413
382
Comment. Alchem. Part. I. Lib. VI.
"materiae praelatum est caeteris metallis, cum cedat per vtrumque plumbo: Sed quia rerum vni nihil igne deperit, toto
etiam in incendiis, rogísque durante materia: Quin imo, quo saepius arsit, proficit ad bonitatem, aurique experimento
ignis est, vt simili colore rubeat ignis, atque ipsum obryzum vocant. Et paulo post: Iam contra salis & aceti succos do¬
mitores constantia"; quasi dicat, aurum in caemento ex sale & aceto durare, neque quicquam iacturae ac¬
cipere. Ad hanc operam, vti & fulminationem (quam vocat cum plumbo, vt purgetur, coctionem) re¬
ferri potest illa ars probatoria, cuius meminit lib. 33. cap. 9. circa finem. "Ars facta" (inquit) "denarios probare"
(aes & ferrum auro argentove admistum fuisse praemonuit) "tam iucunda lege plebi, vt Mario Gratidiano vi¬
catim totas statuas dicauerit, mirumque in hac artium sola vitia discuntur, & falsum denarii spectatur exemplar plu¬
ribusque veris denariis adulterinus emitur."
Sed quid sit caementatio, & quomodo administranda tùm iuxta veteres tùm recentes, postquam
ei autoritatem ex antiquitate conciliauimus, consideremus. Nobis "caementatio est per caementum Gradatio,
seu crematura exaltatoria." Ita enim à fine potissimo definiendam censemus, quamuis vt infra dicemus,
concurrant etiam alii plures. Ex Gebro, "Caementum" (pro caementario, vt enunciant posteriores) "est ge¬
nus examinis metallorum, quod constat ex rebus inflammatilibus, ideo inuentum, vt omnia combustilia adurerentur,
vno solo incombustibili remanente."
Omnibus metallis accommodum caementum est: sed diuersimode. Quaedam diutius durant,
quaedam minus. Solùm aurum, & quod praeparatum est ad auri naturam, constat in caemento. Itaque ei
adiudicatur fixitas summa, & vnùm argumentum praerogatiuae seu excellentiae prae caeteris. Argentum
est illi constantia proximùm. Itaque si praeparatum per fixationes fuerit, per caementationem potest &
exaltari, & spectari. Tertio ordine est ferrum, quatto stannum, quinto aes, vltimo plumbum. Verum
enimuero etiamsi haec non omne sustineant caementum, nec constantiae laudem possunt per id adipi¬
sci, tamen ex Medicinarum varietate singulis metallis sua caementa gradatoria possunt accommodari.
Augustinus Pantheus Venetus Voarchadumiam nominauit, definiuitque artem duarum caemen¬
tationum perfectarum, in qua licet cęmentationes ponat instrumentaliter, seu motuum inseruientium
Voarchadumicae exaltationi titulo; tamen idem vult, quod nos vocabulo caementationis exaltatoriae.
Tria namque dicit, peculiariter nos ista arte caementationum duarum (repositarum) consequi operan¬
do, quae maximum praestent dominis & mercatoribus emolumentum, scilicet, maiorem auri portio¬
nem ex caementatione extrahere. 2. Magis aurum depurare. 3 Paucioribus caementationibus & ex¬
pensis aurum perficere, cùm alii magnis lignorum caementationibus & expensis minus depurent au¬
rum, & multiplicent. Hi fines nimitum omnes sunt exaltatorii ita vt probatio Geberi, tanquam obiter
vna fieri intelligatur. Quod enim caementatur, elaboratur ideo: vt euadat preciosius, purius & auctius:
interim dum secedunt commista ignobilia; etiam euenit iudicium exploratorium, & separatorium.
