413
384
Comment. Alchem. Part. I. Lib. VI.
repetita fuerit caementatio gradatoria vel transmutatoria, arbitrantur etiam totum facessere in
aurum.
Quaedam res praeparandi causa inferuntur in caementum, quaedam transmutandi ex non metal¬
lo in metallum vt cinabaris, in qua pro caemento est aurum & argentum. Patet ergo hanc operationem
multis rebus esse communem; de quibus exempla crebra occurrunt in magisteriis tincturarum, &
transmutationum.
Porro materiae caementandae aliquando integrae relinquuntur, vt Gemmae, Coralia, Vniones etc.
interdum franguntur, & attenuantur, vt vndiquaque vis medicamenti tangere & penetrare queat.
Exemplò potest esse aurum, iuxta quod statuendum de caeteris metallis. Huius nummi possunt qui¬
dem ita, vt signati sunt, in caementum inferri; nec perit signatura, si legitime fuerit administrata cae¬
mentatio, sed pondus tanto fit minor, quanto maior fuit commistio imperfectorum, quam tamen
non oportet excedere legibus sancitam alligationem: sed saepius in bracteas extenditur, siquidem mal¬
leo resistit & tractabile est: Aliquando & colliquefactum in granula caua hemisphaerica funditur id¬
que bis aut ter repetitur, vt si quid rotundi corpulentique remansit, item attenuetur. De hoc appa¬
ratu sic scribit Erkerus: "Quidam cùm magna quantitas est caementanda, neque tamen consultum ipsis videtur,
vt attenuetur in bracteas aurum, in catino eliquatùm effundunt super aquam agitatam vt fiant concaua grana. Hac
caemento repurgant, cumque integra grana corpulentaque fuerint commista, post secundum caementum confundunt
omnia denuò, & granulant, tertioque per medicamina exigunt. Haec ratio accommodatissima est auro viliori &
intractabili, quod sub malleo dissilit. Et quanquam repetenda est bis vel ter granulatio: Conducibilius tamen hoc est,
quam multo cum labore ante caementationem aurum mitigare, & tractabile reddere, & deinde tandem in laminas
diducere. Quin & quicquid causa est fragilitatis (vt plumbum album, vel orichalcum) excoquitur vnà, caemento
quater aut sexies administrato. Verumenimuero tale aurum potest etiam colliquefactum in laminas fundi, haeque
postea concidi, & semel atque iterum camentari. Deinde cum malleabiles euaserint, extendi, iterumque caemento
exagitari, repetendo dilatationem & caementationem vsque ad regulam caementi, seu donec satis purum & tractabi¬
le excellensque euaserit." Haec de praeparatione materiae aureae Erkerus. De argento similiter statui po¬
test. Veruntamen obseruandum est quidnam tibi proposueris. Nam quaedam ideo caementantur, vt
per totùm corpus vndiquaque immutentur, quaedam vt tantùm superficietenus. Illa necesse est ita
imponi, vt Medicina vndiquaque ambiat & tangat. Hic satis est superficiem cingi. Notandum & hoc
est, quod aurum repetito caemento exaltandum seu graduandum, subinde in singulis caementationi¬
bus denuò remisceatur pari aere cyprio ad regulam excocto; attenuetur in laminas, & in portiones.
quales conueniunt caementationi, consecetur. Ita colorem acquirit excellentem, & qui conuenit
igneo metallo.
Sed ad formam caementationis perueniendum est, quae cum intelligi satis non possit absque co¬
gnitione vasorum; haec prius sunt designanda.
Exceptis praeparatoriis & ministrantibus (qualia sunt catini, canales effusorii, instrumenta gra¬
nulatoria, mallei, incudes, vnci, pyragrae, cera, sebum, fila ferrea, etc.) duo potissimum vasa inser¬
uiunt caementationi, pyxis seu olla caementaria ex ferro, vel figulina firmissima non inducta vitro: &
deinde fornax peculiaris. Ollarum forma mox exhibebitur. Fornax reuerberii est, & ab artificibus
docimasticis plaerumque peculiari dispositione fabricatur. Potest tamen inseruire huic negotio fere
omne reuerberium; imo & in vsum Chymicum trahi Clibanus caminusque vitrariorum, calcario¬
rum, figulorum, etc. Sunt, qui caementatorium instruunt cinerario, pyriaterio & ergasterio. Et caete¬
rae quidem partes suo modo sunt conformatae, sed ergasterium in medio sui pauimenti rotundum vel
quadratum foramen habet, per quod penetrare flamma possit, & ex instrata testudine reluctari,
cuiusmodi fornax fit interdum ex tempore coaptatis laterculis coctis, quadrangulis & crassis quidem
ad parietes; sed latis ad interstitium pyriaterii & ergasterii: Praeterea craticula & ferreis trabi¬
bus ad tegulas sustinendas. Est & cum fornacula docimastica caementatans. Nonnunquam pyxis
caementatoria obruitur prunis in foco nudo. Huiusmodi compendia & catechreses ipse docebit
vsus. Iam ex Agricola primam, ex Erkero secundam formam camini caementatorii proponimus, ex
quibus sibi quisque fingere similem aptamque potest, aut etiam ex superiore fornacum disciplina
vnam seligere.
Ita describit suam caementatoriam Agricola in decimo de re metallica. "Fornax tres cameras habeat,
quarum infima sit alta pedem. In hanc & aura per os eius penetrat & cinis decidit, & lignis combustis, quae li¬
gna sustinent bacilla ferrea sic collocata, vt cratis figuram repraesentent. Mediae altitudo sit duorum pedum, per
cuius os in eam immittuntur ligna, quae vel querna, vel roborea, vel cerrea vel ilignea esse debent. Ex his enim ignis
lentus & diuturnus, quali ad hanc rem nobis opus est. At suprema camera superius pateat, vt ollae in eam domitti
possint, quarum altitudinem habeat. Eiusdem fundus constet ex bacillis ferreis tam validis, vt ollarum pondus & vim¬
ignis sustinere queant, tanto inter se spacio distantibus, vt hic bene penetrare & ollas calefacere possit, quae etiam
ipsae inferius sint angustae, vt igni in medium inter eas interuallum recepto incalescant; superius amplae, vt coniun¬
ctae eundem aliquantulum arceant. Quin etiam fornax superius laterculis non admodum crassis, vel tegulis & lutò
obturetur, relictis tantùmmodo duobus vel tribus spiramentis, per quae fumus & flammae eluctari possint." Haec ille
de fornace, lignis & ollis caementariis: vbi quod de lignis ait, intelligatur non de vetustis; sed iunio¬
ribus, à quibus flamma copiosa & aequalis praestetur; eaque sunt arefacienda prius, & in truncos pe¬
dales aut breuiores secanda. Pyxidum forma non est semper illa, quàm ponit, vti nec semper ligna
lumimus, sed interdum etiam prunas. Veruntamen ad institutum Agricolae illa satis congruunt.
Pictura fornacis haec est:
Commo¬