & Medi¬
ci esse deprehenduntur, quanquam accessione nouitatis, vt sint noui Pharmacarii, noui Medici, vno
que studio plures complectuntur partes, perinde vt veteres Medici, qui simul erant Pharmacopoei,
Chirurgi, Medici (vti hodie haec accipiuntur nomina.) Manet ergo quaestio, num potius Medicus
componat, quam Chymicus: Et est argumentum plausibile ex scopo Medico. Hunc enim vsus me¬
delaeque ratio ad componendum prudenter impellit: propterea quod singularium innumerabilis va¬
rietas citcumstantiarumque fortuitarum vel in horas & momenta mutatio vix admittat compositio¬
nem ante vsum in indiuiduo: nisi fortassis persuadere possis, esse aliquid idem in omnibus, vt vna artis
compositio perpetuum habeat fundamentum. Sed similiter & eodem modo affectos non inuenias
multos. Itaque pharmacopoei est saltem simplicia ad simplicem vsum parare, & ita tamen concinna¬
te, vt compositionis potentiam, cum consultum videbitur Medico, in actum proferre queant, siue
iam ipse Medicus digito suo annulari misceat, siue author & praeses sit alienae operae, quae tamen ex i¬
pso prodiisse intelligitur. Quod si nihil referre dixeris rarione vsus, quinam misceat, quanquam du¬
rum sit hoc auditu, cum aliud sit quomodo libet miscere, aliud perite & sapienter: tamen ad artis
essentiam refert. Nos id ante comprobauimus, doculmusque non simplicia tantùm. Sed & com¬
posita facere Chymicum professione & opere proprio. Iam res illustranda est fine, & impellentibus
quibusdam causis.
Cùm in caeteris artis partibus propositum sit artifici ròεα αα quae sunt in ratione finis
per¬
Ggg 2