413
342
Comment. Alchem. Part. I. Lib. V.
perfecti, proculdubio etiam compositio huius gratia inuenta fuerit. At hoc concesso. arguuntur sim¬
plicia defectus pulchri & perfecti, quae nihilominus Chymici promittunt in illis quoque cum statiant
naturae defectus excessusve compensandos esse artificiosa προσθέσει καὶ ἀφαρέσει idque non tam molo au¬
cta, quam virtute, vt πρόσθεσις sit potius qualitatum, quam quantitatum, & sic non respicienda sit com¬
positio, qua corpulentia crescit, sed qua potestas medica. Sed aliud est ἁπλῶς de rebus iudicare, aliud
προστι. Itaque vtrisque sua perfectio proposita est elaboratque simplicia ars fine bono, & coagmentat
compingitque pro vt experientia & ratio optimum esse demonstrauit. Itaque hinc natae sunt compo¬
sitiones disciplinae solennes, & polychrestae, quas ars etiam principali fine propter vsum comproba¬
tum instiruit, & sine quibus ipsa imperfectior erat futura. Deinde sunt aliae compositiones, quas nec
cessitas in praxi singulari nobis aliquando extorquet, vel etiam iudicium ex conuenientiore, vel aliqua
circa vsum circumstantia imponit, quales sunt fortuitae & extemporaneae, quas saepe quidem Medi¬
cus praescribit, non raro tamen etiam Chymicus, siue vt famulentur seruiantque caeteris, siue etiam
principaliter agant. Saepe euenit, vt vnius simplicis motus non sufficiat ad exequendum, quod pro¬
posuimus, vt vt glorientur nonnulli de catholicis artis. Saepe id, quod commodum fuerat, non est
ad manum. Non raro sic non placet, sed alio modo: Veluti requiritur sapor alius color, consisten¬
tia, copia ad diluendam virtutis excellentiam, &c. Interdum vnius simplicis virtus maior est, quam
desiderabatur: aliquando plures agentis sunt potestates, quae non omnes praesenti instituto sunt
congruę, ne quid dicamus incidere posse necessitates huiusmodi, vt etiam ens veneni in auxilium sit
protrahendum, veluti in externis morbis, cuius virtuti frenum est iniiciendum, ne progrediatur
vltra quam Medicus intendit. Quae res ergo Medicum Hippocraticum cogit, inuitatve, vt modo so¬
lennes compositiones asseruet, modo extemporaneas instituat, ea etiam Chymicum invadit. Vter¬
que imitator naturae est in multis. Huius morem & pulchritudinem componendo exprimere, & ma¬
gicam quandam sapientiam mirabilibus operationibus repraesentare, non raro volupe est & iucun¬
dum, idque feliciter potest assequi, per arcanas quasdam rerum inter se conciliationes. Omnino
quod Hermes dicebat in tabula Smaragdina, ideo componit fixa volaticis vnitque, vt perpetrentur
miracula rei vnius, & efficacissima omnium fiat medicina, vnde gloriam & opes inuenire postea queat
artifex. Huc pertinet & coelestium cum terrenis coagmentatio, extractioque essentiae aethereae per
menstruum coeleste virtutis catholicae, de qua multus est Lullius, dum Planetas coelo affigit. Clissi &
elyxiria, Balsamique artificiales cogunt Chymicum non tantùm eiusdem in natura simplicis separa¬
tas, elaboratasque partes denuo ad vnitatem perducere: & coagulare: Sed & diuersarum essentias
copulare, vt arte exuperet etiam naturam. Qui magicis attractionibus directionibusque student, et¬
iam hoc fine inter se componunt metalla, vel gemmas metallis, vitra & huiusmodi multa, vt familia¬
ritatem quandam concilient, quam sequatur magnetica superiorum in inferiora attractio, tam in virtutibus
coelestibus, quam vt aiunt, spiritibus seu intelligentiis. Sed hic finis ab artis synceritate est alienus.
Naturalem Chymiam volumus, quae potentias naturae sequatur, iisque se accommodet, non
magicae superstitionis assertricem artem, non cabalisticas naenias & daemoniorum euocationes. Spiri¬
tus aliis adminiculis solicitantur de quibus Theologia, & daemonica illa magorum professio. Ita er¬
go se res habet, Chymicum coadunare & componere vel seruitii causa, vt quaedam compositiones fi¬
ant idonea principalium operum instru menta, veluti quando facit aquas gradatorias, soluentes, coele¬
stes, etc. Vel vt exhibeat έργον suae artis perfectum intentione principali, siue illud postea saluti huma¬
nae contra morbos affectionesque praeter naturam ministret: Siue adminiculum sit vitae humana
ad necessitatem, vel ornamentum. Illo consilio egregia medicamenta sunt excogitata ad anteuerten¬
da mala, vel propulsanda: aliquando & nutrimenta, confortantiaque in omni genere praesentis vel
imminentis imbecillitatis, vbi excellunt illa, quae totam naturam sartam tectamque contra venena
quaelibet praestant gestando, assumendo. Hoc fine assecutus est Chymicus praesidia vitae, & ornamen¬
ta externa, veluti cum gemmarum simulacra, & metallorum varias misturas inuenit ad pulpita tem¬
plorum, & aularum, splendidarumque aedium tabulata exornanda: cum inopiam vitę subleuat admi¬
niculis licitis ex metallorum transmutatione, qua se Musae olim contra tyrannorum furores auato
rumque hominum insidias sustentarunt. Sed non est, vt de singulis hic loquamur. In practicis sese of¬
feret magna copia magisteriorum & essentiarum talium.
CAPVT. VI.
Quibus artificiis coadunatio perficiatur.
VT ex multis inter se discrepantibus vnum fiat, praeparatio tum alias requiritur, tùm maxime in
Chymia, quae artis arcanę ingeniosissimaeque existimatione, excellens quid promittit. Non id di¬
cimus tantùm, quod in popularibus mistionibus pręcipitur, studendum esse, vt res iungendę sint mi¬
stiles possintque exacta ratione in quandam substantię homogeniam per quandam partium comminu¬
tionem, vel vt aliqui voluerunt, ad minima redactionem coire: Magis enim mistilia sunt, quę diuisibilia
magis possintque tota totis exquisite confundi, vt duo liquores symbolici: deinde vt sint genere eadem, spe¬
cie contraria, obtineantque qualitates actiuas passiuasque, quibus se tangere & agere patique mutuo queant:
Quę interdum lectione magis, quam pręparatione ingeniosa constant: Sed omnino vt electio ad
scopum, & praeparatio Chymica singulis afferat propiorem congrediendi potentiam, quam plaera¬
que ante in abstruso habebant, nec nisi in actum euocata compingi, inque vnum conflari recte po¬
terant.
Nam Chymicus aliquando quidem etiam externo contactu iungit, sicut magnes ferrum
libi associat, & aurifex bractea aurea inducit argentum hydrargyri interuentu: Verum
interiores