413
Lib. 24c. 17.
Cap. 13.
Lib. 20. 8. 21.
Lib. 27. c. 6.
& 10. lib. 25.
Cap. 6.
352
Comment. Alchem. Part. I. Lib. V.
mortuum diuerso liquore (nam differentibus ignibus proliciuntur spiritus) vitiet essentiam quaesitam,
vt sic consultius sit, paria omnino vno vase prolectare, imparia alio artificio praeparare, & seorsim con¬
ficere: illud consilium fit irritum. Itaque si placuerit per conspirationem iungere & vnire essentias, inae¬
qualia secretim praeparentur, postea confusae essentiae destillentur denuo ex vno, vel diuersis vasis. Ali¬
quando in eodem vase, quod imbecillius est, ponitur altius, vt sit extra aleam combustionis; aliquando
etiam alembico committitur, vbi exhausta essentia rapitur, & vna congelat. Nonnunquam spiritibus
acribus siccisque aqua coagulatoria praemittitur, siquidem eos liquidos volumus, vt in aquis fortibus ac¬
cidit. Ea ponitur in conceptaculo, fortique igni coguntur insinuare se in eam spiritus, & vna coalescere,
Quod si aqua retudit vim acriorem, separatur eius portio repetito opere. Est, cum non aquam fontanam
faul Wasser; ita enim vocant dulcem, quae potest corrumpi) sed essentialem praemittimus, & coagu¬
lata cogimus spiritum susceptum itidem coagulare. Horum exempla occurrent plura in aquis soluenti¬
bus, ardentibus, & spiritibus. Quaedam gelascunt medicina pariter illis, quae concrescebant itidem ad¬
ditamento. Non dicimus de gelatinis & vulgari illa aquae concretione per radicem symphyti, althaeae, &
similium. Sed de talibus, quae fiunt per acetum, vt lac virginis, lac animalium, etc. quale ius habent in
concretione balsama. Est in fulmine & halonitro similis potestas, quemadmodum & in spiritu frigido
terrarum quarundam. Potest tamen dubitari, num acetum turbet, & consistere lac, similiaque faciat fri¬
gore, an alia potestate. Aquae fortis resolutiones coguntur etiam frigida affusa: sed nec hic effectus vide¬
tur frigori debere, cum idem fiat calida, sicut ibi calido aceto. Pertinaciores interno frigori effectum
asscribunt. Nos considerationem differimus in alias occasiones. Quae Plinius habet de Pythagorae co¬
riacesia & callicia, qua magi aquas glaciari tradiderunt: item quae de flore aquifoliae eiusdem virtutis
secundum eundem Pythagoram, vel magiam sapiunt, vel hieroglyphicum sensum habent. Sunt sane
quaedam, quae suo frigore humores in corpore humano conglaciant, seu congelascere faciunt: imo non
humores tantùm, sed & spiritus torpore astringuntur in gelatis. Si tale quid apud Chymicos reperitur,
non statim damnetur effatum, sed quo sensu dictum sit, inuestigetur candide. Nam & Pythagoras excu¬
sari potest, quod mystica eius philosophia non intellecta sit à vulgo, praesertim cum Chymicus fuisse
perhibeatur, vti & Democritus, quem eodem magiae nomine vexat Plinius. Sed fortasse citius repre¬
hensum, quàm intellectum, de quo nos in nostris singularibus. Radice Althaeae addita aquam sub diuo
addensari, atque elactescere mirum, scripsit Plinius. Si hoc dixisset Democritus, nempe radicem in aquam
coniectam, facere, vt densescat coaguletque, statim magicum foret mendacium, quasi sensus sit, paucula
portiuncula in oceanum indita id euenire, sicut somniant aegroti, statim remedium fore, vel gustatum
momentum oblati medicaminis. Si Pythagoras narrasset herbas esse, quibus additis carnes in ollis con¬
crescerent, magica nominaretur insania. At id idem Plinius de Symphyto Petraeo, seu Alo centaureo
chironio, & Holosteo pronuntiauit, Gelotophyllin is irrisit: at constat affectio de Dutroa Indorum,
Explosit herbam pudibundam: At eam commentarii recentes toties confirmant, vt & Theophrastus
pridem de arbore similia scripsit, & nauigationes docent tales esse in prouincia Pudifetania, & apud
Troglodytas, & in Burneo, vbi arbor est, cuius rami sunt bestiae, vt narrat Pigafetta. Longe mirabilior
est agnus Scythica apud Surium, aliosque autores. Nec est fabula, quae de herba incendiaria scribunt, quae
& arte potest parari multis modis. Ita hominum imperitorum ingenium est. Quae non viderunt, non
credunt, & si vident, vix suis credunt sensibus, parùmque abest, quin se fascinatos arbitrentur, increduli¬
tate imperita persuadente, vt negent videre, quod vident.
