413
383
De Exaltationibus.
"terae in auro corroserunt, separaruntque" (veluti argentum & cuprum) "recipiat assumatque, quod alias adhaere¬
vet auro. Itaque adiuuat auri repurgationem." Notandum, quod Geberus monet, quosdam hoc opus per¬
agere etiam absque medicaminibus, & similiter repurgare, si sint perfecta corpora. Sed requiri ta¬
men ad hoc institutum longius spacium combustionis, solo operante igni, & imperfecta metalla in
calcem redigente, id quod fieri posse metallurgis notissimum est. Nam & in solo igni quam diutissime
manere absque damno, est auri praerogatiua. Caeterorum metallorum vnumquodque eo volatilius est
& minus fixum, quo citius se ex igni proripit, aut comburitur, quod fieri aiunt propter sulphur & mer¬
curium impurum, foedum, combustiuum, non fixum.
Quoniam autem diuersi scopi sunt artificum, & diuersa quoque auri tum mistura, tum disposi¬
tio naturalis: Praeterea etiam caeteris metallis, aliquando & gemmis adhibetur caementatio, efficitur,
vt caementa quoque sint mutanda, & tum scopis, tùm materiis passiuis accommodanda. Geberus qui¬
dem quia docimastico consilio caementat, res ante dictas commiscet ad aurum integrae fixitatis com¬
probandum. Sed qui purificationem, & separationem magis spectant, seligunt materias non tantum
respectu auri, sed & auro mistorum, vt haec quidem ex illo extrahantur, verum cum spe facilis redu¬
ctionis.
Erkerus ergo ad aurum rhenanum tale facit caementum quod constat "farinae laterum besse", (late¬
rem oportet esse antiquum, aridum, non nimis vstum nec atenosum) "Salis triente, vitrioli albi sextante,
contritis commistisque & irrigatis aceto, vel lotio virili ad instar cineritii catillorum." Hoc puluere aurum rhena¬
num ad 23. caract. perducitur. Exaltatur magis, si reddatur operi adiecto nouo caemento, hoc nimi¬
rum, quod habet "farinae laterariae vncias octo, salis quatuor, vitrioli albi duas, salis petrae & aeruginis singulas semun¬
cias." Quantùm quolibet caemento assecutus sis, examen indicat: sique opus est, repetitur caementatio
vel cum eodem ves acriore caemento. Aliud cęmentum Erkeri pro auro viliore: "In prima caementatione
fac misturam ex farinae laterum duabus & salis vna parte: In secunda praedictis adde pares aeruginis, haematitae, & col¬
cotaris. Perfunde misturam vrina & coagula ad ignem. Coagulatum contere, & vtere eo iuxta artem." Ex his ma¬
nifestum est, non statim acerrimo caemento discruciandum aurum esse, sed leniori submittendum
acrius, idque tale, vt simul exaltet calorem auri, aliasque inferat dotes. Aliud Erkerianum quod com¬
mune dicitur esse omni auro. Cape farinae lateritiae vncias septem: vitrioli albi tres: haematitae duas, salis pitraes
sescunciam: Croci Martis & aeruginis semuncias singulas. Commisceantur exacte, & cum auro vrina madefacto prò
secundario caemento seu gradatorio vicissim sternantur." Quidam addunt antimonium & salem gemmae, sed
putat Erkerus frustra plura capi, vbi scopum attingere possumus paucioribus. [Vide plures formas
apud Agricolam in decimo de re metallica: vbi addit solum puluerem lateritium & salem maxime
fossilem totum argentum & aes ex auro elicere, vt non opus sit farragine caeterorum.] Quod cae¬
mentum capit salem ammonium, id REGALE vocatur, & ponitur eius tale exemplum ab Erkero:
Cape farinae lateritiae partes quatuor, salis ammonii, salis gemmae, salis communis partes singulas, commista
vniantur & madefiant vrina." Ideo vero regale caementum hoc vocatur, quia soli auro probatissimo
parcit: quemadmodum aqua regia solùm aurum & hydrargyrum sublimatum dicitur soluere.
Admonet quidam antiquus scriptor, salem istum non esse neque aquae regiae miscendum, neque
caemento, propterea quod aurum ipsum quoque corrodat, & vitiet. Sed id intelligendum de natiuo,
& non de factitio esse, dicunt alii. Erkerus occurrit huic obiectioni ita, vt dicat, salem ammonia¬
cùm crudum id non attentare, praesertim si mixtus fuerit sale vulgari ex aqua excocto, quo fa¬
cto potius repurget id velociter ita, vt nullum aliud metallum subsistere in auro possit. Quocir¬
ca & vltimo loco solet hoc caementum adhiberi, vt sit quasi vltimum imperfectorum in auro
supplicium.
Porro Paracelsici & alii Chymici multi sunt in variis caementis transmutatoriis: Aliqui aurum
caementando saepiusque cum cupro remiscendo ad summam rubedinem student producere, ita vt
possit esse pro tinctura in proiectione super Lunam. Vtuntur autem ad hoc singulari caemento, de
quo nos alibi. Potes legere Erkerum in docimasti libro 2. capite de auro graduando. Loco caementi sunt
& coloritia dicta, & alii pulueres, de quibus suo loco. Reuera caementum dicitur omne medica¬
men, quod ad caementandum vsurpatur. De caementis argenti, Gemmarùm, etc. agetur in praxi.
Non omittendum, quod res caementi quaelibet per se praeparanda sit & in puluerem redigenda ante¬
quam misceatur. Non tamen omnium eadem est praeparatio; quaedam repurgantur solatione, fil¬
tro & coagulatione: quaedam calcinantur, &tc. mistio fit per contritionem in lapide, vel colliquium,
confusionem, &c. Et haec de causis agentibus.
Materia caementanda est aurum tum natiuum, tum artificiale quodcunque pro auro offertut,
siue vt segregetur gradeturque ad summum, siue vt appareat, num sit aurum, etc. Postea etiam argen¬
tùm maxime prius fixum. Nam vt Geber ait, cùm argentum à natura auri non multum differat, pau¬
co modo administrationis cum illo quiescit. Insuper Electrum & quod pars cùm parte dicitur: Prae¬
terea alla quoque metalla in caementa inferuntur siue praestantiae, siue essentiae & magisterii ex illis
causa, quomodo aes & ferrum caementando figere & colorare seu tingere quaerunt; item plumbum
candidum durum reddere, vel calcinare, etc. Tandem Gemmae quoque caementis consuenere seu mu¬
tari, seu tingi & explorari. Verum vnicuique est suus mos & apparatus. Notandum est in auro non
semper corrodi totum argentum; & nonnunquam ita illud calcinari, vt simul aliquid ex auro abra¬
datur. Quocirca tale argentum vbi reductum fuerit, aliquid auri secùm vehit. Qui magis fauent
transmutationibus, negant auro aliquid detractum esse, sed ipsum argentum ex parte simul ma¬
turuisse & in aurum abiisse, quod postea ex non mutato colligitur. Quod si super eodem argento
repetita