413
345
De Compositionibus.
to pernicies Durionum; Theriaca quorsum miscetur praecipitato? Illa si bona est, purgantibus adimit
motum vacuatorium. Dictum est frenare inhibereque, non tollere, nisi re destructa, quomodo interit
concha vini confusa mille amphoris aquae, & interitu simul vim perdit. Nihilominus tamen si deleteria¬
res fuit, suspicio manet. Quocirca cum Paracelsus adiecto halonitro corrigit arsenicum crystallinum,
halitu copioso excitato dissipatur quidem venenositatis acumen, sicut cum serpentes assantur vel eli¬
xantur: sed cum non quoduis in quodlibet abeat, verum in determinatum, quod interdum vires reci¬
pit, vt atramentum, seu per se, seu in sublimato etiam represso & domito (vel vt antimonium, quod
item redit ad ingenium) tales compositiones non sunt satis tutae, si per se in ventrem sint demittendae.
Alia ratio est Theriacae, quod constat mundi libera experientia, quo furiosior fuit ille Paracelsicus, qui
confictis criminibus eam voluit excutere ex manibus hominum, & sua deliramenta substituere, male
in hoc secutus magistrum Paracelsum, cui aliquando multum fiduciae est in ista compositione. Verum
haec paucis attigisse sufficiat.
De aliis coadunationibus per conglutinationem, & similia, non est, vt dieamus. Monendus sal¬
tem tyro est, vt diligenter attendat, quid cui allinat, ne more Aegyptio aut Persico eultellos floresque i¬
venenet in detrimentum humanae salutis. Itaque & incrustatores debent esse circumspecti, & qui vapo¬
ribus halitibusque peragunt misturas.
Sed vt delicias physicas, floresque perspateticos nonnihil contemplemur, & argutis quoque in¬
geniis, quod placeat, proponamus, in palaestram producimus diuisionem coadunatorum seu composi¬
torum in separabilia & inseparabilia, cùm non loquamur de compositione formarum qualitatumque
in materia esse natarum; sed mistilibus substantiis materiatis, quanquam Paracelsici adeo delirent, vt
nihil materiatum aut corporeum, quodque alterari & pati à contrarietatibus elementaribus possit, ad¬
mittant, sed meras formalitates proprietatesque ad rauim vsque inculcent, quos Anticyras ire recte
iusserimus. Ne separari posse composita negemus, magnis argumentis obtineri posse persuasum est
nonnullis. Aut enim componendo interitus fit simplicium, aut saluis mistura. Quod interit, nullam
constituit compositionem, nec homogeneam, nec heterogeneam. Quomodo enim totum sit, cuius
partes non sunt? Manent ergo partes, potentia quidem per se suae naturae, sed actu sub iure & foedere
naturae nouae per mistionem contemperationemque productae. Talia quae sunt, omnia separationis
potentiam retinent, adeo, vt etiam, quae natura miscuit inimitabiliter homini, tandem resoluantur, aut
vi corrumpente, aut naturali putredine, quo fiente, quodque simplex ad suam redit classem, dissipato
termino. Hoc etiam in sacris literis celebre est, reuerti ad sua principia partem compositionis quamli¬
bet. Illud ipsum in quolibet misto per artem procurant Chymici, dum non tantùm elementa educunt,
sed & substantiales partes interioris craseos, quae principiorum dignantur appellatione. Si id, quod
Deus & natura composuit, resolubile est in sua prima, nec Chymicus obtinet potestatem sublimio¬
rem; consequens est, aut separabile esse omne eius compositum, aut opere nullam mistionem, sed ge¬
nerationem corruptionemque prodiisse, in quibus non redit, ex quo corruptum aut generatum quid
est, nisi κατ’ αναλογίαν και ?ύος: veluti ex carne bouis non exit gramen id, quo pridem est pastus; & si ex
corrupta nascitur, non est idem specie, sed genere. Plura possunt contra illud dogma excogitari; ve¬
rum libasse haec oblectamenti causa, quia varietas & digressio ad liberaliora delectat, sufficit, vt paucis
philosophemur. Ingens est, & vltra omnem diffidentiam Dei, sacrarum literarum, naturaeque authori¬
tas. Hanc primum excutiamus.
Scite admodum disputat apud Platonem Timaeus, mundum à suo fabro ex omni igni, aëre, aqua,
terra, ita esse compositum, vt nullam cuiusquam istorum partem aut vim extra reliquerit, idque ea ra¬
tione fecerit primum, vt totum hoc animal quam maxime perfectum ex perfectis partibus esset: Dein¬
de vt vnum: postremo, ne quis ipsum morbus aut senectus attingeret; quia viderit, eam esse naturam
corporis, vt importuna caloris, frigoris, aliarumve rerum nimis vehementium accessione laedatur, & in
morbos seniumque depulsum deficiat: legantur & reliqua, quibus ρμμα factus mundus, animam
dicitur accepisse ex eodem, altero, & substantia diuidua indiuiduaque compactam (seu ex consenta¬
neo, dissentaneo, veroque immutabili in definitione & diuisione commistam.) Hunc mundum Plato
aeternum duratione statuit, vtpote qui non possit resolui, siue corpus spectes, siue animam, siue totum
compositum, nisi voluntate potestateque eius, qui composuit. Inde molliter sequitur, hominem non
posse mundum reducere in sua principia, nisi voluerit Deus. Quocirca non omnium compositorum
mistionem in sua potestate habebit, siue Dei fatum respicias, siue natutam. Quaere iam, si totum sol¬
uere nequit, num partem possit propria virtute, nisi reu. Quae ars compegit, vt architectonica, quia
rationes magister intelligit, retexi in componentia membra posse, non difficulter donamus, quan¬
quam non de omni artis opere id donemus. Sed secus se res habet in operibus naturae. "At" inquis, "mistum
ex elementis in eadem reuertitur, putredine vel corruptione violenta, idque solidum & confessum est in tota doctrina
naturali. Quocirca Aristoteles ex eo tanquam manifesto comprobauit quatuor in mistis naturas esse." Secundum quid
inquimus, id ita se habent; si exempla perfectorum consideres, nec imperfecte fortuitoque congluti¬
natis inhaereas. Quam terram illi destructores ex misto producunt: mista adhuc est, egetque magna
fide ad demonstrandum ex taliter existente compositionem primum factam esse. Chymici quoque, qui
olea, aquas, sales, terras, ex plurimis mistorum generibus extrahunt, segregantque, non possunt liquido
cuincere, ista singula ante mistionem sic extitisse, multo minus demonstrare illa, quae pro simplicibus
habent, vere simplicia esse. Sal certe & oleum, & terra extracta separataque & mista adhuc sunt, & vires
misti habent, nec aliter de aqua statuendum est. Imo si iterum componas, non efficies mistum prius, ne
omnibus quidem viribus humanis, quod argumento est, longe aliter composuisse naturam, quam tu
putas: & per consequens, tuam resolutionem non esse veram in partes componentes, sed in eiusdem
misti membra diuerse affecta, quae possunt analogia quadam elementis comparari; sed ideo non sunt
illa prisca elementa, vt tu iudicas.
Ne
Ggg. 4
Theriaca
mithrida¬
tium El. de
ouo à quo¬
dam Para¬
celsico flagel¬
lata.
Quae per pu¬
tredinem
exeunt, non
sunt elementae
primae com¬
positionis u¬
niuoca, sed
analoga, id
quod arte
demonstra¬
tur, cum ex¬
cipiuntur
vasis.