413
380
Comment. Alchem. Part. I. Lib. VI.
"debes tuam medicinam, & eleuare vas modice de violentia ignis, quia mercurius ob violentiam ab igni saltando, ex¬
puit medicinam. Vnde est error maxime non cogitantibus causas rerum. Sit igitur ignis temperatus post appositio¬
nem tuae medicinae, Et sit supra, non subtus: Et hoc intelliges de perfecta medicina; quia in medicinis non perfectis
totum est oppositum, tenendum. Postquam igitur ignis steterit supra per aliquod tempus; tencas bene per octa¬
uam vnius horae: deinde ponas in ignem fusionis; sciasque, quod habebis Lunam" (nempe ex medicina alba
"quae non indiget cineritio, quia perfecta est, perfectione totali. Quantum autem fermenti posuisti in pasta, tantum
medicinae debes proiicere in mercurium, communiter nimirum vnam partem super centum etc."
CAP. XII.
De Caementatione.
ABsoluta exaltatione perfectiua, ad gradationem accedimus, quam in Alchymia plures continere
modos diximus, inter quos tamen peculiariter excellant caementatio, fulminatio & consimiles:
Vehementer studuimus, vt hos ad legitimarum specierum existimationem perduceremus. Sed tanta
est varietas vsusque multitudo, vt species factas in suo genere retinere non paruus sit labor. Vi¬
dentur tamen quidam modi ad specierum naturam accedere. Itaque exorandi sunt methodici,
vt artis caussa nobis condonent licentiam illam, qua quod ferè simile est, pro eodem accipitur, interim
haud grauate laturis siue caementationem, fulminationem & caetera gradatoria excellenter, gra¬
dationes synonimicè vocent, siue gradationes per caementationem, fulminarionem, extinctionem
etc. cum haec ipsa non tantùm graduando inseruiant; sed & aliis artificiis, quanquam subtile di¬
scrimen inuenerimus, dicentes, per se esse gradationes, vtpote ab excellentiore frequentiore¬
que habitu: sed per abusum, seu mutuam accommodationem, quasi ex accidente, ministrare
aliis.
Septem autem in specie gradationes describemus, non prohibentes, quin aliquis, qui forte
etiam genus ipsum gradationis ampliauerit, & omnibus exaltationibus fecerit commune, plures nu¬
meret, & fatemur, quam paulo ante TINCTVRAM diximus, & transmutationi adiunximus, posse
item in consortium graduationum trahi, in qua tamen nos magis respeximus; Aristotelicam censu¬
ram, qui huiusmodi tincturas ambigentes formales & sic essentiae propinquas facit. Earum aemulae
quidem sunt aliae multae, quae per gradationum modos quoque procurari possint, ita vt pertineant
etiam ad fines gradationum, nec sint per se motus ad finem: verum excellentioris maior habita est
ratio. Illud sequuntur minus excellentia, & ea item adeo imparia, vt genus ipsum in analogis relin¬
quant potius, quam synonymum faciant. Haec difficultas & hi nodi Gordii interdum Alexandri gladio¬
sunt dissipandi. Alioquin ex illis nunquam nos extricabimus, potiusque de artis informatione de¬
sperabimus, quam excultam demus. Valeat hic illud vetus:
"Est aliquid prodire tenus, si non datur vltra."
Caementationem à caementando, & hoc à caemento primordium sumsisse, non negabunt
Grammatici. Caementa verò vocant lapides ruditer caesos in lapicidinis. Aliqui transferunt etiam
ad intrita ex arena, calce & aqua, quibus caementa in formam rediguntur iungunturque in speciem
muri, vel similis structurae. Chymici quid spectauerint ex illis vulgatis fortasse non multum refet¬
Aurifabri, & auri repurgatores docimastaeque, qui pronunciant Cimentum, ab Alchymiae profes¬
soribus acceperunt vocem. Extat autem in translatione GEBERI, vbi simul indicatur, quod opera¬
tio haec, seu probatio (nam refertur inter probationes) denominata sit ab incementando, hoc est,
commiscendo res adurentes acri aliquo liquore, vt fiat pasta, qualis est intritum caementariorum ad
muros extruendos. Ita enim loqultur: "Fit ex rebus inflammatilibus, quae denigrant etc. haec omnia incemen¬
rantur cum virili vrina etc." quod nihil aliud est, quam permiscere & subigere, vel etiam incerare, con¬
spergere, madefacere &c. Quocirca patet ex populari minusque vsitatò eruditis caementi significatu,
Chymicos suam caementationem petiuisse. Sed nihil prohibet etiam ex similitudine & analogia
cùm illa ducere. Nam sicut lapides caedendo franguntur in partes ad aedificandum habiles, indeque
caementa dicuntur ita & res acres Chymicae; quin & id, quod caementando graduatur, spectaturque,
secari in lamellas curtas solet.
Sed ex his oriuntur studioso huius artis nonnullae difficultates, quas, quia Theoriam item am¬
plectimur, volumusque liberalium disciplinarum ritu etiam de Chymicis disseri, paucis declata¬
bimus.
I. Si caementare est interere, immiscere, subigereque liquoribus pulueres, non erit caementa¬
tio species gradationis quae non mistionem spectat, sed exaltationem in gradu affectionum & virtu¬
tum. Necesse autem est, vt species finem generis communem assequantur, quandoquidem commu¬
nis essentiae, cui naturaliter finis adhaeret, sunt partes.
II. Deinde cum à Gebro probationis seu explorandae perfectionis in solo auro caussa sit propo¬
sita; non autem graduationis, seu dignitatis maioris, quia totus eius apparatus per se ad destruendum
tendit magis, quam ad exaltandum: quamobrem caetera metalla planè corrumpuntur caemento; so¬
lùm autem aurum manet quidem, sed adeo debilitatum, vt instaurandum sit aliis artificiis: longè vi¬
detur abesse ab omni exaltationis institutò.
III. Quin & extra artem Chymicam propterea esse iudicari potest, quia non ad faciendum sit
comparata, sed ad facta iudicanda. Artem autem veri cum ratione effectiuam esse pridem decretum
est in consessu Philosophorum, Aristotele dicente esse ἕξιν μετὰ λόγου ἀληθεοῦς ποητικήν 6. Nicom. 4.
Sed