413
400
Comment. Alchem. Part. I. Lib. VI.
dantur medicaminibus coloritii, ferreis, aereis ve fundum inducimus pigmento: & in eo expressas lacu¬
nas, ductusque farcimus medicamine, quod placet. (Nam diversae est virtutis diversumque post se relinquit
colorem.)Cum exesum est, quod tetigit ad votum, deducitur, abstergiturque, & postea politura emendatur ex¬
ornaturque species. Hoc consilio pro aceto vel vrina, miscemus medicinas nonnunquam aquis imperialibus &
solyentibus seu fortibus quas gradatorias vocant. Vnde & caelatura ipsa apud quosdam nomen trahit. Vo¬
cant enim Gradierung Germanorum idiomate, maxime si certos colores interdicimus, vt album per aquam mer¬
curialem, vel soluti argenti, &c. Eodem instituto magis variare quoque potest coloritium, vt iam non tantum illa
superiora misceantur, sed & sal capitis mortui vel ipsum caput mortuum ex aquis regiis: hydrargyrum sub¬
limatum, borax, alcali, &c. incorporatis spiritu chalcanthi aqua forti, spiritu sulphuris, aqua corrosium
mellis, aceto stillatitio, spiritu salis tartari, &c. Sexto potest coloritium est transmutatorium esse, sed redu¬
ctione opus est, vt in ferro in aes mutando & similibus. Idem potest cornua & ossa vertere in lapides, si pau¬
lo sit liquidius, & alumen lixiviis ex calce cinereque clavellato dilutum. Gemmas ita mutari posse ex antiqta¬
te annotavit Plinius, crystallo transeunte in smaragdum: sarda in sardonychen etc. Sed haec artificia re¬
ctius consequimur BVLLIMENTIS vocatis: quam sunt diluta acria, in quibus bullientes res colorantur, vel aliud
quid in substantia quoque acquirunt. Facile est pulverem vel malagma aucto humore in bullimentum mu¬
tare. Quocirca eiusdem sunt quidem naturae: sed ob varietatem aliud aliis accommodatius. Argentum ita e¬
nitescit aqua incocti tartari: aurum incoctum vrina ęru gine diluta. Gemmarum exepla apud Plin. sunt mul¬
ta, vtpote cuius historia gemmae omnes nitescunt decoctu mellis Corfici propter acrimoniam: Smaragdi
vino & oleo fiunt meliores: carbunculi aethiopici aceto duodecim dieb. macerati fulgent. Simili inge¬
nio splendere coguntur succina adipe haedorum cocta. Bullimentis & ligna tinguntur: veluti cum in dolio
vicissim componuntur cortices alni & ferramenta (squama ferri) affusoque acri lixivio, vel tenui cerevisia,
aliquot hebdomadibus tinctura elicitur, in qua cocta ligna nigrescunt, ablutaque dulci modice ex iccan¬
tur, ne hiscant. Hac arte ad montem Carpathum ex ferro es faciunt atramentosis aquis illo in lutum redacto,
recoctoque. Sed non semper adhibetur coctio. Satis est & maceratio, qui intelligimus pro bullimento aliquan¬
do esse posse. Porro coloritio affinis est illa inauratio & inargentatio per pastas pulveresve affrictos: vel
et incoctionem & macerationem in talibus liquoribus specie auri argentive inducta. Huius exempla occur¬
rent in magisteriis. Vide Alexium lib. 6. de secretis de albo ad numismata etc. Vt de bullimentis non nihil ad¬
damus, declarationis causa; & vt tyro videat artificum morem, sermonique assuescat, referemus quam de au¬
ro & argento praecepit Pantheus. Ita ille. "Bullimentum pro argento. Sumantur de aqua coelesti" (pluuiali) "librae de¬
cem: de tartaro albo tuso libra vna cum tribus vncius. Et opera ipsa argentea nigrificata" (nigrata, fuscatave vel infecta
nigritie fuliginosa) "ad ignem in vase aeneo posita omnia simul bulliant, quo ad nivis instar albescant. Tunc extracta bru¬
stientur ad aquam frigidam" (extergantur Setaceo metallico) "limpidamque Tandem tripolo eburnita" (expolit.) "ser¬
uentur." (Alii artifices calcem tartari seu tartarum vstum contritum miscent aqua, vt fiat pulticula. Hac ob¬
linunt res argenteas, & candefaciunt bene. Repetunt idem secunde. Postea faciunt dilutum ex aqua &
paribus tartari crudi, salis & aluminis. In hoc coquunt ista probe, & nivea reddunt.) "Bullimentum pro auro. De¬
lotio hominis librae decem sumantur: sulphuris vnciarum quinque tartari decem. Misieantur omnia tusa in vase aeneo. Et in
hoc opera aurea igne primum calefacta imposita bulliant, donec crocea reddantur vt auripigmentum. Reliqua ad prae¬
missum ordinem de argento omnia rite seruentur. Notandum est a. quod pars vna floris aeris cum anaChalcanthi Romani & par¬
tibus duabus nitri cum ana salis armoniaci bullita omnia simul cum dicto lotio, vt dictum est, colorem auri vixacissimam
dant auro vltra charattos octodecim. Idem est iudicium redactis in bitumen praedictis simplicibus cum acerrimo areto sli¬
re aeris scilicet, chalcantho romano, nitro & sale ammoniaco per modum recoctionis." Haec ille, Bitumen glutinis vim
habet. Compositionem itaque huiusmodi notat qualis est coloritium vel caementum: & qualis fit cum bo¬
racem, quam est alias chrysocolla factitia, paramus. Ista pasta si aurum oblitum maceratur, exaltatur calore.
