413
Granum ar¬
genti fulmi¬
nati est aspe¬
rum in superfi¬
cie, absque ma¬
cula, in igni
quieuit, &
bene emicuit.
390
Comentar. Alchem. partis I. Lib. VI.
CAP. XIV.
De fulminatione nonnulla.
DE hac operatione alias in Alchymia, epistolis, & docimastico abunde scripsimus, & plaeraque in¬
strumenta eius supra inter fornaces exhibuimus, ex quibus artificii quoque rationem perspicere
haud est difficile. Itaque eo paucioribus eget verbis declaratio. Nomen affinxerunt ei Chymici alie¬
nius. Cum enim fulmen sit ictus impetuosus spiritus sulphurei & nitrosi ex nube, qua conclusus erat
erumpentis cum flamma, percutiens obvia quaeque non sine ingenti fragore & aëris conculsu: alle¬
gorica attributio nomen fulminationis decermit potius excussioni metalli è catino propter contraria
aestus & frigidi, spiritu nempe foris aliquo frigido incidente in alta compulso, indeque cum impetu re¬
siliente & secum rapiente liquorem metallicum, quod non fit sine crepitu, percussione & sicubi cre¬
mia attingit, incendio. Sed quam intelligunt fulminationem, potius fulgur & irradiatio, seu splendor
quidam puri solis ex nebulis vel nubeculis dilapsis est, vnde Germani vocant blicken / ab emicando: o¬
pus vero ipsum abtreiben (quod impuritates & commista cum metallis perfectis, vel aliis iuxta analo¬
giam proflentur & depellantur à puro putoque liquore, vnde proflatura poterat dici,) vel quia per plum¬
bum fit. Apud docimastas, Blen Prob. Vocari vero solet à Catino cinereo etiam CINERI¬
TIVM: Italis LA COPELLA: Vnde facta copellatio vel cupellatio, quia catillum ci¬
nereum nuncupant cupellam vulgo, à capiendo nisi fallimur, quasi sit sub testa & concamerato for¬
nice, quam tegulam dicimus in catino cinereo excoctio, tegula ambiente, & capiente catillum cum
materia. Sed in verterunt Germani voces, & quod iuxta hunc sensum erat dicendum, vnder der Ca¬
pell / enunciant auff der Capell / & pro illo aiunt vnder der Wuffel.
Describi & aliis vocabulis potest, veluti quod quidam appellant excoctionem vel recoctio¬
nem in fornace secunda: vel examen fornaculae: examen plumbi à praestantiore, &c. An autem
sit operatio gradatoria, cum videatur separandi potius causa inuenta & celebrata, dubitet quispiam.
Sed dubium ponet, qui considerationem non esse finem vltimum, quamvis concurrat. Id enim spe¬
ctat fulminator, vt metallo fulmine exagitato, afflatuque igneo eliquato & excocto praestantiam co¬
loremque genuinum conciliet & perfectionem homogeneam imperfectis heterogeneis in vnoquo¬
que genere cui competit ille labor, segregatis inducat, quae est exaltatio quaedam in gradu bonitatis
Nam aurum & argentum cupellatum (vti loquuntur) non procul abest à puritate, quanquam
magis, minus, pro instituto artificis & operis administratione. Neque enim dubitandum est per
plumbum posse ad excellentem puritatem perueniri, modo in testa quicquid adhaesit halituum peni¬
tus profletur.
Budelius ex Molinaeo tres gradus argenti boni recenset: quorum primus est absoluti vtpote duo¬
decim denariorum: Secundus deficientis sex: tertius duodecim granis, quorum vtrumque cinera¬
ceum dicitur, cum diligentia artificum eo ascendere possit, vt vix, duo, tria vel quatuor desint ab apice
perfectionis grana. Quid quod ipse Budelius palam vltimam puritatem, quae est 12. denatiorum
(seu 16. lotonum) argento ex catillo seu copella, modo tractetur opus industrie & perite a¬
scribat.
Haec enim sunt eius verba: "Equidem constanter affirmo" (contra eos, qui negant argentum posse ad
purissimum excoqui) "me saepissime ex meracissimo & puro puto argento numulos animi causa, & vt aliis gratis¬
carer ob raritatem cudi procurasse Cuius rei etiam euidentissimum potest esse experimentum in massulis illis ex catillum
cinericiis desumptis. Nam si eaedem denuo adhibita aliqua plumbi particula, vt eo citius liquescant, catillis nouis imponan¬
tur & altera vice in igni, donec sistant, seseque constantes & immobiles exhibeant, agitari patiantur, productae massu¬
lae eiusdem, cuius antea fuerunt ponderis prodibunt, de quo per aequilibrium ad oculum constabit." Haec ille libr. 1. de
Monetis capite vndecimo, Lege & Parag. 13. 14. 16. etc. Vbi fundamentum artis probandi argenti in
copella docet esse sententiam summae puritatis: Item: "Ecce hic in catillis offert se materia illa argentes
purissima excoctissima, meracissima, & ab omni fece extraneaque & impertinente mundata, immobilis & praedura,
stans atque persistens: Germanice vocamus ein rein Silberkorn / etc."
Eodem modo Chymici argentum de cupella seu cineritio purissimum debere esse indicant, cum
ei summae puritatis laborem per fulminationem assignent, quasi nulla sit altior argenti examinatio.
In hanc sententiam scripsit Pancirollus parte 2. nouorum titul. 7. In cupella aurum & argentum poliendum &
ab omni macula expurgandum mittitur, vt nihil praeter purum putum aurum ibi maneat, etc." Et mox: "Idque aurum
Di copella dicitur."
Quanquam igitur resistant quidam, inficienturque ad summum excellentis puritatis posse ex¬
coqui argentum, vel aurum, & vulgo praetendatur maioris Cineritii imperfectio, vtpote in quo argen¬
tum minime assequitur finem, sed in vstrinam deferendum est, in qua nec ipsa fit perfectum: tamen
reiectis his opinionibus exaltatorium vere esse hoc artificium statuamus, sive prima statim vice pro¬
deat absolutio, sive pluribus: Et sive ante finem cesset magister, sive pergat. Metallurgicae sane offi¬
cinae & monetales, vti & fabriles non expetunt vltimum puritatis. Itaque satis ipsis est assecutum esse
consilii sui gradum, licet porro procedere potuissent.
Sed his missis, quaeritur quam pridem sit inuenta cupellatio. Pancirollus inter nova reperta po¬
nit, cùm de Alchymia ait: "Noviter quoque reperta fuit LA COPELLA siue cupella: Vasculum mirabile ex
bubulo osse factum. In hoc aurum & argentum tenui bractea plumbi inuolutum & vasculo illi immissum, igni imponi¬
tur. Tum cupella siue vasculum istud, quicquid inest metalli, absorbet. Ipsum vero aurum aut argentum, quod in fundo
abique