413
381
De Exaltationibus.
Sed ad primum dicimus, quod vocabulum caementationis ex apparatus quadam parte ad totam
operationem sit accommodatum, vt sic non amplius significet misturam & confectionem caementi,
sed artificium totum. Sic destillatio nominata est ex delapsu guttarum, sublimatio ex ascensu; cum
interim totae operationes longe contineant plura. Non ignorandum tamen est, nonnunquam respici¬
ad illam misturam, & pro caementatione (quanquam particulariter) dici per caementum probatio¬
nem, quasi opus artificis sit probatio, sed per illam misturam rerum acrium, quae cęmentùm vocatur.
Hoc modo nihil obstat, quin & Gradationem per caementum appelles. Notandum & hoc est, non sem¬
per fieri talem impastationem in caementatione, sed saepe tantum pulueres congerere, & posse vel
vnum sufficere. Parum itaque valet argumentum à mistione. Secundum & tertium commune ha¬
bent responsum. Nam vnius eiusdemque praecepti vis est & ad faciendum, & ad factum indicandum.
Si ergo caementatio est facti probatio quaedam, hoc ipso censetur inter praecepta esse, quia iudicat re¬
ctum & obliquum, nisi extra essentiam artis & peregrino quodam modo iudicet, hoc est, aliene & in¬
scite, quod religio est asseuerare. Neque enim qui caemento probat, inerter probare, & aliene praesu¬
mitur, sed iuxta artis propria requisita institutaque. Iam si probare potest caementatio, etiam aliquid
per se facere potest, quod sit arti consentaneum. "Quid? Ergone si probat aurum, etiam aurum facit": Non
ignotum est, apud alios & Paracelsum inueniri aurificia per caementationes: similiter item tincturas &
huiusmodi multa. Sed attendendum est, finem auri probatorium propter affinitatem aliunde (hoc
est, ex eiusdem operis diuerso instituto) translatum esse; Et quanquam non omnis etiam coctionem
caementatoriam assequatur arte: tamen non simpliciter ea neganda est, possibilis esse, & in natura exi¬
stere, cùm caementatio artificialis quoque valde prope ad eam accedat. Modestius ergo iudicando no¬
lumus naturae praescribere & praeiudicare: cumque artifex non agat in hac arte absque natura, consen¬
taneum est etiam arti aliquid tale competere. Veruntamen ob difficultatem rei potius gradationibus
exaltationibusque est dicata.
Vt in summam contrahamus argumentum: cùm caementatio sit opus quoddam artis: necesse est,
vt alicuius sit factiua, quod formam & entelechiam finemque artificiosi operis habeat. Deinde cum
in arte sit probatoria: necesse est, vt etiam sit factiua, si non huius, tamen cognati. At sola probatio
per caementum destructiua potius est, & à substantia ad non substantiam mouet. Quocirca necesse est,
vt non huius finis gratia potissimum sit inuenta, & in artem recepta, sed aliorum causa, quanquam
ad probandum postea singulari consilio & veluti extrario opere adhibeatur, non aliter, ac si quis ficti¬
le probaret aquae infusione, cùm ita debeat illud factum esse, vt aquam non transmittat; aut vt in igni
duret, non tabescat. Sed haec mittimus. Caementationis exemplum extat apud Dioscoridem libr. 5.
