413
348
Comment. Alchem. Part. I. Lib. V.
poros minimos admittitur, & serpit vndiquaque. Quocirca aptissima haec compositio est tincturis, transmu¬
tationibus, & aliis penitioribus insertionibus, quas affectionum vel substantiae muntatio sequitur. Nec est
arduum intelligere, quale debeat esse id, quod per ingressum commisceri volumus, nempe (vt Aristotelico verbo¬
dicamus) διορίστου ἢ διαιρέτου Deinde familiaris, vt mutuo amore cohaereant, nec facile separentur. Vehit id
secum alias quoque virtutes aut tincturas. Quocirca si fixatorium est, figit, si infectorium, tingit, & sic de caeteris
scopis, quorum gratia isto vtuntur vehiculo artifices, & habetur ingrediens non raro pro formali magis, quàm
per materiali, quod agnouit etiam Aristoteles in tinctura per plumbum candidum in aere, qui talia dicit ψελλίζεσθαι καὶ
ἐπαμφοτερίζειν. Cum res ingressum susceptura alienior est, praeparatur, aperitur, extenditur, emundatur, cogitur
Turbistis & schytanis Plinianis. Mundum n. à mundo suscipitur facilius: rarum procliuius admittit. Sed haec
in speciebus exactius conspiciuntur. Earum vna est combibitio, quae constat inceratione & infectura seu tin¬
ctura: estque liquoris penetrantis à qualitercunque concreto, disposito tamen, susceptio per modum pota¬
tionis vel irrigationis, quo sorbet humorem affusum, inspersum, aut alio modo applicatum.
Altera species est confluxus, συῤῥή vel σύῤρπαξις, qua liquida actu commiscentur tota totis, quantum fieri¬
potest, quae si sua natura fuerunt aqueae consistentiae seu fluida actu, commistio vocatur confusio: sin ex con¬
creto fusa vel eliquata, colliquatio: & hae sunt species ingressionis. Congregatio seu coaptatio (σύναψις,
συναρμοσία, ἢ συνόρσις) est compositio tangentium per extremitates, siue id fiat continue, siue contigue. Itaque
hic coniunguntur definita bene suis terminis, vt concreta siccaque prius dissipata, siue eiusdem speciei sint,
siue plurium. Id fit pluribus contactibus, aut vno; seu vna dimensione vel omnibus: & quo minutiora sunt,
eo pluribus possunt coire. Itaque in duas facessit species, incorporationem & compactionem seu conglutina¬
tionem illa cumulat vnienda, facitque massam: haec nectit glutine vel simili vinculo, quanquam nec ibi desi¬
vinculum in exactioribus. Sed intelligendum est, haec compingi committique potius aliqua dimensione, sicut quae
glutine coalescunt: illa magis pluribus componi. Incorporationem vocarunt diuisorum seu separatorum in vnam¬
molem, corpusque coaptationem, maximeque intellexerunt malaxationem & misturam illam, qua vulgo fiunt
massae, boli, & huiusmodi, quae ex contusis contritisque & liquore tenace perfusis, nisi eum secum habeant, in¬
massam coguntur. Sed nos oportet paulo liberaliores esse in vsu vocum, vt habeant, quo se recipiant ma¬
gisteria chymica in magna compositionum, etiam puluereorum concinnatione. Subiicimus itaque incorpo¬
rationi (liceat tibi etiam congeriem nominare) πρόσθεσιν καὶ κρᾶσιν appositionem seu coaceruationem,
& mistionem, qualem Aristoteles ex parte volebat: (nam res chymicae res cogunt nonnihil ab eius an¬
gustiis deflectere) conglutinatio variis modis connectit diuisa, vt suo loco sequitur.
CAP. IX.
De expiratione & efformatione nonnulla specialiora.