Nobile enim aurum censetur, quod non vilius, sed excellentius exit ex crematura caementorum. Do¬
cimastae tamen non tantùm an sit aurum id, quod pro auro exhibetur caementando cognoscunt, sed &
vt separatio fiat à commistis. Chymici adiecerunt gradationes varias, vt sic pateat diuersis artificibus
vnam eandemque operationem ad diuersa inseruire instituta. Hinc Erkerus docimastes in suo pro¬
batorio ita definit caementum seu caementationem: "Caementatio est prae caeteris excellens artificium, quo ar¬
gentum, aes, orichalcum, aliaque metalla (imperfecta) per puluerem quendam madefactum, ab auro separare vi cor¬
rodendi consumendique possumus auro ipso ab additamentis segregato integróque & illaeso manente." Separationem
quidem ille intendit principaliter in sua caementatione: sed mox addit in descriptione cementi, debe¬
re sumi tales res, quae simul colorem auro bonum praebere, idque gradare possint, vnde intelligitur, exal¬
tatorium scopum duplicem etiam docimastis placuisse, vnum, quo gradus puritatis simplicitatisque
regularis quaeritur, cui coniuncta est segregatio heterogeneorum: alterum, quo gradus coloris fit ex¬
cellentior. His accedit & fixatio quędam in auro iusto molliore, quemadmodum hanc in venis quoque
& aliis metallis aliquando spectamus. Sed satis perspicuum est, ręmentationem esse artificlum quod¬
dam exaltatorium, & Gradationibus magis competere, quàm transmutationi.
Causa agens, qua vtitur artifex, est duplex; vna igneus calor in ea forma, quam Reuerberantem
vocamus: altera caementum. Hoc vocatur res vel medicamen inflammatile; acre, corrosiuum, deni¬
grans, fugiens, penetrans, comburens, vt est apud Gebrum: sed hoc potissimum in cementatione au¬
ri, in quo dispiciendum est diligenter, quousque progredi volumus & num etiam simul tingere, vel
aliam praerogatiuam exaltare. "Scire debes", inquit Erkerus, "quòd caementum tuum debeat comparatum esse pro
paupertate, vel abundantia auri in mistura caementanda": In specie Geberus ponit vitriolum, salem ammo¬
niacum, florem aeris seu aeruginem, testas fictiles veteres tritas: sulphuris minimùm, aut nihil: Virilem
vrinam & similia acria & penetrantia. Pulueres siccos commistos irrigat vrina virili, & postea auro ce¬
mentando admouet. Erkerus ait: "ad caementarium puluerem pertinent eiusmodi res & materiae, quae sua acri¬
monia argentum & cuprum corrodant, quales sunt acres salium species, quibus miscere oportet aeruginem, aes vstum &
similia, propterea vt concilient auro praeclaram tincturam, idque graduent: vel pro iis haematiten, crocùm Martis, Tu¬
thian, Colcotar, etc. quae ex arbitrio artificis apponuntur, tantummodò cauendo ne quid auro inimicum a quo cor¬
rumpatur àut maculetur inquineturque accipiatur" (Quęnam hę res sint, non perinde constat apuò omnes.
Agricola scribit non esse addendas res à metallis ortas, quales sunt aerugo & atramentum sutor ium. Si
enim haec fuerint in compositione, aurum aliquam vilis metalli particulam solere concipere, vel si eo
caruerint, ipsis infici. Sed alii artifices & aeruginem & chalcanthum addunt, quin & cuprum ipsum.
Cęmenti vis non sinit ista integra esse & metallùm polluere. Prohibentur vero illa, quę fixam tinctu¬
ram habent ab auro alienam, aut tam pertinacem, vt elui non nisi cum iactura queant, & quae aurum
quoque consumunt, vt cerussa, hydrargyrus sublimatus, flores salis ammoniaci, Marcasitha impura,
stibium acre, etc. Sed alia sunt aliarum cęmentationum consilia. Itaque non temere quisqum da¬
mnandus.) "Farina laterum" (hi sunt ille lapis fictilis Geberi antiquus) "ideo adlicitur, vt quicquid specius caetera in"