413
Stibii cum plum¬
bo vtroque co¬
gnatio.
388
Comentar. Alchem. partis I. Lib. VI.
beri non negamus. Sed cum Gebro sit docimasticum & exploratorium constantis naturae auri, vnde er¬
cellentius ergreditur, tantùm abest vt corrumpatur, ent exaltatorium esse, quis non videt? lmo & trans¬
mutatorium est, cum metalla imperfecta possit destruere & in aliud mutare. Ita enim per experientiam
Geberus comprobavit, sulphur corporibus commistum & vna erematum ex arte quaedam magis, quę¬
dam minus comburere, & quaedam à combustione reduci, qundam non: Aurum minime comburi: Inde
plumbum candidum, hinc argentum, plumbum nigrum, aes, ferrum, quod facilime diffluit destruiturque
vi sulphuris. Si hinc perspici potest, quod nam minus, & quod magis à perfectione absit, ent nobilitatio ob¬
tineri eodem opere potest deletis ex natura optimi his, quae eam labefactabant. Aurum sulphure exa¬
gitatum valde citrinum evadit, aut rubeum lucidum, in quo argumentum perfectionis inest, cumque
per fulmen reducitur, magnae est praestantiae. Quod si sulphur peculiari arte praeparatum fuerit, argen¬
tum quoque exhibebit excellens. Nam & hoc reduci potest. In aliis idem assequemur ingenio, quanquam cum
iactura. Nam beneficio singulariter praeparati sulphuris (quanquam aliquando antecedit & ipsius me¬
talli medicatio per caementum & alia magisteria) ex ferro, & aere stannoque promittunt sibi aliqui au¬
rum. Obiter vero eueniunt & alia. Argentum enim potest mutari in ceruleum (vnde Geber ait à sulphure
euadere argentum nigrum caeruleo mistum) sed aes, si non nimis comburatur, nitidissimum amaenum¬
que violaceum reddit: ferrum in crocum transit excellentem. Stannum in reductione abit in clarum
antimonium, sed plumbum in fuscum, vnde liquet, quam vicinum metallis sit stibium, vt quod Dioscori¬
des pridem voluit vstione in plumbum abire, & hic cognoscimus transmutationem reciprocam, nec
ignotum est, regulum antimonii accedere ad plumbum cinereum cui cum argento est cognatio, sicut
stannum habet signum perfectionis auri, quia à sulphure post aurum minime patitur & acquirit colo¬
rem rubeum mista nigredine. Ita Mercurius ex antimonio elici potest. Non immerito igitur aliquid
perfectionis Chymici quaesiverunt in hoc metallo, & ex eo elicitum Mercurium materialem exaltare
in naturam auri excellentis studuerunt, cum deprehenderint cognationem ei esse cum auro & argen¬
to. Sed & aes exaltari hac ipsa opera idem contestatur Geberus cum ait, reductionem cupri ex combu¬
stione sulphuris esse ponderosam, citrinam, fuscam, mollem cum aliqua nigredine, & augmento pon¬
deris sui corporis, quae argumenta concernunt ei cum auro cognationem, quae res persuasit, posse in
aurum abire si non crudum, sed praeparatum sulphur adhibeatur. Sane etiam alias vtriusque metalli
conspiratio satis est nota.
Verum enim vero quoniam in antimonio plus praesidii esse ad auri augmentum & exaltationem
in puritate & colore animadversum est: pro sulphure in opus venit antimonium, vltimum auri suppli¬
cium dictum, quod eius virtute evadere possit purum putum caeteris omnibus segregatis, vel destructis.
Quomodo hoc per caementationem adhibeatur, praecedente capite est expositum.
Sed est modus quidam descensorius, quem communiter vocant fusionem vel separationem per
antimonium, quae aliquoties repetita vulgo quidem est separatoria: sed Chymicis mysteriorum inte¬
riorum scrutatoribus etiam exaltatoria. Sed refert cum quo fiat antimonio. Duplex est stibium, lo¬
uiale vnum, quod est nitidum & purum & aureae naturae particeps: alterum saturninum, nigrum, im¬
purum: Et paulo ante diximus ex duplici plumbo vtrumque fieri posse. Stibium loviale aurum ex¬
altat & ad summum sui gradum perducit & ipsum quoque fixam lunam tingere potest, & ex aere ferro¬
que certa arte nobile metallum producere. Exaltatio in bonitate, puritateque nota est etiam mone¬
tariis. Ita enim scribit Budelius lib. I. de monetis cap. 9. "Hic ego recordor istius, quod reuerendissimus atque illu¬
strissimus princeps elector Coloniensis Ernestus Bauariae dux, etc. nuper auri aliquot vncias per me, nostrumque specu¬
lem Docimastam aurifabrum ita tractari & per antimonium aliquot vicibus maiori, vt fit, cum foetore, quam foenore
(expirat enim antimonium halitum foetentem, & aurum deminuit tollendo ex eo alienitatem) liquefieri, ac adhibito
catino ferreo fundi, ac refundi iussit, vt ab omni extranea & aliena materia meracissimum, & excoctissimum fim¬
plex, & purum putum existeret, dubio procul optime intelligens, vt istarum rerum abstrusarum diligentissimus in
dagator & inquisiter, multis vsibus tale aurum septies, vt scriptura ait, purgatum, & exploratum, accommodari posse.
Neque etiam illud genus experimenti displicuit expertissimo medicinarum Doctori Adamo Knausfio, cui similiter DE¬
lectorum Rhenensium Zygostates generalis Tilmannus Wickraid, vir optimus, & integerrimus, me praesente, & nego¬
tium dirigente nummum quendam duorum & vltra lotonum ad culmen & absolutissimam probitatem auri redu¬
enimus, & deinceps trium sanctorum regum imaginibus stampari procurauimus. Haec rara sunt, & non passim obuia, re
vera tamen, non aspernanda secreta."
Hactenus Budelius, cuius verba integra proponere voluimus, vt tum redarguerentur illi, qui ex
Plinio negant aurum ad purum excoqui posse & ad vltimum punctum exaltari: tum aperte conspi¬
ceretur antimonio vim esse auri nobilitandi. Bractearii negant ad extensionem ita praeparatum au¬
rum aeque facere ac vulgare Vngaricum, cui aliquid argenti vel aeris subest, cum fiat fragilius. Imo in¬
quam & Plinius hoc cognouit & ideo latius extendi voluit subiectis argenti bracteis, quanquam hoc
non tam ideo, vt dilatetur, quam vt stabilius sit, vacillante alias nimia subtilitate. Quidam etiam con¬
tendunt purum non béne formari in monetam, sicut & de plumbo candido narrant, eademque opi¬
nio argentum fabrile procreauit. Sed non est principalis in extensione praerogatiua, & nescio, an non
humidius iusto sit id & ideo etiam fugacius, quod extenditur latius. Plus est in fixitate & caeteris dotibus
quas si assequimur antimonio, satis est ad gradum excellentem.
Mollities humiditasque facile procuratur addita parte plumbi vel hydrargyri sublimati, vnde di¬
citur aurum fieri tractabile, seu obsequens malleo aurifabrorum & monetariorum. Sed inde simul fit
imperfectius.
Est autem varia antimonii per descensum administratio pro varietate votorum, quae spectan¬
tur. Vulgaris ratio haec est. Eligitur primo stibium, estque in electione accurata plurimum mo¬
menti.
Nam si