TYronum gratia deuorandum & hoc molestiae est, & nonnihil vberius de istis communibus in co¬
adunatione dicendum. Vocant diuaporationem, cum aquea humiditas resoluta expirat, relinquitque
subiectum siccius: sed exhalationem, cum siccum calidum resoluitur, inque auras abit. Itaque illa est propria aquo¬
sorum, haec oleosorum. De vtriusque natura tum Philosophus multus est, tum in destillationibus sublimatio¬
nibusque agunt Chymici, qui tertium quoddam genus addunt expirationem, quae mediam naturam inter vapidam
& fumidam secretionem habere videtur conueniens his, quę nec aquea sunt, nec oleosa primum, sed acribus
spiritibus, iisque volaticis praedita, vnde fiunt spiritus chymici acres, & fortes aquae. Communicatur tamen
saepe nomen, dicunturque spiritus sicci & humidi. Non fit in omnibus resolutio. In aliquibus enim expirant
intercepti halitus. Vbi vero resolutio est, ea peragitur calore, vel frigore, vel occulta potestate attenui¬
toria. Aliquando motus accedit: aliquando fermentatio, coctio, etc. Sed cum coadunatio fit fecedentibus
quibusdam spiritaliter, & sicco dominium tradentibus ad terminandum humidum, artificis prudentis est videre
quale sit id, quod expirando secedit, & quis ἐκκρίσεως modus. Nam nobile coagulum seu compages maioris mo¬
menti, exquisitiore indiget cura, praesertim si nondum est fixum, vel totum, vel quadamtenus, cum fieri per¬
oscitantiam possit, vt coagulato nihil restet, nisi fere corpus mortuum, anima (liceat ita loqui tropo) cum spi¬
ritu subterfugiente. Tunc ergo tecto vase lento modo sinimus resolui & subduci nimium liquorem, quale
quid vase duplici quod diploma nuncupant, in officinis procurant, commissuris massa, & spleniis inductis. Sin
alicuius pretii est liquor superfluus, excipiatur, quo in loco ministram se praebet destillatio vapida, vel mer¬
soria, vel solaris, cuius gradus tantus est, quantum requirit & patitur essentiae coagulandae tenuitas. Et est quan¬
do aliquousque destillatione vtimur, veluti ad consistentiam olei vsque: reliquum lenissimo fornacis vel Solis,
aut vaporarii calore exarescere sinimus. Quae fixiora sunt, & humorem abiectilem habent: negligentius aperto
vase, vel loco ad ignes vel Soles exiccantur. Qui plura requirit, consulat separationum modos, & species sin¬
gulas coadunationum. Id tamen notandum est, aliqua insensibiliter expirare: quaedam satis obseruando diffluxu:
nonnulla tam parua cum iactura, vt vix animaduertas aliquid decessisse moli. Frigus quoque dum calorem exigit,
humidum vnà exire cogit. Aristoteles pridem scripsit, ab vtroque agente compacta insolubilia esse vtrique. Redu¬
ctio fit restituto humido per irrigationem, vel vaporationem, similesque modos in his, in quibus valet ingres¬
sus, & commistio. In aliquibus calor per resolutionem violentam humidum latens, in potentia actuat, vt in succi¬
no, etc. Sed haec non est vera reductio, seu perditi restitutio. Medici intellexerunt fere fieri non posse, vt ta¬
befacta, seu interiore humido spoliata reducantur, quanquam intumescere accepto humore peregrino
possint, vt caro elixata balsamo, priuata licet aqua impleatur, tamen semper manet seipsa siccior. Verum id
cauebit Chymicus in suo foro essentiali, vbi non ita coagulabit, vnietque, vt essentialis humor absumatur,
sed vt relicto peregrina aquositas secedat, & coagulum relinquat. Vt in natura πᾶν τὸ πολὺ πολέμιον τῇ φύσει,
ita in arte. Quocirca qui per seruitia operantur, non raro fallunt spem Medici, dum nimis exiccant, non obser¬
uantes, cum ad humidum radicale peruentum est, cessari debere, etiamsi id, quod vnitum volebamus, liquidius per¬
maneat. Sciendum n. est, quasdam essentias semel resolutas, aegre reuerti ad coagulationem, & prius exole¬
scere, quam corpus admittere. Itaque aliqui, qui nihilominus corpulentiam desiderant, solent adiicere, quae
sint loco subiecti, quale est saccharum, mastix, & similia.
Quod