413
349
De Compositionibus.
Quod efformationem attinet, cognitum est, quaedam suae naturae motu in certam colligi formam,
veluti sales, nitrum, atramentum, etc. quae interdum etiam secum informant succos alios, vnde credun¬
tur figurari adamantes, crystalli, cornua ammonia, dactyli Idaei, & huiusmodi. In alio incidit principium
vegetale, cuius tamen simulacrum quoddam est in multis succis mineralibus, marinis & subterraneis,
de qua re nos alibi. Itaque si artifex perspectum habet, talem vim inesse quibusdam concrescentibus,
consiliumque est, forma rem ornare, ita disponet omnia, agetque, vt non interrumpatur naturae insti¬
tutum. Itaque iuuant diluta, ex quibus expectant formas succorum coctione ad iustam spissitudinem,
quomodo officinae sigurant saccharum crystallinum, alumen, & alia. Aliis forma accedit casu. Dum
enim labuntur guttatim, exhalantque, columnarum vel stiriarum instar coalescunt: vel etiam grano¬
rum varie figuratorum: aliquando tabularum, cuborum, & aliorum infinitorum. Administrare & haec
potest artifex, si quid tale velit. Maxime in eius potestate est, ad typos modulosque efformatos applica¬
tio, sculptura, caelatura, picturaque, quomodo saccharum, succum cydoniorum, & alia multa mirifice¬
figurant, conficiuntque statuas & imagines omnis generis. Sed quia de his in magisteriis dicendum erit,
plura non addimus. Nihil tamen ea res habet necessitatis, sed est arbitrii vel naturae simpliciter per se
agentis. Par iudicium est de additione colorum, saporum, & similium.
Arbitrium aliquando euadit in necessitatem ex hypothesi, veluti cum propositum est concretum
certae figurae, coloris, & caeterorum, iuxta artis morem, aut praesentem circumstantiam, quàm plaerum¬
que vsus & votum, sic vel alio modo aliquid pro opinione poscentium, exprimit. Aliquando supersti¬
tio, quomodo fingunt homunculos, Gamaheias, vti vocant, & similia. In genericis est praeterea, quae¬
dam vniri perfecte, quaedam imperfecte, quae ex Aristotelicis mistionibus facile intelliguntur.
CAP. X.
De concretionis modis.
Qvae concrescunt, vel ita coagulant, vt totum comprehendant, vel quaedam dimittant. Hinc nasci¬
tur concretio inclusiua & exclusiua, quanquam vtrobique aliqua expiratio, aut pro ea elambicatio
vel segregatio, sicubi copiosior est distinens, diluensque liquor, sit coniuncta. Inclusiuae concretionis
exemplum est in natura metallorum, secundum Aristotelem. Halitus enim metallici lapidum massis
implicati, & in iis etiam, vt matricibus nati ex seminario suo, vnà inclusi coagulant. In Alchymia nomi¬
nauimus coagulationem per comprehensionem: sed nunc distinctius re proposita diuidimus modos,
& aliquos congelationi subiungimus: alios, qui calore actuali, potentiali, aut occulta proprietate con¬
sistunt, hic relinquimus.
Ne practica confundamus Theoricis, generalibusque specialia, remittimus studiosos ad essentias
coagulatas, & magisteria ex hoc fundamento, vbi cognoscent, quaedam calore concrescere compre¬
hensiue, vt ouum aqua feruente coctum, & crystallus oculorum: quaedam causticis, vt liquor plumbi,
& olea nonnulla vi gorgonei seu orionei salis: & est insigne exemplum in hydrargyro, cui vt nihil de¬
cessisse videas, pondus per reductionem ex coagulato redit: arcanae coagulationis exemplum habes in
tinctura physicorum. Qua vi aquae lordanis & rubri maris coagulatae steterint, non inquirimus. Diui¬
nam fuisse, & rem miraculo peractam, satis est. Caeterum talis concretio omnibus eandem donat for¬
mam: est enim homogenea, nisi discrimen interueniat, vt membrana, qua seorsim ab albo distinetur
vitellus. Aliquando promouetur concretio concussu, compressu, additamento glutinosorum, etc.
Coagulatio exclusiua est, cum secedunt heterogenea, excludunturque, vt cum sanguis cacochy¬
micus coagulat, quod fit calore educente humidum sine violentia manifesta: item cum transudat liqui¬
dum, aut alio modo secernitur adiuuante compressione, contusione, & aliis. Sic caseum faciunt mulier¬
culae rusticae. Intelliget tyro, magistrum artis in officina sua similiter operari. Satis enim iam est, rem et¬
iam popularibus & physicis exemplis declarasse, ex quibus apparet, quae diuersae naturae sunt, seorsim
concrescere, vt in catino excoctarum venarum separatim consistit metallum, lapis, scoria, quanquam
iunet secessum grauitatis & leuitatis ratio: item calor congregans homogenea, heterogenea separans:
& hic vnus modus est, cum secedunt quidem, sed tamen concrescunt singula, siue in eodem vase, siue
diuersis, idque etiam fit in destillatione & sublimatione. Alter cum pars est concretilis, pars inconcreti¬
lis, veluti cum coagulo lac spissatur, serum non coit, sed pars terrestris, idque fit etiam interdum sola
coctione, vt & in diluto ouorum. Pulchriora exempla habet chymia in coagulationibus per medici¬
nam: item aurifices in reductione metallorum ex aquis fortibus. Caetera petantur ex Alchymia & pra¬
xi. Quibus placet ingenue philosophari, ex hoc loco expacientur ad viridaria naturae, ibique coagula¬
tiones contemplentur.
Nos quidem in epistolis naturae documenta varia produximus: sed vt plenius intelligatur artifi¬
ciosa concretio, ad imitationem naturae instituenda, huc reuocari possunt, quae Philosophus de matu¬
tatione, quam πέπανσιν vocat, disseruit, vbi maturatio dicitur esse ὑπὸ τοῦ φυσκοῦ θερμοῦ τοῦ ἐνόντος ὑγροῦ πέψις
coctio inexistentis humidi à calore naturali terminum inuehente per vim dominantem, ἀδύνατον γὰρ ὁρίζειν μὴ κρατοῦν
Ex quibus liquet, consistentiam concretionemque nostram coagulatoriam item requirere calorem,
eumque non foris obuersantem primum, sed intus, siquidem naturae vtimur ductu & ministerio. Aliàs
cum ars principium sit externum, & adhibeat quoque sua instrumenta forinsecus, sicubi sola operatur,
accommodari idem etiam foris potest, vti fit insolando, leniter digerendo iuxta fornaces, vel in vasis ca¬
tinorum, & caeteris, estque etiam sic opera danda, ne detrimentum accedat substantiae, sed terminetur
tantum coagulabile per abundantis humidi consumtionem. Est enim haec terminatio coagulatoria τε¬
λέιωσίς τις; & coagulatio perfecti finis formaeque. Nihil autem perfectum est, quod in substantia iacturam
capit. Consequens est, coagulatum fieri siccius, & posse paulatim figi repetita opera solutionis & coagula¬
tionis, maxime si solutionis actus instiruatur per menstruum fixatorium citra discrimen substantiae & virtutum.
Haec
Lib. 4. met. 5.