413
343
De Compositionibus.
interiores societates mistionesque magis respicit, vt non putet, exactam copulationem esse si aurum li¬
quescat in hydrargyro & diffluat: vel plumbo argentum illiquetur. Sed cum auri Mercurio crudus com¬
mititur inseparabiliter, ad quam rem non vulgaris facit praeparatio, sed quaedam arcana, quę non peragi¬
tur sine vnius diligente repurgatione, & alterius transmutatione. Sic cum vult Rhabarbarum com¬
ponere cum Zingibere, & Cinamomo, elaboratione essentiali loco praeparationis vtitur. Tales prę¬
parationes variis constant artificiis, quibus tamen nondum obtinemus coadunationis formam, sed
duntaxat proximam, potentiam assequimur. In ipsa coadunatione non tantùm valere προθεσιν, sed &
αφαιρεσιν mirum officinis videri possit. Atqui ita se res habet, vt Chymicus etiam abstrahendo, seu se¬
gregando componat, non tantùm exhalando, diuaporandoque, quo pacto etiam natura terminum in¬
ducit interminato per separationem humidi abundantis, aut coagulationem vel congelationem, tametsi & hic ali¬
quid abscedat: Verum etiam in principia & elementa resoluendo, varieque mutando formas & qualitates,
prout eupraxia artis requirit. Verùm id iam non quaeritur principaliter, sed hoc, quae necessitas co¬
gat Chymicum noua pręcepta & artificia coadunationum excogitare & proponere, cum videantur
superiora sufficere. Nam solennes fiunt consociationes per confusionem comminutorum, & con¬
tritionem in marmore vel lapidibus: Quędam per se sunt liquida. Hęc confundere non est artis o¬
perosae. Alia liquescunt in liquoribus, de quibus non requiritur nouum pręceptum. Sufficit enim
solutio. Multa postquam contrita sunt, aut manibus more massarum subacta, sublimando vniuntur, vt
vsisur, & Azoth: Quędam destillando, vt vini alcool, & Diana aqua, etc. Nonnulla amalgamando,
quae ratio proposita est in calcinationibus. Sicut enim calcinamus vniendo, ita & congelando teste
Riplaeo, frustraque fit per plura, quod obtineri potest paucioribus, amatque vt natura ita ars com¬
pendia, abutiturque instrumentis vnis saepe ad multa. In exaltationibus quoque sunt maturationes,
digestiones coementationes, coloritia circulationes, & alia, quibus simul optimas coadunationes per¬
ficit Chymicus. Natura nobis documenta in generationibus, augmentationibusque monstrauit. Est
aliquid insaspirationibus infumationibus sudationibusque & aliis modis, quibus in terrę cauernis fiunt liquores
medicati. Sola conflatura artificiosa videtur Chymicis superesse cum malaxatione & aliis modis, quos po¬
tius accommodato sumseris, quam proprie in arte hac explicaueris, nisi velis etiam figuli, pistoris, co¬
qui, excoctoris metallici, Pharmacopolae, aenopolae, cereuisiarii & huiusmodi infinitorum studia fartu¬
rasque Chymiae obtrudere, & vel Agasonem Equisonemque, qui asinis & equis soleas affigat ferreas
inter proceres Chymicos arcanosque philosophos arroganter ostentare.
Ad dignitatem artis & professorum eius conseruandam in exilium mittenda coagmentatio &
conflatura est. Quam coagulationem veteres agnoscunt, ea sublimatione & destillatione compre¬
henditur. In ignominiam Chymiae cedunt adunationes caeterae. Ita enim vituperium eius in publico
extat.
"Alchemia est scientia sine arte
Cuius principium est pars cùm parte
Medium strenue mentiri,
Finis medicatum ire,
Vel in cruce coruos nutrire
Quod Paracelsicis solet euenire."
Istae compositiones spem fecerunt auaris infinitam. Itaque quo χυμικωτερος quispiam est, eo
compositionibus admirandis inhiat magis, quae cum vanissimae sint deprehensae quod nulla insit con¬
stantia, sed omnes redarguantur, examinibus, nec rem, sed speciem sophisticam rei habeant non im¬
merito videtur nihil talium admittendum esse, Et Chymiam veram constare solis solutionibus, & coa¬
gulationibus, per sublimationem, destillationem, aliosque affines modos. Hęc adeo contra pręceptum
de coadunationibus proferri solent.
Sed non sunt tanti, vt propterea artis legitimam ad plenum vsque informationem deseramus.
Quanquam enim coadunationes fiant ministerio auxilioque operationum quarundam superiorum:
tamen distinguendę sunt formis & fine proprio, cum certum sit non omnium esse vnam rationem,
perfectionemque vltimam. Quis non agnoscit aliter vniri separata, vel extensa rarefactaque, per imbi¬
bitionem: iliter per congelationem: confusionem, colliquationem, incretionem, concorporationem
cum subactione, contritione, fermentatione & cęteris. Qui lapidem tractant, contritiones commistio¬
nesque manuarias repudiant: eas autem, quae interiorum virtutum gestione, & concertatione peragun¬
tur operante igni occulto ponunt. Sed hoc in parte artis vna atque altera facile admittimus. Totam absque
de fectu tradituris opus est sermonem facere etiam de cęteris. Non tamen inficiamur, distinctiones ali¬
quas peti posse etiam ab istis prioribus, vt sit compositio vna per contritionem, alia per sublimationem,
nonnulla per colliquium: quędam per destillationem, & sic deinceps: Verum hoc non est vniuocum,
nec forma fineque principali definit essentiam & rationem operis, nec legitimum ei imponit nomen.
Si hoc iudicium sequi voluisset logicus pręceptor, proh fidem Musarum, quantum operis compen¬
dium fecisset: Sed non sine crimine obscuritatis, & imperfectionis? Quatuor argumentis complecti
poterat omne genus inuentionis. Quid enim dissentanea, comparata, certa, & inartificialia aliud ha¬
bent, quam argumenta caussarum, effectuum, subiectorum & adiunctorum, modo consentanee, mo¬
do dissentanee, iam simpliciter, iam comparate: mox solitarie principaliterque consideratorum, iam¬
ru rsus complexe & deriuate? Sed vnumquodque propria forma fineque erat proponendum citra
confusionem, vt simul varia dispositionum, iudiciíque fundamenta, & rerum ipsarum pondera ma¬
ni festius in conspectum venirent. Non satis erat dixisse definitiones fieri per causas, effecta & reli¬
qua: Sed formae proprietatesque iuxta pręscriptum regularum scientificarum fuerant in demon¬
strationem producendę. Ita se res habet etiam in Alchymia. Quae de accommodatitiis operibus
Ggg 3
vel mu¬
Hos versus
nuper Greth¬
serus Ghe¬
suita ille In¬
golstadianus
Antimonii
deliri coctor
malesanus
pro sua vesa¬
nia in alche¬
miam, quam nos
profitemur,
impegit.