413
image 177
372
Comment. Alchem. Part. I. Lib. VI.
Sol Digestoria fornax. A. pyriaterium. B. aheni
adumbratio. C. Tubulus in ahenum demissus ad
aquam supplendam. D. corona, cui innititur circu¬
lus ligneus. E. capacitas, in qua lana, vel stramen, aut
foenum etc. quibus inuoluta sunt vitra digestoria,
F. vraniscus; G, gradarium caloris. Caeterum con¬
gruit haec descriptio balneo vaporario. Si in cine¬
ribus res peragenda est, pro abeno imponetur ca¬
tinus cinereus. Sin in balneo maris; auferetur cir¬
culus ligneus. Sed consultius fuerit retinere hanc
figuram pro digestione in vapore. Ad reliquas in¬
uenies supra descriptas fornaces. luna. Circulus ligne¬
us pertusus. Venus. & Jupiter. vasa digestoria. Materia di¬
gestionum est humida, vel sicca: rectius peragitur
cum humore, siuem proprio; siue ascititio iuxta pru¬
dentiam artificis. Neque enim repudiat digestio ex¬
terna adminicula. Finis est absolutio ex indigesto,
vt definitione expressum. Caeterum abutimur di¬
gestione pro variis, vt maceratione, separatione, mistione, fermentatione etc. ad quae etiam saepenu
mero requiritur adiuuantis vel ministri merito. Cum item in digerendo variae sunt partes, ita vt non
omnes pariter possint digerendo exaltari, peracto tempore legitimo, inhabiles segregantur à caeteris,
vt tandem emergat, quod volumus.
CAP. VIII.
De Circulatione.
Circum, & diminute circulum quid dicant Grammatici & qui notationes ex linguis explicant,
nulli latino est obscurum. Veruntamen ex aequiuoco significationumque varietate illustrata vnde
ad Chymiam vox peruenerit, intelligi poterit. Dispositionem in orbem circumducta circumferentia,
ambienteque vndique aequaliter circinatam aream linea, circum appellant plaerumque quomodo &
mathematici abstrahendo suam figuram in plano describunt: Et designatur res nonnunquam etiam
motu, vt sic circulatiò foret in orbem versio, eòdem puncto redeunte subinde ad id principium, vnde
prodiit: sed rationem dispositionis secundum figuram, περιβλημα seu circumpositio, & structura per
ambitum circularem. Cum motus vna comptehenditur, varia habet nomina, qualia sunt vertigo,
rotatio, circumactio, gyratio, κυκλοφοριαc. Nec abest à latina consuetudine alias verbum, circulare,
quod est circumducere, in gyrum agere, caput hinc inde circumagendo mouere etc. Male quoque
audiunt, circulatores, qui circulos sectando nugas agunt, gesticulandoque & fabulando populum de¬
tinent: quales sunt circumforanei, Chymici situm & motum expresserunt in sua arte. Vt enim supra
dictum est, circularem suum ignem in orbem disponunt & à circumferentia versus centrum promo¬
uent. Sed actus agitatioque placuit in circulatione exaltatoria seu perfectiua, neque id ita nudè, quast
nihil abstrusius subesset, tantumque intelligenda veniret rotatio quaedam vel in gyrum circum ductio,
quomodo circumuolui sphaerae caelestes dicuntur, planetaeque circulo conuerti; vel maris fluius
ab ortu in occasum, indeque ad eundem ortum reducitur, quem motum & aërem sequi obsetua¬
tum est.
Propius ad sensum artis accedit, quod de fontibus & fluminibus referunt, omnes nimirum à mari
progredi & eodem redire, quod fit cum attenuatione quadam, & impuritatum depositione dum trans¬
colantur, labemque inter arenas bibulat exuunt.
Sed plenior illustratio est in magno, paruoque mundo. Sicut enim ex focis aestuariisque sub¬
terraneis profectus calor resoluit in quas agit, quasque tangit materias, & in sublime euehit ita, vt quic¬
quid subest spirituosum, ad spiritus concedat igneos vel aereos pro analogia; crassiora coagulent de¬
feranturque & sic separentur à subtilibus; quin & frigidis locis occutrentes spiritus ibi induant cor¬
poris compagem, consistantque, & alicubi ad vsus humanos deferantur, vti fit in manna & melle:
fere similiter in arte peragitur circulatio, nisi quod ibi fortuna quoque, & interpellata pollutio, re¬
ditusque ad impuritates elementales, coincidat: in arte vero magis dominetur ratio, & intellectus
experientia praestabilissimi inductus. In homine circularem resolutionem & coagulationem dicun¬
tur peragere vasa coctionibus, & quae illis respondent, vt ventriculus & cerebrum: Cor, venae, e¬
par etc. A ventriculo prodit succus alimentarius, & circumductus per Epar & cor ad eundem, quan¬
tum conseruando necesse est, redit, non eadem faciè, & qualitate, sed immutatus ad tationem anima¬
lis, seu exaltatus calore cordis, & praesertim in eo & arteriis spiritual ior factus, vt sic calore & spiritu
humidique essentia nobilitatus tria illa in ventriculo & quolibet alio membro aptè possit custodire,
& nutriendo salua praestare. Non ineptè dicas hanc exaltationem circulatem perinde esse ac per im¬
perfectionum subordinatatum formas crebro ad incudem reuocari, & ad Entelechiam contende¬
re. Ita patet illa Chymicorum duplex circulatio, quarum vna est Philosophiae huic interior, nempe
digestio frequenter repetita & à vestibulo per eadem artificia officinaque ad speciem formalioris
essentiae reductiò, ita vt semper succendens priorem vincat efficacia coelestisque puritatis gradu. Hanc
in lapidis confectione potissimum commendant, atque etiam circulari Elementorum in eo ipso ma¬
gisterio