413
401
De Exaltationibus.
sit chalcanthum, sal ammoniacus & flos aeris in puluerem comminuta singula & remista. Coctione pacta fer¬
rum vel argentum in ollam decoctionis iniicit sinitque vna refrigescere. Aes coquitur ex diluto tartari, ra¬
ditur & periculo facto, num haereat hydrargyrum, si non iungit, repetitur opus vel abluitur mistura ex
aqua forti & fontana. Acrior fit ex quatuor partib. aquae fortis & vna hydrargyri. Si haeret hydrargyrus,
argenti malagma inducitur, distribuitur, aequat: immittitur in saebum feruens: candefit: coquitur ter¬
ex aqua tartari ad albedinem. Ita bullimentum concurrit cum extersione albutoria. Cuprum fit aureum,
si coquatur in soluto aluminis vsti & salis ex aceto. Haec & similia exempli loco posuimus vt intelligatur
varietas operationis. Caetera ex practicis petantur. Bullimenta, & detersiones huiusmodi per maceratio¬
nem aliquando & venis praeparandis accommodantur, aut ent auri argentive granis, quam pura per se in veniuntur.
Corroditur enim istis cutis impura, vt postea saltem per salem petrae, vel calcem saebi combusti excoqu pos¬
sint. Quod si hydrargyri ope sunt segreganda, vt intrent item corium est detergendum aquis detersoriis
siue maceratio tantum, sive vna et coctio adhibeatur. Huc facit vrina, acetum, lixium & similia, quam exa¬
sperari possunt salibus. Cum ex ferro, aes faciunt, bullimentum fit chalcanthosum, quod simul mutat &
cortice detracto immundiciaque separata facit, vt es recipiat ab hydrargyro. Omnino vsus horum est varius.
CAP. XVIII.
De politura, caelatura, interpolatione & similibus.
MOtu & dispositionum in superficie ratione situs mutatione multae fiunt elaborationes, quarum
Iplaerasque tamen Chymici suis seruitis & exotericis artibus commiserunt: cumque possint rectius exem¬
plis intelligi, quam generali praeceptione, non multa hic sunt dicenda. Aliqua duntaxat attingamus.
Polituram vocamus cum detersa sordib. & inquinamentis superficies nitorem accipit, siue effigie¬
simul conformata sit, siue aequalis tota. Fit ea quidem cum perfrictu motuque agili & perito manuum: sed in¬
terdum ent agitatione in doliis in quib. res minutae vel deterunt suas sordes invicem, vel additis pulue¬
ribus detersoriis, vt arena, sale, cineribus, etc. idem patiuntur. In aliquibus praemittitur calefactio, vel bulli¬
mentum: quaedam sicca poliuntur, quandam madefacta. Instrumentis & adiumentis res peragitur perfectis.
Ea vocari possunt defrictoria, vel detersoria ex genere vegetalium aliqua: plura ex mineralibus. Poliun¬
tur quandam lignis, quandam asperis herbis, vt equiseto, musco arboreo, straminibus, pannis lineis, etc. alia ci¬
neribus plantarum diuersis pro gradu asperitatis, siccis, dilutis, adhibita agili manu cum affrictu per pannum:
vel in concavis agitatione, vbi nonnunquam maceratio aliqua concurrit, quam cum sint popularia, tamen aliquan¬
do cogetur tyro Chymicus administrare cum sua instrumenta perpurgabit. Eiusmodi est & detersio per
setas suillas & lixiuia. Ex genere minerali variae sunt atenae & sabula teneritate & asperitate duriciaque¬
discretae pro natura expoliendorum, Differunt & subtilitate & crassitie, nec difficile est secernere minu¬
tas à crassioribus. Ad subtilissima opera conducunt cineres metallorum, in primis stanni & plumbi: calx
viua collapsa, gypsum tritum, alumen vstum, sal tostus pulueres vsti luti, laeuor ophitae, cretę, adamantis,
haematitę, pumicis, &c. Inseruiunt ex hoc genere et integra, vt smiris, pumex, cotes variae, setacea me¬
tallica, ferramenta glabra, nodi schisti & similes: item tubera ex vitro, marmore, alabastro, gypso, etc.