Tandem coloritium & bullimentum aliquando concurrunt. Fit coloritium viride ex sale ammonio &
aerugine aequalibus adiecta portione salis petrae (vel: aeruginis, salis ammoniaci singulas semuncias compone cum
halonitri drachma, & stibij dimidia. Contere cum aqua super lapide: Primo viret: postea flayescit: vel aeruginis, vi¬
trioli, halonitri, salis ammonij pares misce aceto: vel salis ammonij y. ij s. aeruginis y. ij. halonitri y. j s. vitrioli y. j. misce a¬
ceto,) vel: vitrioli y. j. aerug. salis am salis Pet. an. y s. aq. q. s. Pelle sciti. vel aerug. salis am an y. j. salis pet. vitriol. an. y. s.
alumin. y. ij. aceti q. s. conteruntur in lapide, & misientur ad formam pulticulae: vel misce & contere pares aeruginis & sa¬
lis am. aerugo vero praeparata sit aceto. Adde parùm carbonum tiliae. Vt cinerescat: Et tandem haematitae quantum placet. Si i¬
taque auri Rhenani colorem placet exaltare, candefactum coque diluto salis & tartari. Deinde immisce coloritio,
& in dolio vel alueo huc illuc agita & euentila. Vel aurum candefactum immitte in pastam ex puluere carbonum puro & aqua,
itaque extingue: postea coque ex aqua tartari addito sale: tandem mistum coloritio agita: Ad argentum coloritia fiunt ex salis
communis partibus duab halonitri & aluminis singulis miscentur aqua. Pari modo iunguntur restinctio & cae¬
mentum, vt supra expositum. Exaltationem per bullimenta vocant aliqui Germanorum artificęs krane/
quasi granis augere: Exempli causa: si aurum rhenanum ex liga misturave prodiit, idque deficit grano bo¬
nitatis: funde id in bacillos, & concide in portiones paulo grauiores. Cude monetam: quam candefactam co¬
que ex diluto salis communis partium duarum, & tartari vna. Ita bessis euadit melior grano vno. Sed exem¬
pla requirantur, in magisteriis. Exaltatio in cute seu depuratio est aliquando servilis, & pro bullimentis v¬
timur aquis detersoriis, quas Germanorum artifices vocant grundwasser / verquickwasser / quia funda¬
mentum ponunt inducendo auro vel argento, & faciunt vt malagma ex hydrargyro haereat. Talis fit ex
aqua forti, in qua plumbum est solutum, & ad fundum secessit. Quod inde superest, vsurpatur ad metallo¬
rum superficiem detergendam. Detersa abl uit aqua simplici pura, tandemque admovetur amalgama. Idem
fit soluto salis ammoniaci. Alexius lib. 6. de secretis vitrioli Romani & salis ammonij singulas vncias, aluminis duas
in puluerem redigit, additaque semuncia hydrargyri sublimati & florum aeris drachma coquit aqua communi. In decocto
ferrum prius mundatum leuigatumque nonnihil bullire sinit: tandem inducit amalgama. Ita quia autum floridius nitet
ex superficie aerosa, ferro & argento inaurando talem conciliat aceto, in quo per dimidium horae cocta¬
sunt