413
369
De Exaltationibus.
elaborari possunt modis. Ignitionis acutae species sunt cementatio, & descensio in Regulum: sed il¬
luminationis Fulminatio, & affinatio, quae est ad regulam graduatio.
Emundatio habet Ablutionem & Expolitionem. Ablutionis vox non inusitata est Chymicis:
sed non vno accipitur modo, veluti in lapidis praeparatione, vbi est nigredinis in albedinem mutatio
absque omni materiali aggressione, duntaxat per cibationem & coctionis continuitatem, qua nigrum,
in quo album latuerat; producitur; sicut si diceres ablui ceram, quae ex citrina per insolationem transit
in candidam. Hoc in loco aliquanto popularius habet significatum ex similitudine eorum, quae ab¬
luta putrefiunt, vt sit emundatio separans impuritates abluendo detergendoque per quoddam medica¬
men liquidum: Et fit dupliciter, COLORITIO; & RESTINCTIONE. De his vti & expolitione se¬
quentur deinceps praecepta specialia. Hae sunt species exaltationis Chymicae. Quaeri potest, num haec
ars ita se habeat, quemadmodum volunt aliqui in Logica. Omne enim huius praeceptum commune
esse contendunt omni Enti & non Enti. Num ergo & omnis species exaltationis omni subiecto Chy¬
mico debet competere, aut ni competat, negandum est informationem esse catholicam, seu dicendam,
quod repugnet regulae κατα παντος και καθ’όλου? Sed ante insinuauimus, Chymiam non esse instar Logicae,
quae communiter rationis Entia complectitur; imo nimis id morosum est etiam in Dialectica exigere,
quandoquidem argumentum distributionis in specie non potest competere speciei vltimae, nec acci¬
dentium absoluta consideratio in Deum cadere potest, quodque finis est, qua est non simul est effici¬
entis vel notationis. Lex iustitiae vnicuique distribuit suum, etiam subiectis tenus & exemplaribus.
Verum enim vero etiamsi sit istud in generalibus artibus, non tamen necesse est pariter poni in specia¬
libus: qui aliter sentiet, eum à sacris Chymicis arcebunt magistri. Fulminatio ergo gradatio est qui¬
dem, sed eorum, quae fulminari possunt; cementatio eorum, quae caementari. Quod si stipulas velis
illo iudicio subiicere, quanquam verùm inuenies, nempe eas non sustinere examen metallicum, nec
in igni constare; sed conflagrare corrumpique, vnde pateat minime esse aurum vel simile: tamen ri¬
sum non effugles, qui cementationis opere velis spectare id, quod aliis multis modis innotescat, opor¬
reatque imperitum valde esse, qui chartam auricolorem patiatur sibi pro auro obtrudi, quod non alio,
quam cementi iudicio sit cognoscendùm. Valet in aliquibus etiam arbitrium, quin & rei euentus,
vt non semper necesse sit ad superiora & exquisita ascendere, quia assecuti sumus votum per in¬
feriora.
[Exaltatio {
{Perfectio {
{Coctio Phi¬
losophica.{
{Digestio.
{Circulatio.
{instauratio {
{Fermentatio.
{Proiectio.{
{Transmutatio.
{Tinctura.
(Gradatio. {
{Perustio.{
{ignitio acuta.{
{Cemmentatio.
{Descensio regalis.
{Iluminatio.{
{Fulminatio seu copellatio.
{Affinatio.
Emundatio. {
(Ablutio {
(Coloritium.
{Restinctio.
{Expolitio.]
CAP. VI.
De quibusdam accidentibus exaltationi.
Qvae per se sunt exaltationis, quodammodo praecedente tabula representauimus. Sed interim
euenire potest, vt, siue arbitrium artificis inducat, siue persuadeat necessitas, aliaeque circumstan¬
tiae ferant, non istis, sed aliis operationibus instituatur, perficiaturque exaltatio, quae operationes per
se aliis erant destinatae finibus. Quaedam etiam famulantur exaltatori. Ex illis potissimae sunt subli¬
matio, & destillatio cum suis speciebus: Quamquam enim sublimationis finis ultimus sit subli¬
matum, seu essentia per sublimationem ab impuritate elementorum separata: tamen eadem praeser¬
tim crebrius repetita, procurari potest & maior dignitas, subtilitas, constantia, cùm eius instrumen¬
tùm sit CALOR, qui agens ad similitudinem sui, vna cum suo subiecto, non tantùm eleuat, sed & ele¬
uatum attenuat, rarefacit & subtiliat, maximè si inter sublimandum addantur medicinae vel praepara¬
tiones ad exaltandum comparatae, qualis est praemissa maceratio in menstruo nobili, reuerberatio,
ablutio & aliae pro cuiusque modo. Hoc ingenio elaborari exaltarique potest materia mercurii phi¬
losophorum, sulphur, arsenicum, aquila volans ex sale ammonio, flos stibii & huiusmodi. Par ratio
est destillationis, exaltatoriae; qua fiunt essentiae, quintae ex magisteriis liquidis hac arte, vt semper ad
pauciora perueniat destillatum, relinquaturque id in cucurbita, quod ad Elementa accedit propius.
Ita fit quinta vini natura & aquae coelestes plures repetitis destillationibus per alembicum, vel retor¬
tam: Ita nobilitantur olea & rectificantur, succeditque sic destillatio in locum digestionis, & circula¬
tionis; quin & saepè has comitatur, vt circulatio & destillatio per vices obeantur. Per se vero destillationis
lii 4