413
Cap. 19.
347
De Compositionibus.
"Atqui, inquies, ipse conditor peccato polluti hominis corpus in terram reuerti iussit, quod ante erat ex terra factum."
lmo vero, inquimus. Oraculi fidem ductumque sequimur: sed illa terra non est simplex elementum, &
expers misturae. Itaque etiam certum est, licet corpus nostrum consumatur, desinatque humanum esse, ta¬
men nos resurrecturos, & in his membris Deum cum lobo visuros, quod Chymici possunt explicare
per balsameam naturam, quae occultatur specie terrae, nec dissoluitur, sed saltem separatur à crassis ele¬
mentis per putredinem, siue in reliquiis subsistat, siue alio concedat. Id artis studio potest comprobare,
Aristoteles putredinem aliquando causam esse nouae consistentiae, non ignorabat, cum intueretur ver¬
mes plantasque ex putrefactis emergere, humido nimirum natiuoque calido iterum comprehenso in ma¬
teriae parte concocta Sed vtut se haec habent, exempla testantur, quaedam inseparabilia esse post coalitio¬
nem internam, siue omnino non, siue difficulter separari queant, illudque maxime defendunt philosophi
chymiei exemplo tincturae pérfectae, in sua arte, in qua totum citius interit, quam in partes commistas secedat.
CAP. VIII.
De formis coadunationum per typum.
VT vnio fiat substantiarum & virtutum homogenea omnino, vel apparenter ad aliquam similitudi¬
nis speciem & ornatum, variae sunt excogitatae methodi, quibus tamen non omnibus solenniter vti¬
tur Chymicus, quem adeo vafrum versutumque esse oportet, vt nonnunquam, non quidem necessitatis
causa, alioquin imperfectam haberet artem, quae non in se omne sui praesidiùm και το αυταρκες contineret,
adeoque τὸ τέλειον nisi alienis adminiculis, non posset assequi, sed varietatis proque circumstantia extempo¬
ranee seu perfunctorie ad alias artes respiciat, easque in praxi consociet, non recusaturas manus auxilia¬
trices. Quoniam autem id, quod vnire studet, aut continuum est, aut discretùm, hoc est, extenuatum ra¬
refactumque, quod in oppositum tendens crassum densumque euadit, vel omnino concretum & coagula¬
tum: aut segregatum partibus per se concretis: duo summa genera coadunationis emergunt, quorum
vnum σύγκρισις, alterum σύνθεσις, coagulatio, compositio, quibus vocibus perspicuae distinctionis do¬
ctrinaeque gratia ita iam vtimur, non ignorantes καταχρήσεις καὶ τροπολογίας saepenumero euenire, modoque
genexaliter dici coagulationem solutioni cuilibet oppositam, modo specialiter concretionem eam, quae
fit coagulo. Vtrumque genus in societatem communem recipit efflationes vel expirationes, quae Philo¬
sopho sunt exhalationes euaporationesque, seu ἀναθυμιάσεις καὶ ἐξατμίσεις, sine quibus nec calor nec frigus
terminationem suam potest absoluere, vt hac quoque in parte verum sit, quod Aristoteles scripsit, nihil
fieri ex roris, seu natura, seu arte, siquidem ex materia inelaborata fit. An sit tertium quoddam agens,
quod omnia simul inuoluit comprehenditque, & ita cogit; vt ne minima quidem aura subterfugiat, suo
loco quaeremus. Nunc satis est arbitrari chymicos tale quoddam esse, fierique expirationes in omni ge¬
nere, licet non omnibus exemplis. Est & alius comes in obsequium vtrique paratus, nempe efformatio,
vel effigiatio, qua id, quod vnitur, certam adipiscitur formam ex arte, quanquam hoc non sit perpetuum,
sed interdum sinatur coire quouis modo, seu τυχή/GR], prout euenerit obiter. Sed coagulatio cum compe¬
