413
393
De Exaltationibus.
fluxus) vel in aceto (si ad argentum) & coagulatis, apprime in opere fulminationis commendetur,
vtpote qui eliquet metalla, ingressum praebeat, lithargyrum demat, & plumbo vniat; defendat et¬
iam aurum & argentum, ne difflando exhalent, reddatque eadem tractabilia; praeterea etiam si tarda
fuerit incoctio propter ferri vel aeris praesentiam promoueat eandem; quae omnes dotes in vnum con¬
feruntur stibium recte praeparatum. Dicitur enim, posse omnia impedimenta testae depellere, si
quae obstant purae excoctioni, siue sint ex frigore testae, siue aere, stanno, ferro superfluo, siue et¬
iam caliditate metalli. Satius tamen est, praedicti boracis & praeparati stibii societatem inire, vel al¬
terum alteri debita portione submittere. Praeparatio eius est fixio, ne copiose confertimque expi¬
rando rapiat secum perfecta corpora. Aliqui tamen pariter laudant antimonium crudum & redu¬
ctum (Lunare illud, quod cum pari tartaro excoctum nitescit) item mineram plumbi, vel lapidem
plumbarium bene tostum, tritum, elutumque per alueolum.
Vitrum dicitur stannum operi subtrahere, & aes segregare, sibique sociare, praesertim si adie¬
ceris tartarum crudum, stercus equinum, vel segmenta coriorum, quibus etiam nodi aeris ferrumina¬
ti fluunt.
Qui cupiunt citius lithargyrum abstrahere, iniiciunt globulos ex cinere catinorum seu cineri¬
tii fulminatorii. Nam in hos irrepit plumbago, sicut in focum cineritii. Cutis inter fulminandum
rumpitur adiecta mistura ex tartaro, & pari vitro Veneto intermisto pauco halinitro. Cum fumigat
opus valde, inditur puluis tartari & salis; quo recedit aurum & argentum à superficie, nec vnà diffla¬
tur. Ita si stibium valde rapax subest, prohibetur hoc nocere additamento ex sulphure, sale petrae, sale
fuso, atramento: coctis vrina vel lixiuio, quoad foetor sulphuris abeat. Potes & in lixiuio ex cinere &
calce coquere & coagulare. Sed innumera est horum farrago.
Forma administrationis non est in omnibus eadem, soletque aliquid etiam permitti artifi¬
cis arbitrio. Infra quidem in praxi exempla exhibebimus, & aliàs in Alchymia & docimastico ea¬
dem de re locuti sumus: verùm vt aliquid claritatis hic quoque sit praecepto, vnum atque alterum sub¬
iiciemus.
Aurum fulminando sic purgant exaltantque Chymici: catillus in fornacula per duas vel tres
horas ante opus est incendendus: postea imponendum parùm saebi vitulini, vel similis vnguinis, do¬
nec consumatur. Resiccato cineritio inferendum plumbum à scoriis, lapillisque repurgatum tan¬
ta quantitate, quanta est aurum fulminandum. Hoc vbi delicuit, & purum in catillo fluit: submit¬
titur aurum, excoquiturque eodem calore vsque ad fulmen secundum. Deinde per se refrigescat,
Ita fit tractabile & nitidum propter cretam & saebum, quorum illa realgar coercet, hoc cupellam
firmat. Fulmen auri intelligitur, cum post nubeculas digressas emicat gramineo nitore, aut virore lazuri¬
no, consistitque aequaliter sine motu.
Geberus cineritio puluere vitri consperso imponit metallum probandum (aut graduandum)
prius. Additis prunis colliquat, sufflatque, cumque fusum natat, proiicit plumbum per vices, quous¬
que id est necesse. Toties autem instaurandum plumbum est, quoties id est consumptum, adhuc mo¬
bili, necdum quiescente metallo. Illa enim trepidatio & concussio signum est impuritatum & imma¬
turiratis exhalabilis. Quando vero consistit, & clare in superficie resplendet, absoluta est fulminatio,
Fulmen enim argenti lucidam prae se fert albedinem, serenitatemque lunarem, sicut aurum inbar sola¬
re virens in ambitu.
Fulminandi argenti rationem compendio sic descripsit Budelius: "Fornacula candentibus carbonibus
instructa & per spacium vnius vel dimidiae plus minus horae accensa, catilloque cinereo imposito, & feruenti calore
calefacto, ac tegula seu operculo ad amouendum vndequaque carbones supra posito, eidem catillo primum plumbi
nonnihil iuxta apparentem intrinsecum valorem metalli ad examinandum propositi imponito. Deinde cum fuma¬
re plumbum ceperit, planeque liquefactum fuerit, iam tempus est, vt argenteas massulas libra pensili prius appensas
catillis binis iniicias, quas volui reuolui, coqui igne candenti ac recoqui itaque purgari sinas, idque forte per horulae
quartam partem, vt tandem vlterius ibidem nihil sit, aut videri possit, nisi purum putum, seseque offerens prom¬
ptumque ac paratum exhibens argentum colore admodum hilari & grato, supraque modum nitido excellenti &
splendenti, etc. quae massulae forcipe ex catillis extrahuntur, etc." Hoc ille ad probationes ac commodatè. Simi¬
liter autem de simplici fulminandi studio iudicandum est.
Est & cum aes per copellam spectatur. Eius fulgur viridis est & aeruginosus; quanquam si com¬
mixtum fuerit caeteris, vt auro vel argento, antequam segregatum sit, catilli cinerem soleat inquinare
fuscedine, si non peccatum sit frigore, vel aliud quid, vnde talis macula euenit.
Interdum aurum vel argentum pro valore, quem colligimus ex coticula, iungimus plumbi cer¬
to ponderi per experientiam cognito, & vel inuoluimus lamellis, vel granalia componimus. Ita fun¬
duntur vna; de caetero submittitur fluxus aliquis, vel plus plumbi, si necessitas requirit, & pertinacior
est impuritas, quàm vt pauco plumbo possit excoqui. Cùm ad summum argenti gradum contendimus,
septuplum vel octuplum plumbum apponimus. Sed de his satis.
Fines fulminationis sunt varii. Principalis est, vt repurgatum metallum (aurum, argentum, aes,
electrum, & alia) quam purissime spectetur, euadatque in summo sui gradu praestantissimum. Sed
hunc finem sequuntur alii multi. Nam inde postea iudicium sumitur tum, quantum puri in massa sit,
& quantum quoque modo excoqui ad regulam possit. Praeterea discernimus probum ab improbo,
eadem occasione, conferendo naturam moremque boni cum malo. Insuper separare eodem modo
alterum ab altero licet; quin & ministrat fulminatio separationi auri & argenti purae, estque huic prae¬
paratoria. Copella inseruit & commistionibus metallorum beneficio fluxuum, quos loco plumbi ap¬
ponimus. Nonnunquam reducendis calcibus accommodatur; interdum fixatoria est, praesertim adie¬
ctis medicaminibus figentibus.
Fulmi¬