413
351
De Compositionibus.
nomine loco coagulationis specialis. "Congelatio" (inquit Riplaeus) "est mollium rerum induratio in colore can¬
dido confixatioque spirituum volatilium." Duas res cogit gelando, molles, hoc est, dilutas, & spiritus: quod ana¬
logum est Aristotelicae πήξει, qua item consistunt vapores & aquae: sed ille Chymicus non tantum aqueos
spiritus vapidosque intelligit; verum etiam aereos & mercuriales. Praeterea calbre, frigore, vel tertia qua¬
litate id fiat. Omne vocat congelationem, qua vafricie coruum deludit hiantem, arcetque tenebris offu¬
sis non initiatum sacris chymicis auditorem. Insuper docet, gelationi interdum coniunctam esse fixa¬
tionem, & talem se in specie velle, cum instituerit sermonem de artificio lapidis. Aliàs non omnis gela¬
tio figit fixione constante, quam spectant vnicam in opere perfecto metallico. Requirit & colorem can¬
didum in congelatione: ne hoc quidem sine mysterio, quasi naturae documento tunc velit fieri gelatio¬
nem, cùm color cyeni, niuis, cineris adest, qui quidem etiam est cum aliqua fixione, sed non consumma¬
ta. In argento quidem talis color constantiam aliquam habet, sed quae absolutae fixioni comparata, sit
inconstans. Cum illa vero est rubedo ignea. Verum enimuero cum abutatur illo vocabulo pro coagula¬
tione, nihil mouemur data definitione. Concretio caloris est opus: gelatio magis frigoris, ibi fit concre¬
tum, hic congelatum. Quod si quid etiam gelascit occulta potestate, id ob similitudinem, ad illud reuo¬
catur. In quibusdam operibus coincidunt concretio & congelatio, non vno indiuisibili actu, sed diuisis
& succedentibus Nihilominus quaelibet sua constat ratione. Concursus autem iste non fit sine exemplo
naturali. Cum enim quaedam spiritu aereo, calidoque vel igneo abundent, vt propterea non facile queant
consistere, nisi magna vi domita: praemittitur diuaporatio per calorem, vt in coctione aquae, qua debili¬
tatur superfluitas, simulque minuitur, vt postea facilius à gelante causa patiatur, & impressionem suscipiat.
Sic diluta sua coquunt, qui nitrum, alumen, saccharum, & similia coalescere volunt, quod fieri debet
circumspecte, ne per coctionem vitium capiat substantia. Est cum frigus stipatiuum augemus refrigeriis.
vt in destillatione. Interdum adiicimus adiuuantia gelationem, vt coqui solent facere, & aromatarii, qui
viscidos succos immiscent, veluti mucillagines, ichthyocollas, gummata, &c. si simul puritatem, colores,
sapor es, &c. spectamus, etiam talia adminicula, quae tamen nihil detrahant substantiae, immiscemus. Quin
componendo interdum ad heterogeneam ascendimus, & sic coagulationem compositioni lungimus.