Glebę vstae ex argilla vel lutae, testae fictiles, haematites hispanus, filices glabri, stibium, plumbum & hu¬
iusmodi multa. Probet nonnihil & genus animalium, vt cineres ossium & cornuum, veluti cornu ceruinum,
vstum integrum vel comminutum, os sepiae, etc. Spongię quoque sunt detersoriae cyndae vel vstę, item panni la¬
nei, cilicia, poliunt & conchis lęuibus setis suillis, pilis equinis, vnguibus dente canino, aprugno, suillo, o¬
villo lupino, ebore vsto vel crudo, &c. Quin & coriis vtuntur ad tenerrimas acies, quibus tamen asse¬
minatur nonnunquam laeuor quidam, vt cinis plumbi, vel creta mollis, aut tripolitona terra, & si quę sunt
similia. Omnino artificis est conuenientia suis operib. eligere, atque et si non satisfaciunt simplicia misce¬
re non tantum sicca, sed & humida veluti aquas, lixiuia, olea, etc. Vnde cotes aquarię, & oleariae pro poli¬
turis. Nonnullis accedit scalprum, aliquibus coloritium, ignitio, restinctio, &c. inseruiunt & circumactus rota¬
rum, & orbium. Refert quam suspensa, aut graui manu vtaris, & quibus ductibus versionibus applicationibus quo tem¬
pore, quo quibus iungas, praemittas, submittas. Sed quoniam politura maxime excellit in re gemmaria, & speculis
metallicis: cotem gemmariorum describamus, & postea aliquid de speculis poliendis adiiciamus, vnde facile de¬
aliis metallicis laeuigandis, extergendis, illustrandisque coniectura capi potest. Ita ex aduersariis Doldianis de¬
cote gemmariorum praecipitur. "Fiat lamina vel tabula ex quatuor vel sex libris plumbi fusi quadrangula, longa sesquipedem, lata
palmum, profunda seu crassa dimidium digitum. Forma ent orbicularis vel quadrata esse potest. Affige eam laminam tabulae ligneae
eo situ, vt altera parte nonnihil in decliue vergat, altera sit editior. Planiciem ejus madefactam aqua consperge puluere Smi¬
ridis, quem aequaliter distribue & digitis forma apprimetur. Ita adaptata cos est. Sed requiritur ad gemmam prehendendam
tenendamque bitumen seu gluten singulare. Id concinnatur hac solertia. Fac pollinem ex laterculo fracto contusoque per modum elutio¬
nis & trajectionis per colum, ita vt puluerem excutias per pannum & aqua copiosa dilutum secernas crassiore sedimento relicto, &
tantum hoc assumto, quod est in medio aquae, quo pacto terras sigillandas purgant. Id arefactum tritumque in mortario & subtilis¬
sime excussum cribroque angustissimo secretum, aut per pannum traiectum misce cum duplo resinae percolatae, quam super prunis cale¬
facies & laeuore seu polline lateritio remiscebis probe immisso stipite, & agitato circumactoque donec temperamentum placeat,
possitque gemma per hanc misturam baculo molitorio, seu circumactorio affigi & constanter retineri. Vide vt hyeme bitumen hoc sit
remissius, aestate astrictius seu durius. Cum iungere gemmam stipiti seu baculo cupis remitte & mollefacito gluten ad ignem, &
ex portione excepta fac globulum vel pilulam tantam quanta est gemmae extremitas, quam agglutinatam quaris. Hanc ergo capite ba¬
cilli agitatorij prehende, vt adhaereat, attendens ne pilula excedat amplitudinem apicis seu capitis bacilli. Deinde aduersae
pilulae haerentis parte gemmam rape quam debet in prontu iacere supe lamina ferrea, & actu calere, vel tepere. Ita glutinabitur sti¬
piti: sed tamen dum adhuc calet glutem, digitis adaptata & comprime extremitates vt firma sit cohaesio: quo factò vel aëre fri¬
gido vel aqua indura. Ita parasti cotem & stipitem gemmae junxisti ad poliendum. Corripe cotem & dispone commode Gen¬
mam affrica & circumage solerter, quo simul incalescat. Nam vt in perforatione terebelli rota in gyrum violente ducti. calor plu¬
rimum iuuat ponetrationem, quiae nonnihil attenuat, rarefacit, & emollit duriciam, anteuertitque rimas & fissuras: ita in po¬
litura.