413
Aristoteli
forma est
potior natu¬
ra, quàm
materia
Species ergo
genere digni¬
or.
370
Comment. Alchem. Part. I. Lib. VI.
lationis finis vltimaque perfectio erat puri liquoris ex impuris extractio per modum vaporis iterum
coëuntis in summo, & stillatim delabentis. Sed accedit ei dignitas exaltatoria & correctoria vt di¬
ctum est. Aliquid praestat & per lacinias, destillatio: nonnihil deliquium. Nam quod saepius coagu¬
latum soluitur deliquescendo, tandem relinquit omne id, quod ad terrestrem naturam erat propen¬
sum, remanetque essentia subtilissima, quae in aliquibus eo perducitur, vt non possit amplius coagu¬
lare, cum tamen alias vulgaria soluta ex diliquio possint per coagulationem reduci. Exaltamus & per
nutritionem, seu imbibitionem, cuius principale institutum erat commistio. Id tunc fit, cum igno¬
bile nobiliori coniuncto simul nobilitamus non tantum societate, sed & quia aliquid patitur ab eo,
quod potauit & fit subtilius. Vnde & hic aliquando euenit coagulationis impotentia propter attenu¬
ationem & mutationem naturae vnius in alterius.
Praeterea in siccis reuerberationes & calcinationes repetitae potissimum cum medicinis alteran¬
tibus fiunt exaltatoriae, quanquam ignis per se ad formalius excellentiusque aspiret. Huic accedunt non¬
nunquam & fusiones, excoctiones metallurgicae, & aliae operae segregatoriae maximè in mineralibus
quae ignem fusionis sustinent, quo pacto exaltantur sales fusiles, vitrea, metallica &c. Quo enim sa¬
pius fusio excoctioque repetitur, èo purior res euadit, vitiis, quae intus restiterant plenius consumtis
Sed est tamen in his etiam modus suus, quem ars ostendit. Adiuuant hic quoque exaltationem certa
medicamina. Peculiariter descripta est etiam infectura. Haec tincturam exaltatoriam aliquando
aemulatur, & eius vim refert. Aliquid praestant etiam variae abstractiones, de quibus non opus est dis¬
serere. Sicut autem exaltationes possunt ministrare elaborationibus aliquibus in specie, vt fermenta¬
tio destillationi, cementatio calcinationi &c. Ita vicissim illae his, idque etiam iure quodam debent,
Nam licet & integra exaltationum possint fieri susceptiua: tamen principaliter eae debentur prius per
magisteria quaedam elaboratis, vt sic illae has antecedant, eoque sint inferiores existimatione, quo in
rudiore materia occupantur, nisi exaltatoriam induant. Videtur hoc esse peripateticae disciplinae con¬
trarium, in qua genera superiora debebant esse digniora, quia intellectui viciniora tanto, quanto
à materia remotiora, magisque abstracta. Sed Chymia physicarum artium est vna, quae circa sensilia
exercentur. Itaque respectu operum praxeos aliter aestimat labores, quam respectu Theorematum.
Deinde subtiliter poteramus logicae isti persuasioni obulam ire, dicereque non omnino formaliùs &
dignius fieri, quod generalius; imo potius materialius. Nam genus magis est materiae; sicut species
magis formae, ob quam caussam aiunt in specie plus esse, quam in genere, quia species vicinior est Enti
& Entelechiae; sed genus propius non Enti. Atqui scibilius & demonstrationi affinius, quod vniuer¬
salius. Ideoque & principii immobilis vim tandem assequitur, ex quo illa saepientiae lex praeclara καθ’όλου
. Verum hanc litem relinquimus ingeniosis Dialecticis, & interim Chymico nostro suademus,
ne in praeceptionibus huius artis nimiùm velit sapere, quia potest euenite, vt & veritatem nimis alter¬
cando amittat, & desipientiae notam incurrat: In nostra descriptione Exaltatio tam est in Chymico
complexu, quam elabotatio. Quocirca pari iure poterat frul, quia pariter abest à primo. Sed si re¬
spicias finem eius & subiectum, analogicè potius ei comparabitur elaboratio, quam synonymice.
Exaltationes porro Chymicae seminaria sua habent in multis artibus mechanicis, vt patet in aurificio,
pictura, interpollatione, & similibus.
CAP. VII.
De Digestione.
Non vnam esse significationem vocis DIGERO, & DIGESTIO, Grammaticis notum est. Vt
plurimum signat διάταξιν, ή διακρισιν, quomodo dies fastique ordinantur digerunturque Ouidios
& Plinio arbores & semina etc. Interest tamen nonnihil inter διαταττειν & διακρισειν, estque haec vox
cum separatione quadam successiua, qualem ipsa natura potius procurat. Illa vero magis est consilii
& collocationis ex proaeresi, qualis fit in acie dispositio, & ordinum assignatio. Non raro quod Graeci
vocant unchecked, id Latini reddunt Digerens, vt apud Galenum "in tertio de compos. med. sec. Genera." Sed
alii hoc vocant discutiens, cùm quo est vis quaedam incidens & diuidens, aut etiam distribuens. Chy¬
micus potius hoc vocaret attenuationem, exhalationem resolutionem, expirationem, difflationem,
& similiter, quia diaphoretica in vaporem halitumque resoluunt potius, & sic discutiunt dissipantque
collectiones humorum. Ideo & in sudoribus adhibentur interna diaphoretica. Aliquando idem est,
quod πέψις seu coctio, quanquàm comite diuisione & distributione seu διαδόσει. Illud indicat Macro¬
bius in saturnaliorum septimo cap. 4. Vbi quaerit praetextatus, vtrum simplex an multiplex cibus sit di¬
gestu facilior, quod decoctione intelligendum esse indicant sequentia, vt cum ait Disarius bestias com¬
posita varietate crudescere: non sufficiente natura ad omnia, quae congesta sunt, coquenda: Quia non
omnium, quae esui sunt, vna natura est, non omnia simul coquntur. Ita fit vt digestionum sequentium
ordo turbetur. Numerat quatuor digestiones I. in ventriculo, virtute allooetica in succum vertente
quicquid acceptum est 2. in lecore, vbi succus transit in sanguinem; 3. in venis & arteriis, 4. in sin¬
gulis membris, dum quod vnicuique membro datum est, ipsi fit nutrimentum. Ad imitationem Ma¬
crobii etiam alii vtuntur in eadem re digestionis nomine pro concoctione. Inde nos in Chymia arti¬
ficiosam digestionem cum coctione naturali in animalibus comparauimus. Sed & in diagraphe paulo
ante data, genus eius constituimus coctionem Philosophicam: sed nolumus tamen excludi etiam cae¬
teras significationes. Nam in digestione Chymica vna fit quaedam διάκρισις και διάταξις φυσικη calore
segregante diuerse affectas partes, incidente crassas & attenuante, quin & reiiciente grauiora terrestri¬
oraque in locum suum, subtiliore eleuante: vt sic tota natura artificiosae digestionis per ficiatur, inci¬
sione, distributione, ordinatione, & subtiliatione. Exaltatio vero potissimum est, quia digestum est
subli¬