413
Ferrum &
argentum.
non facile
separantur
cupella.
392
Comment. Alchem. Part I. Lib. VI.
men in medio, sed non vltra modum, ne plumbum, quod solet immergi, excludatur. Creta autem (vel
similis laeuor) ideo inspergitur, quia perfectis corporibus splendorem legitimum perhibetur conci¬
liare. Catillos formatos (vocant & testas) ad calidam fornacem arefaciunt, vt prae siccitate impulsi re¬
sonent. Hae copellae in vsu solent praecalefieri, & pauculo saebo vitulino potari, vt metallum inde fiat
tractabilius, ipseque catinus duret: quod cretae & saebi vitulini beneficio acceptum referunt: atque in¬
super etiam cretae asscribunt mortificationem realgaris, seu arsenici, & alicuius plumbi receptionem.
Hinc Carnorum praeceptio est, vt cineritium seu focus fulminatorius hac mistura perlinatur, quae me¬
dullam bubulam recentem temperat cum aqua albuminis ex ouis per spongiam discussi, donec fiat vn¬
guenti instar. Illitio ter quaterve repetitur, semper interposita resiccatione. Aliqui idem policentur
myrrha vel thure, liquore albuminum solutis. Tam forte inde fieri cineritium volunt, vt super eo ter
vel quater repeti idem opus queat. Sed de his consule etiam Agricolam, Erkerum, & caeteros. Quae¬
dam etiam infra occurrent in praxi speciali. Pro catillo cinereo ministrat fulminationi aliquando te¬
sta fictilis, seu patella, in qua aliàs fit affinatio, aut etiam in plumbum immersio. Qui praeterea margi¬
nes catillorum firmiores vult efficere, is iubetur eos saepius illinere aqua salsa intus forisque, quod sic
solidentur, & indurescant cohaereantque firmiter. Pro salsa tamen aliis placet aqua solutionis gummi¬
Arabici, quae mista sit dimidio liquore albuminum discussorum.
Requiruntur autem ad perfectionis regulam consequendam medicamina nonnulla pro varis
scopis, nempe facilioris fusionis consumptionis impuritatum, distributionis, separationis, defensionis,
collectionis homogeneorum, liberationis à testa, coloris boni, tractabilitatis, fixionis, & aliorum. Ista
diuiduntur in plumbum, & quos fluxus appellamus, siue ea separatim & solitarie adhibeantur: siue
coniunctim, simul, aut ordine deinceps per vices certas alterum alteri submittendo augendoque,
Quare plumbum (eodem referto & lithargyrum, molybdaenam, plumbaginemque, quae ex plumbo
sunt: non semper tamen sine plumbo recente adhibentur, vt eo facilius in plumbum redeant) vsur¬
petur in fulminatione seu cineritio, non autem caetera metalla, si quando aurum & argentum elabo¬
rantur, nisi defensionis & aliorum gratia interdum opus sit aere, vel elimato ferro: subtiliter inquitit
Geberus. Ratio eius est, quia plumbum facile quescit, citoque decedit, propterea quia habet multum
terrei, parùm mercurii (tametsi aliàs deprehendimus parùm distare naturam plumbi ab hydrargyro,
facileque in hunc mutari) mercurii vero beneficio creduntur metalla perfectis cohaerere, ita vt per¬
fectius id sit, quod cum mercurio coit cohaeretque magis, vnde familiarissimus auro dicitur hydrar¬
gyrus. Familiaria autem ob amorem mutuum non facile separantur. At plumbum prompte ab auro ar¬
gentoque proflatur. Ideóne minus habeat mercurii? Imo imbecillitas substantiae, & humiditas volati¬
litasque mercurialis vtrumque facit, nimirum vt corpora perfecta libenter intrent in plumbum ob
cognationem mercurialem; sed facile iterum separentur propter humiditatem plumbi inconstan¬
tem. Stannum fixius est, & excoctius. Itaque non tam bene potest segregari; imo quia argumento
quodam interno ad perfectionem auri contendit, aegrius auelli commistum potest, & fere non nisi
cum iactura ab argento difflari. Geber ait, stannum esse purius & subtilius plumbo, & habere plus
mercurii, minus terrestris naturae seu sulphuris combustiui: & ideo seruari magis in commi¬
stione. Intelligendum vero argentum viuum purius, maturius constantiusque est, cum sulphure quo¬
que stabiliore & synceriore. Quam ob causam alicubi etiam argentum teneritate & splendore aemu¬
latur. Purum puro amicum: & constans constanti adhaeret fortius. Veruntamen tandem abire co¬
gitur, quanquam cum iactura, nisi solertia magistri id per medicamina defensoria anteuertat. Dicitur
rapere & auferre secum aliquid argenti itidem propter cognationem & immistionem penitiorem.
Cum enim proflatur in tenuia ramenta, & halitus diducitur, qui attenuant trahuntque secum etiam
argentum; idem facit & stibium & marcasitha, nisi figantur. Vnde minor argenti portio per fulmen
inseparabilis est à copioso stanno. Dissipatur enim tota. Ferrum & aes inutilia sunt ad fulminandum
propter tardiorem fusionem, quin & nimis feruens combustiuumque sulphur habent, nec eam humi¬
ditatem, quae facile se insinuare, iterumque recedere posset. Id autem colligitur etiam ex copia atra¬
menti & scoriarum, quae ex vtroque elicitur. Geberus ait, medicamen debere citius fluere argento vel
auro, nimirum vt fluere faciat & haec, insinuandoque se peruagetur totum corpus, & inde assumat fa¬
miliaria, abluat sordes, dissipet fuligines, & vnà secum auehat, nullo damno illato perfectis, sed potius
recreatis humiditate mercuriali. Cum itaque haec praestare nequeant dura metalla, inepta sunt ad sul¬
minis administrationem principalem. Interdum tamen adhibentur, vt manipulus furum in bello,
nempe vt in se auertant impetum coniuncti stibii vel sulphuris destructiui, item Marchasitae, Cobalti,
& similium rapacium feruentiumque minerarum, quae nisi fatigarentur ferro vel aere, nobile metal¬
lum consumerent. Agunt autem magis in dura, quàm in caetera, propter singularem propensionem,
quae est in natura ferri, aeris, stibii, sulphuris, & similium. Ferrum ob penuriam humiditatis reiicitur,
& inter alias causas etiam ob hanc, quia valde sitit humiditatem mercurialem (vnde si hydrargyrus ei
recte fuerit vnitus, non facile recedit) quae cum sit in auro & argento praeclara & constans, non di¬
mittet eam, nisi plane iugulatum & consumptum, quod fieret cum detrimento. Haec est potissimum
sententia Geberianarum rationum. Cùm autem plumbi vicem obeant, vel etiam suppleant fluxus
dicti seu medicamina ex minoribus mineralibus, similibusque rebus, quales sunt plurimae, vt vitrum,
sales varii, borax, alumen, tartarus, &c. facile intelligimus apta ad fulminationis procurationem esse,
quaecunque facili fluxu sui tabefaciunt & eliquant metalla, simulque extergunt, fugacia in eis cor¬
rumpunt, vel secum auferunt: tandemque & ipsa relicto metallo terso puroque discedunt, siue in fa¬
uillam abeundo, siue seorsim consistendo subeundove catilli cinerem. Loquemur de his copiosius in
purgatione metallorum. Interim notetur saltim, quod sal attincar (Altincar seu borax quidam
qui fit ex sale ammoniaco factitio, halinitro, & alcali coctis in vrina (siquidem ad aurum expetitur
fluxus)