cap. 43. vbi de aere vsto. "Fit", inquit, "aes vstum è clauis solutarum nauium fictili crudò compositis, subsperso sul¬
phure cum sale pari, omnibus vicissim inspersis. Fictile circumlito figulari creta spiramento, fornacibus inditur, donec
figlinum percoquatur. Quidam pro sale & sulphure alumen inspergunt. Alii sine sulphure & sale fictili multos dies
vrunt. Alii sulphure solo vtuntur, etc." Haec Plinius lib. 34. cap. 10. sic retulit: "Vritur cyprium in fictilibus crudis
cum sulphuris pari pondere vase circumlito spiramento in caminis, donec vasa ipsa percoquantur. Quidam & salem ad¬
dunt: alii alumen pro sulphure: alii nihil, sed aceto tantum respergunt, etc. Ad minii speciem debet perduci." Ita Pli¬
nius. Operae precium est etiam Graecae disciplinae vocabula audire "σκευάζεται" (inquit) ἐκ τῶν ἥλων τᾶν
λελυμένων πολοίων συντιθεμένων ἂν ὠμῇ κυθρᾳ ὑποπασομένοῦ θείς μετὰ ἁλῶν ἴσων, καὶ ἐπιπαθομένων ἐναλλάξ,πιο¬
μαθεῖσα δὲ ἡ χύτρα, καὶ ὑποχρισθεῖσα πηλῷ κεραμικῷ δίδοται εἰς κάμινον ἀχρις τοῦ οὗ τελείως ὀπτηθῇ etc. Manifestior
est Graecus interprere. Si enim ex verbis reddas, vult, aes vstum parari ex clauis nauium solutarum
(olim aereis clauis compingebant naues) compositis in olla cruda, substrato sulphure & sale aequali &
instrato vicissim. Olla vero operculo tecta, (obstructa πῶμα est σκέπασμα operculum, vnde πωμάζειν
operculo tegere & claudere) & luto figulino inducta, seu sublita inditur in caminum, donec perfecte
sit cocta. Si velis aestimare operationem hanc ex particularum compositione, nomen συνθέσεως prae¬
sto est. Sed potius quid est in alternatione illa mutua ex instratis & substratis, vnde & artifices stratifi¬
cationem dixerunt, iusseruntque in caementatione fieri stratum super stratum; quae res Graeco nostrò
esset ἐπιπασμὸς καὶ ὑποπασμὸς ὁ ἐναλλάξ. Nescimus, an non generice appellari posset καταμασμὸς totum
negotium. Praeterea ex eodem autore etiam alia ad confirmationem nostrae sententiae argumenta se¬
se offerunt. Si conferamus descriptionem istam exemplarem, inueniemus eam in apparatu conueni¬
re cùm praeceptione Geberi de caementatione; vtpote qui & ipse dicit stratificationem fieri cùm rebus
combustilibus & acribus, quales sunt sulphur, sal, alumen, acetum, etc. Deinde monet quosdam etiam,
absque caemento tantùm reuerberare, sed diebus pluribus. Ollae vel pyxidi vterque res includit; vter¬
que vtitur camino seu reuerberio. Et interdum illinit metalla pastis, interdum tantùm componit, sic¬
ce vel humide. Vtrobique ergo caementatio intelligitur. Sed eam Geberus specialiter accommodatur
ad spectandum aurum & argentum, & redarguendas misturas & Sophisticationes: At Dioscorides
exaltat & quodammodo etiam transmutat aes in puluerem croceum minii facie ad bene medicandum.
Non ergo tantùm auro, & corruptioni destinata est caementatio, sed & aliis, generationique & exalta¬
tioni potissime gradatoriae. Ita patet non misturae tantùm conuenire & pastis dictis, sed & pulueribus
siccis, rebusque simplicibus. Item constare maxima ex parte REVERBERATIONE in camino vaseque
suo, quae ad singularem speciem reuocatur per caementum. Neque vero etiam res noua est & à Para¬
celso primum introducta, cum Dioscoridis, Plinii, Geberi, etc. aetate fuerit in vsu. Et Plinius sane et¬
iam alterum exemplum de auro habet, de quo lib. 33. cap. 4. ita scribit. "Torretur & cum salis grumo, pondere
triplici misso, & rursum cum duabus salis portionibus, & vna lapidis, quem schiston vocant. Ita virus tradit rebus vnà
crematis in fictili vase, ipsum purum & incorruptum." Haec est caementatio nostra exaltatoria, & si Plinii vo¬
cem sequi velimus, appellabimus hanc operationem concrematuram. Huc & simul ad probationis,
separationisque consilium spectant, quae habentur "capite praecedente", vbi inquit: "Nec pondere aut facilitate materia"
Kkk 4