Loca gelationis artificiosae raro sunt ista aquilonii frigoris in libero aere, nisi in paucis quibusdam, sed po¬
tissimum specus frigidi, cryptae, cellae, putei, &c. Vasa vero pro cuiusque congelandi natura, vt interdum
alueoli, aliquando conchae, cupae, cortinae, cucurbitae, scrobes tabularum, ampullae, &c. ex lapidibus, vi¬
tro, plumbo, ligno, etc. in quibus disponimus bacillos ligneos, vel funiculos, & similia, circa quae con¬
crescant coagulabilia: & si liquor obstat celeri coagulationi, coctione minuitur. Porro congelatio, quia
frigore potissimum fit, hoc autem heterogenea & homogenea simul vnit: sciendum est ex vago naturae
cursu ad artem redactum opus esse, vt non instituatur proprie, nisi in homogeneis. Nam Chymici est
potius separare. Transfertur tamen consequenter etiam ad heterogenea. Cùmque per se ad vnum con¬
tendat, per accidens tamen euenit, vt etiam separet, faciatque plura, vt in his, in quibus non est par ratio
congelationis, nempe cum spiritus aqueis sunt intermisti, veluti in vino & cereuisia, quę vehementi fri¬
gore congelascunt, circumstante spiritum in medio comprehensum glacie. Videtur tamen ille in vino
fuisse forma subtiliore, nempe halituosa, cumque haec non potuerit suscipere, congelationem aqueam, &
in glaciem verti, spiritualem passa est, qua in liquorem essentialem, more aquae ardentis, constitit. Ma¬
lunt tamen aliqui, separationem duntaxat hic fieri, sine coactione, quasi spiritus vini ante congelatio¬
nem in vini corpore fuerit forma coagulata. Nos litem sub iudice relinquimus. Nihil enim refert, hoc
vel illud asserere. Cum oleosus spiritus mistus est aquositate, diuersa prodit conglaciati forma, vt in
oleis expressitiis, quae tamen inspissari cogique vult Philosophus, non glaciari. Sed Chymicus hoc non
curat, Fit sane inaequalis congelatio, potestque separari liquor expressione. Vehemens tamen oportet
frigus esse, vt sequatur σύστασις, praesertim oleo abundante, vt in mari & lacubus, quibusdam pinguibus
ex oleo naphthae, vel pinguodine balaenarum, quam negant concrescere. Omnino longe amplius ex¬
tendit Chymicus suam coagulationem per frigus analogum, quam physicus professor. Nam arte con¬
gelant halitus quoque calidi, ignei, aerei, vt in oleorum destillatione, & spirituum ardentium, licet non
fiat gelatina coquorum, vel piscatorum glacies, sed liquor. Deinde congelant pinguedines multae, &
resinae, etc. item soluta ignibus metalla & aquae, quaeque similis sunt naturae. Congelant & spiritus acres
vel sicca vel humida forma: vt sicut in natura congelatio facit res humidas actu, nempe fontes, pluuias,
rores: vel siccas actu, vt pruinas, niues, glacies, drosopachuas: ita in arte aquas chymicas, spiritus, olea,
crystallos, etc. Multa vero in natura similiter consistunt artificiosis, vt alibi monstratum est. Reducitur
congelatum calore, sed non semper totaliter. Cum enim terrestris naturae succi in homogenea coagu¬
lati existunt, vt in alumine, chalcantho; & similibus, aliquo vsque procedit resolutio, sed tandem calx ir¬
reductilis manet. Cum vero calori iungitur aquositas dissipata, fere totum eliquescit, nisi inter gelan¬
dum admissus calor assans est. Nam quibus terrea est natura, ea etiam calore consistunt proportionali,
vt atramentum: sed plaerumque assantur quaedam particulae, quae postea non possunt resolui: & in redu¬
ctione plus aliquando valet humor, quàm calor, licet res congelauerit frigore. Sed si velimus ad aquas
elementares, vt vulgo gelascunt, & pinguedines, & similia respicere, potior vis est caloris. Non praeter¬
ire oportet, ex rebus disparatis beterogeneisque per resolutionem fieri diuersos spiritus, qui congela¬
scunt in naturam homogeneam, siccam, vel humidam, idque aliquando procurari singulari ingenio,
Nam vna ampla fornace, aut pluribus acediosis diuersa vasa materias singulas habent, ex quibus vi ignium
proflati spiritus concurrunt vel in vno alembico, vel receptaculo, vel serpentinis, ibique congelant in
substantiam liquidam. Sed hoc opus plus laboris habet, quàm commodi. Si enim omnino ex pluribus
similarem substantiam chymiae desideramus, idem in vno vase quoque peragi potest. Metus adustionis
imbecillium coniecit quosdam in illas cogitationes. Sed si gradus caloris obseruentur, quod rarius est,
spiritus citius fundet, donec secedant caeteri. Quoniam vero hoc quoque modo verendum est, ne caput
mor¬
Hhh 5
Idem vsus
extat in Re¬
sario philo¬
sophorum,
vbi citatur
Plato Chy¬
micus: solui¬
te lapidem
& postea
congelatè,
etc.