scat vagabundam interminatamque fluxilitatem corporum spiritalium, vel liquidorum, sitque ob id coad¬
unatio substantiarum fluidarum cum termino, quo adimitur licentia vagandi, & ad modum corporis
reuocatur, quodammodo fixionem sibi vendicat, quae tamen non est solius; vtpote cuius vis sit in plura¬
opera dispersa, interimque etiam coagulationem attingat, idque principalius. Est enim fixio etiam in
compositionibus, sed minus excellens. Est alia relata, alia vltima. Quoduis enim ex laxo raroque & vo¬
latico ad consistentiam stabiliorem redactum fixum potest dici: sed absolute fixum illud est, quod non
amplius potest moueri, & volatile fieri, cui proximum, quod non nisi difficulter, aut quod in certo ge¬
nere omne examen constanter tolerat; sicut aurum in genere metallico, & lapis physicus. Porro coagu¬
latio concretione constat, & congelatione. Nec turbabitur tyro, licet videat haec nomina vel aliter vsur¬
pari, vel etiam vim suam compositionibus communicare, esseque cum incorporationibus, colliquatio¬
nibus, aliísque etiam concretionem. Propria forma & definitionis ratione distinguitur, & sic ad se trahit
sua exempla, quatenus in ipsis est concretiò, quam vocamùs coagulationem corporis distenti rarique ad
vnitatem substantiae spissae addensataeque, quo pacto ex liquoribus facimus succos inspissatos, ex lacte bu¬
tyrum & caseum itaque deinceps in congeneribus. Vocant vulgo inspissationem, addensationem, aut pro¬
arbitratu. Aristoteli concretionis vox, chymicis generice coagulationis placuit, vt sic haec duo conspirent
generis & speciei familiaritate, quanquam ille sic loquatur per interpretem Latinum, quod Gręco erat
συμπηξις, non rato & haec generalioris vsus. Nam & congelationem complectitur, vt sit commune opus
caloris & frigoris, atque eius, quod tacitam vtriusque vim continet. Sed nos sequamur institutum praesens
euidentis disciplinae causa, & congelationi aliud Graecum accommodemus, quale fuerit κρυστάλλωσις, vn¬
de in practicis crystalli, non ignoti Chymico Doctori: sed particularius hoc, nisi κατ' ἐξοχὴν sumtum non
satisfacit significato. Si libet, παγιότης vel παγίωσις appelletur, quod soliditatem, firmitatem, fixitatemque
signat; qualis est in congelatis, quae παγετοί. Potest & [GRκρυμότης] vel κρυμνότης vocari. Coadunationis (συνενώ¬
σεως) altera species σύνθεσις vel σύνταξις est actu separatorum seu disparatorum corporum in vnum coag¬
mentatio. Corpora dicimus κατ' ἐξοχὴν, quae crassioris sunt consistentiae, quam corpulentiam vocamus.
Aerea enim & liquida rarefacta spiritualiora sunt, & pertinent ad classem antecedentem, quae tamen ab
hac differt homogenea attenuatione magis, quàm corpulentia mistilium, cum & in hac possint esse flu¬
xilia, sed heterogenea. Constat ingressione & coaptatione. Ingressionis vox notissima est in penetralibus
chymicis; significatque penitiorem insinuationem, qua subtile & acutum beneque terminabile terimino alie¬
no irtepit in alterum, seque penitus ei iungit; idque non taro inseparabili amoris & constantiae nexu. Graecis
παρείσδυσις est, ex παρεισδύω, quod est, insinuo me, & irrepo penitus, omnesque angulos peruado, quod subti¬
lissimi liquores, olea, spiritusque facere solent assumti, vel foris admori. Ita qui oleum succini potant, aut iuni¬
perinum, omnia membra narrant penitus ab illis occupari: sic plumbum hydrargyrus subit. Erit itaque ingressio¬
penitior cum penetratione totali commistio propter penetrantis diuisibilitate subtilitatemque, qua etiam per¬
poros