413
366
Comment. Alchem. Part. I. Lib. VI.
di elaborato imperfecto, perfecto, obscuro illuminato, Chao essentia, specifica, casu, exaltationem
Astrologica, etc. Sunt item artificibus vsitatae allegoriae de centro & superficie; de inuersione & pro¬
ductione ex interioribus in cutem, ex medulla in corticem, &c. quibus declaratur exaltatio satis eui¬
denter. Iuxta Aristotelis principia id, quod exaltatur; materia est, cui adiacet potentia passiua per pri¬
uationem inexistentis formae, & susceptionem eius, quae deinceps sequitur naturali dispositione. Inde
Philosophica ista de omni re materiata sub aliqua forma existente, quae à mobilitate ad immobili¬
tatem perducitur, & successiuas mutationes ex forma in formam, imperfectione ad perfectionem su¬
stinere potest. Notare tamen conuenit non eandem esse materiam operis omnino, & operis determi¬
nati; seu artis. Ratio est, quia artifex materiam in qua proxime incipere debebat, non semper inuenit
adaptatam, sed cogitur ex materia naturae materiam artis determinatae facere; veluti, si exaltare au¬
rum vellet neque tamen hoc praesto esset, nisi in sua vena: cogitur opus peregrinum nonnihil seu ali¬
quatenus suscipere, vt perueniat ad proprium, Neque enim vena erat materia exaltationis in auri es¬
sentia sed aurum respectiue ignobilius. Ita cum quaeritur exaltatio lapidis antequam incipiat hanc
magister, debet sibi materiam praeparare, & resolutione repurgationeque debita primam educere ex
eo, in quo est. Hoc autem nihil aliud est, quam ex remotione; seu generatione, facere propinquiorem,
quomodo coquus ex rebus naturae parat ciborum materiam. Nihilominus illae res sunt naturae à qua
& dispositiones suas habent, estque homini impossibile substantiam nouam facere, & crasin introdu¬
cere, quae non prius erat in naturae potentia. Hinc aliqui ita loquuntur, quasi ars non posset facere
nouas species sed tantum dispositiones mutare, vt vna eademque res diuersis formis & faciebus con¬
spiciendam se praebeat. Reuera nouum simpliciter solus Deus facere potest, vti & momento remo¬
tissimam potentiam in actum vocare; idque modo non naturali, sed miraculoso. At κατα τι noua exhi¬
bere nihil vetat. Si categorias peripateticorum sequi velis, exaltationi subiacet corpus mobile ad ali¬
quid excellens; itaque distribuetur iuxta categorias, in quibus est mutatio vel motus, & respectu sub¬
stantiae ex vno corrupto generabitur alterum, primum & non secundum accidens. Est enim generatio
potius ad formam: sed à forma motus, destructio: quanquam alias reciproce se habeant generatio &
corruptio. Respectu qualitatum, subiecto eodem manente eueniet alteratio, ex materialibus ad for¬
malia, fietque id, quod ante erat frigidum, calidum, quod humidum, siccum, quod crassum, subtile,
quod ignauum, agile; quod obscurum, lucidum, &tc. Verum hic motus coniungitur nonnunquam il¬
li, dumque substantiali mutatione veluti ex non ente, ens producitur, spectante motu artis simul fi¬
nem, in quo est summum rei bonum, omnéque pulcrum & conducibile: alteratio mutationi erit co¬
mes. Ita generabile & alterabile simul erit id, quod est exaltandum. Est & motus in quantò, iuxta quod
exaltandum foret minus. Rarius hoc spectat artifex, vt qui contra potius soleat studere, vt quod ma¬
gnum erat mole corporis, hac deminuta fiat magnùm virtute. Sed tamen in magno magisterio Philo¬
sophorum augmentum quoque habet aliquam dignitatem, vbi duplex est eius ratio, vel per corporis
perfecti accessionem, vel repetitionem exaltationis in materia prima. Motum localem per se parui
aestimat Chymicus. Ex accidente vero eo vtitut in destillationibus & sublimationibus, & inde vim tra¬
hente circulatione. Planetaria ratio suppeditat nobis subiecta exaltationis tria, nempe, Mercurium,
Saturnum, & Martem, quorum ille Lunae, mediùs Ioui, tertius Soli opponitur. Aliqui haec accom¬
modant ad principia artis salem, mercurium & sulphur: ex sale magistrali parant essentialem; ex mer¬
curio aquas lunares; ex sulphure olea & tincturas. Sed haec in processu artis practico elucessent. Num
vnum idemque subiectum in specie, sit ducendum per omnes exaltationum modos, suo loco dicetur.
CAP. IV.
Cur inuenta èxaltatio.
Qvaestionis huius solutio facile patet ex praecedentibus. Quia enim non in omnibus indiuiduis
natura assecuta est praestantissimum absolutissimumque, sed diuersis substitit gradibus & quędam
inchoata dedit, quaedam aliquo vsque promota, sed non absoluta: quae tamen viderentur denuo in¬
ducto per artem adhibitis adminiculis naturalibus motu perfici posse; veluti vt ad exemplum auri ara¬
bici elaboraretur quoduis aliud aurum inferius: Et omnino ad perfectionem auri, aut ad regulam in
qualibet specie probatam perducerentur imperfecta metalla; vna fuit inuentae exaltationis ratio.
Deficere vero naturam in aliquibus vel quia interrumpitur eius motus ante maturitatem violentia
quadam: vel debilitatur, aut materia non est sequax, sed praua vel deprauata; vel aliquod deest ad
miniculum; aut etiam de gradu deiicitur & damnum patitur externis iniuriis, experientia est cogni¬
tum. Hinc gradationes & interpolationes multiplices inuentae artem hanc locupletarunt, maxi¬
me omnium in materia minerali, & metallica, cum horum materia varios artis motus facilius su¬
stineat.
Sed non tantùm naturae impuritates; alienitates & errata compensare ars studuit, vt res integra
nobilissima sui specie tum delecter; tum in vsum veniat: Verùm etiam plusquam perfecta reddere, at¬
que ita ingenio naturam exuperare sunt conati magistri, veluti cum aurum absolutissimum in natu¬
ra aestimetur id, quod est viginti quatuor caractarum: illi addere portiones vnam, duas, aut plures
& studuerunt, & videntur assecuti conatuum summam esse. Ita moti sunt termini naturales; factumque
finitum infinitum, & quod Aristoteles quoque agnoscit, exemplo declaratum, in aliquibus naturam
ab arte superari. Mignifice hoc praedicant in perfecto magisterio Chymici, estque reuera admirabi¬
lis ingenii species, quae se in hoc ισοθεον quodammodò esse declarat, indicatque hominem adhuc esse si¬
mulacrum & imaginem DEI, dum vmbram quandam aut si vis, radium diuinae sapientiae sapienter
tractando elaborandoque res naturae vltra quàm actus eius contenderat, repraelentat.
Tertia