413
396
Comment. Alchem. Part. I. Lib. VI.
nus. Inde aeternum Dei verbum constanter manet cum piis in omni tentatione, quique eo imbutus
est animus, non fathiscit vllis probationum, crucisque seu exagitationum ignibus, ad instar argenti
absoluti.
Quidam volunt, tunc demum argentum censendum esse finum, cum septem genera examinum
sustinuit, qualia forent, fusio, ignitio, extinctio, fulmen seu plumbum, caementum, calcinatio, redu¬
ctioque, & sulphur vel stibium fixum. Aliquibus placet septena repetitio cupellae cum & sine medi¬
caminibus, & his semper acrioribus, adhibita aliquando & quartatione. Hinc illa censura, verum ar¬
gentum fore, si septies per plumbum traiectum fuerit. Sed sophistae nihilominus inuenerunt adul¬
terii speciem, quae item sex septemve ignes toleret. Satius itaque est, illud argentum in Psalmo non
de totidem omnino ignibus intelligere; sed plane absolutae puritatis, cum verbo Dei summa omnium
examinum competat, quod licet summo studio deprauare sophismatibus suis attentauerint haeretici &
sophistae, semper tamen vt purum Solis iubar emicuit, & non in se admisit pollutionem, sed foris iu¬
dicia hominum mentesque nubecula prauitatis inquinatae eius fulgorem purum saepe non perce¬
perunt. Sed haec obiter.
CAP. XVI.
De Restinctione.
Αποσβεσιν vocant restinctionem vel extinctionem indiscretae interdum significationis vocabula,
vt cum ignis restinguitur, seu incendium, vel etiam extinguitur. Sed proprie extinguuntur in¬
flammata lucidaque: restinguuntur ardore sicco feruida. Extinguitur vita hominis, restinguitur sitis.
In hac nostra arte restinctio est feruentium actu vel potentia, siue vna sit flamma, siue absit: Quae cum
varia possit esse, tamen principaliter intelligitur in hoc artificio exaltatoria gradatoriaque, qua vel in¬
terna aliqua dos accedit rei restinctae, vel externa, vel vtraque. Omne restinguendum prius pati ca¬
loris excessum debet, seu feruorem. Quocirca prima administratio est per igneum agens, quo simul
aperiuntur compages porique, & actuantur spiritus, caeteraque mobilia, quaedam attenuantur, & ra¬
refiunt, vt impressio accipi vel inferri prompte inter restinguendum possit. Agit enim hic non vna
causa. Partem perficit corpus ipsum qualitatibus potentibus praeditum; partem spiritus & humor in
corpore resolutus: nonnihil feruor potest, eique occurrens frigus in corpore alio similiter potentiis
suis instructo. Inde accipit restinctum aliquid, aut deperdit, redditque, & patiendo reagit, reagendo
patitur. Sed & si quae recrementa ex incendio vel cromatura resultant, absistuntque, ea quoque ali¬
quid conferunt, & à resolutione per materiam restinctionis redeunt in coagulum, haerentque in sub¬
iecto, in quod sunt transplantata. Ex contemplatione horum extitit restinguendi artificium. Certa
enim & determinata ex certis certo modo mensuraque procuratis prodeunt, quae cum sapientum vsus
& experientia comprobauerit, à populo in artem assumpta est RESTINCTIO. Requiruntur pri¬
mum in ea id, quod restinguitur: secundo alterum, in quo: quorum cum vtrumque sit suo modo acti¬
uum & passiuum, alterum tamen aliquatenus est actiuum magis, alterum magis susceptiuum. Duo
vero esse dicimus, quia cum sua sponte incensum redit ad contrarium, frigefactio est, aut deflagratio,
non restinctio, quae non naturalis & spontanea, sed violenta intelligitur. Est tamen aliquando, vt can¬
defactum aut feruefactum per se sinimus deferuescere & extingui, seu intermori, vt de flamma lo¬
quuntur, quae defectu pabuli deficit. Ea res cognata restinctioni est, vel elliptica restinctio, certo con¬
silio alicuius perfectionis instituta, & substituta restinctioni integrae. Simili modo suffocatio inflam¬
mati pro restinctione est, cùm non fit fomentis, vt linteis, puluere, aqua copiosa, &c. tantum, sed & ne¬
gata expiratione, per meatuum occlusionem, quo pacto fiunt fomites, & olea nonnulla parantur. In
specie res in chymia restingui solitae in genere minerali sunt metalla non tantum ignem citra fusio¬
nem sustinentia, veluti dura & media: sed & mollia, quae feruere possunt, quo & dura mediaque in¬
terdum adducuntur, sicut contra mollia indurari & figi possunt ad aliquem ignitionis gradum. Inde
gemmae, saxa, succi varii, etc. In genere animali sunt ossa potissimum, quaeque inflammantur, seu per
se, seu cum aliis. In vegetabilibus inueniuntur ligna, cortices, & totum cremiorum genus, etiam car¬
bones, stipulae, antequam deflagrent, & huiusmodi, perinde vt resinae, cum similibus.
Id in quo sit restinctio, vel actu liquidum est, vel eliquabile. Ibi est aqua simplex elementaris,
aqua mineralis, medicata, liquor resolutionis simplex compositus: essentiae liquidae, fucci, etc. vt
oleum oliuarum, & alia: liquor tartari, sal resolutus, tinctura soluta, oleum philosophorum, aqua mer¬
curialis, vinum, vrina, acetum, cum caeteris eiusdem classis.
Inter concreta liquabilia quaedam plane sunt sicca, vt sulphur, pix, etc. quaedam mollia humecta,
vt adipes, saebum, vnguenta, emplastra, etc. Quaedam sapali consistentia, vt succi spissiores, pastae, colo¬
ritia humida, &c. Num & terra restinguimus? Nihil prohibet etiam hoc fieri, praesertim si sit certo
modo medicata. Constat ea ardores bituminum comprimi, vti & sulphuris, picis, & pinguedinum fla¬
grantium. Eodem refer cineres & arenas, pulueresque medicatos.
Caeterum cùm feruere actu plaeraque soleant, quae restinguimus; sola tamen calx viua etiam actu
friget, cum restinguitur. Num etiam mustum feruens affusa aqua restinguitur, vti aqua in ahenis ebul¬
liens? Reprimitur potius contrario, aut saltem disturbatur emisso spiritu tumorem excitante, vti fit in
fermento confixo.
Formae restinctionum sunt variae, ex quibus nonnullae vulgares fortuitaeque, quas & ipsas aliter
atque aliter fieri nihil prohibet: sed aliae sunt solertiores, licet & illis ars interdum vtatur pro
rerum dispositione & necessitate, vel etiam arbitrio. Fabri ferrarii aerariique prehensas
metalli