CAP. XII.
De Inceratione.
Ceratio vel inceratio eodem dicitur significatu, obtinetque nomen non tantùm à cerea mollitie, ve¬
rum etiam fluxu & insinuatione, vt appareat fieri ingressus causa, & ingressionem quoque operi ipsi
praeparationique esse coniunctam. Fit enim haec compositionis species per modum combibitionis, vno
assumente, altero se insinuante, ingredienteque. Hinc definitur, quod sit reductio humoris super terram,
calore mediante, vt ista terra inter calcinandum humore priuata arefactaque, mollefiat, potentiamque
fluendi accipiat, & ingrediatur, quod fieri liquefactione vulgari non potest. Tales definitiones autem sunt
exemplares, specialesque magis, quàm catholicae & vniuersales; vtpote extructae ex artificio lapidis philoso¬
phorum, in quo ceratio potissimam vim & dignitatem habet. Ex eodem fundamento etiam forma operis pro¬
ponitur. "Lamina crystallina" (inquit ille in Rosario philosophorum) "lucida in fundo teritur. Deinde ceratur ince¬
ratione vltima, quae fit guttatim irrorando in catino (quod crusibulum vocant) super igne leui, de aëre (vel oleo) albo proprio,
donec fundatur, sicut cera sine fumo. Probatur absolutio eius lamina ignita. Si enim super hac inceratum ocyssime liquescit
cerae instar, nec fumigat, perfectum est: sin minus, reuocatur ad incudem, additisque guttis denuo coratur, adiecto oleo albo,
quousque signum perfectionis appareat. Item: Terra cum aqua ceratur, imbibitur & temperata decoctione caloris, qualis est So¬
lis, siccatur, & in torram vertitur tota materia, quod est illud HERMETIS: VIS eius integra est, cum in terram versum fuerit,"
Geber dixit, incerationem esse rei durae non fusilis mollificationem, vt possit liquescere. Haec & similia indi¬
cant, quidnam velint esse cerationem, ex quibus intelligimus, principaliter duas res requiri, vnam siccam, siue
sit forma pulueris (id quod potissime requiritur. Nam penetrari potest, eique res liquida iungi per minima, seu
talis est διόριστος, maximeque inter sicca mistilis) siue folidior, vt in metallis aliquando accidit. Est autem ea hu¬
more ita destituta, vt ad vsum non sit idonea, nisi recepto eo. Itaque et modo calcinata est, aut cinefacta, seu
calx & cinis: modo capitis mortui instar, quale sublimando, destillando, & similibus operibus relinquitur.
Sed dilatato praecepto huc pertinet et alia res terrena, inque puluerem redacta, quae praeparanda est irriga¬
tione per certum liquorem. Quocirca diximus, eodem referri est nutritionem Medicorum. Vocatur & fixa, & ter¬
ra exhausta illiquabilisque propter similitudinem: sed non sine diuersitate respectuum, cum non omne inceran¬
dum sit absolute terreum & fixum, sed quoddam aliquo modo. Hoc veluti subiectum & materia pa¬
tiens est incerationis.
Alcera