413
image 182
Operculum
Capsae tetartanum
Fimi locus vel focus
Concepta culi Sebes
374
Comment. Alchem. Part. I. Lib. VI.
Porto finem summumque bonum circulationis
inuentae esse nobilitatem essentiae & virtutis ad simili¬
tudinem aethereorum, iam dictum est. Sed obiter, &
quasi ex accidente concurrunt etiam fines alii, qualis
est digestio, rarefactio, separatio, rectificatio turbidi,
& sic depuratio; quin & aliquando fixio, qualis etiam
spectatur nonnunquam in sublimatione. Inde euenit,
vt dispositione circulatoria abutamur ad digeren¬
dum, depurandum, separandum, figendum etc.
Supra mentio facta est circulationis misticae in o¬
pere perfecti magisterii pro tinctura Philosophorum,
De hac aliquando ita loquuntur artifices, vt verba vi¬
deantur circulationem alteram describere veluti cum
Riplaeus inquit: "Quando frigus vicit calorem, tum in aquam
aer conuertitur, & sic duo contraria simul obuiam fiunt, donec
cuique cum altero rectè conueniat. Hoc modo igitur fac, vt cir¬
culetur vnumquodque in alterum festinanter exaltans, ac in vno
vitro bene sigillato haec omnia peraguntur, non manibus. Conuertè aquam in terram, quae est protinus nidus aliorum
elementorum. Nam ignis in terra est, quae in aere quiescit. Istam circulationem debes incipere in occidente, tum post meridiem
versus donec exaltentur." Haec ille, in quibus rectè intelligendis debet exerceri tyro, vt paulatim assuescat,
sermoni artificum, & mori. Dictum est in circulatione propria, superius esse frigus, in imo & ad latera
calorem, vt sic solutio & coagulatio, versioque materiae ad exemplar elementorum mutuo peragantur.
Sed symbolica circulatio non hoc omnino vult, sed calorem considerat in subiecto, vti & frigus,
Quando per motum artis & instrumentorum id, quòd intus erat, foras est versum, & frigidum hu¬
midùm, qualis est ab initiò mercurius philosophorum, transiit in calidum siccum; prima operatio est
consummata. Sed hinc reuocandus in orbem labor est, & repetendùm opus. Quocirca materia illa
iam calida sicca coniungenda est aquae frigidae humidae hac proportione, vt calor vincatur à frigore,
& siccitas ab humiditate: quo facto aer id est aerea lapidis essentia vel natura, (quae diuerso respectu
sicca vel humida dicitur) coagulare in aquam dicitur, quod item est resolui, & volatilem fieri. Haec
duo contraria commissa agunt & patiuntur mutuo, donec in vnam coëant naturam; quae res aliquan¬
do etiam gradatio & fermentatio dicitur. Id est etiam vnum in alterum circulari, seu reciprocè vnius
naturam in alterius mutari cum exaltatione inferioris. Sic aqua tandem abit in terram, seu induit
naturam aeris, qui in terra existit, tandemque etiam ignis; quae terra, aer, vel ignis coactus fuerat in
huius mutationis principio aquae naturam assumere, vt sic circumactus circulo à fine ad principium,
hincque rursus ad finem sed nobiliorem contendat. Considerent haec, qui negant regressum esse
à priuatione ad habitum. Quod autem terram vocat nidum caeterorum elementorum, facile intelligi¬
potest. Nam perinde est ac si diceret in terra, seu lapide sub forma terrae existente, potentia inesse
elementa caetera; vtpote cùm illa terra sit in aquam resolubilis, hincque possit coctione maturari &
in aeream essentiam (non quidem specie aeris inuisibilis & transparentis, sed de finiti & coagulati)
haecque rursus in igneam conuerti. In occidente vbi tenebrae sunt iuxta horizontem, iubet incipere,
quibus notatur dispositio lapidis frigida humida, ita tamen, vt per putrefactionem solennem occul¬
tetur aspectus eius, quod mergitur, oriaturque nigredò, quae est caput corui ex terra vel aquapto¬
spiciens. Eadem regio est ortus planetarum proprius. Quocirca contra signorum ordinem adme¬
ridiem exaltatio procedit, qua plaga ante iudicatum est, significari progressum coctionis vsque dum
ex frigido humido obscuroque lapis fiat calidus, siccus & manifestus, tanquam in summo meridie
à verticali puncto relucens. Et tantum quidem de circulatione.
CAD. IX.
De Fermentatione.
DVplex inuenitur fermentatio in vsu populari, quarum vna est domestica altera rei rusticae com¬
petit. Illa in panificio est insignis fitque per fermentum additum massae, quod est vel similare vel
heterogeneum. Similare nihil differt à conspersionis substantia, sed tantùm accepit alterationem,
attenuationemque ad spirituosam substantiam cùm acore quodam. Quocirca quodammodo prius
fermentatur, quam fermentet. Dùm calor agit in subactam coctamue aqua farinam iuxta propor¬
tionem, exuscitat vim internam, resoluit, rarefacit, & dum educere insitum calorem ammolitur,
quoddam putredinis vestigiùm inducit, sicut in his, quae acescunt, sed antequam separatio & fuga
fiat, in vsum conuertendum fermentum est, quòd tamdiu non cessat in massam agere ad similitudinem
sui, quamdiu non terminatur humidum sicco, sed exuperat. Fit itaque tunc item alteratio in massa,
& attenuatiò, qua excitati spiritus vndiquaque penetrant, incidunt, & auctis halitibus in tumotem
attollunt materiam, vt sic tandem totum fiat fermentum, nisi inhibeatur motus. De hac ratione etiam
alibi disseruimus. Heterogenea fermenta sunt non quidem plane aliena, sed analoga, veruntamen
non per se, sed spirituùm & caloris caussa pro fermento vsurpantur: cuiusmodi sunt feces vini, vel
cereuisiae. (Hae enim etiam pisturae inseruiunt & nonnihil alieni saporis communicant massae; vel
vt magis ex artis intento loquamur, quaesiuerunt primi inuentores & fermentationem, & condi¬
turam quandam medicam simul.
Praeterea