413
402
Comment. Alchem. Part. I. Lib. VI.
litura. Quod vt fatilius assequantur alique, solent gemmas prius medicaminibus emollire, quod tamen studium aptius est ad cela¬
turas scalpturasque. Vti vero lubet & lex gemmae ratioque (Nam certę formę certis gemmis antiquitus sunt destinatę, no¬
tam ex arbitrio magistri, quam quod ita requitat luminis splendorisque comprobati modus, de quo apud Plinium sunt¬
multa.) "Postulat, forma in planum, sphaericum, angulosum. Cum attigisti scopum, ablue cotem & Smiridis laeuorem collige in alios
vsus. Gemmam v à bacillo refixurus, admoue prunis aduersum te collocatis, remollitoque nonnihil bitumine, cultello solue gen¬
mam, & à glutine auelle. Si quid glutinis sequitur & adhaeret, id abrade, & alia partegemmam prebensam eidem restituo
vt & ceteris poliatur, sed oportet eam denuo super lamella ferrea calefacere. Sic enim iungitur tenacius. Cum absoluist
polituras ad cotem, & abunde LAPSASTI" (Est haec artis vocabulum, quo lapsari dicuntur gemmae, quae ducti¬
bus variis super cote plumbea voluuntur reuoluunturque, quasi lapsae relapsaeque) "transferenda est ad laminam su¬
cotem aliam vbi splendidissimo nitore discat refulgere Ea est ex aere puro eiusdem formae & quantitatis cum plumbea, nisi quod
spissitudo sit minor. Super hac lapsetur gemma, prius conspersa puluere candido subtilissimo." (autor occultandi grata¬
vocat puluerem subtilissimum coloris tripolis, qui sit albus, magni precii, ex India veniens, diligenter
custodiendus: Intelligit a. calcem stanni, quam & album hispanicum appellant in subtilissimum lęuorem
redactum) "qui puluis propter preciùm lapsatione pacta diligenter colligatur abluaturque de tahula per aquam in scut ellam
stanneam, vel patinam ex vitro, Reducatur à. ex aqua per coagulationem, seu decoctionem vsque ad consumtionem aqua
Reponatur in abluta vel pelle filo praeligata, serueturque ad vsus nouos. Ista politura supe calce iouiali in tabula aerea fit in¬
terueniente aqua, vt nitor eo sit aequabilior. Ne vero possit acrimonia aeruginis amarae gemma ladere edulcoranda ante¬
vsum est, quod sit, si candefacta immergatur in aquam chelidoniae. Inde dulcescit amaricie peunte & euadit malleabilis ab
instar argenti." Adhuc cos ista gemmariorum & ratio politurae. Ad specula metallica quod attinet, inspici Car¬
danus, Baptista Porta & alii, qui ea de re scripserunt, possunt. Arte fusoria in ectypo fit tabula specula¬
ris, plana vel concaua. Ea affigitur asseri vel abaco ligneo per gluten, & primum exaequatur aqua & arena,
vt ruditas prima cedat: Deinde politur pumice vel Smiride: tertio calce louis accipit teneritatem splen¬
doremque, qui quaeritur. Si in longum latumque duxeris manum, funditur imago spargiturque: si in gy. um
colligitur: si in longum tantùm cylones apparebunt: si in latum, os sparsum & dilatatum erit. Si loquen¬
tem audire PORTAM mauis, ecce tibi eius verba: "Polituras supesse video, vt postquam conflata & constructa fixerint,
laeuigentur, & perpoliantur, vt ex eo resiliens radius, simulacrumque redundet fluat, & imaginot speculum" (in eo ima¬
ginem effigiemque repraesentet) "multumque laeuor & partium concinnitas refert. Si v. laeue minime fuerit, scinditus
simulacrum, vt hinc maior, minor appareat figura, & diuersa. Rudea. postquam fuerit speculum, rotae accommodetur
vbi arma expoliuntur, & ad partium laeuitatem, & aequalitatem reducatur omnium. Si concauum, vel conuexum polier¬
ne rotae motus speculum frangat, lignum dolabis, & ad speculi formam reduces & pice glutinabis, ne moueatur. Inde Smiri
subtiliter infracto, panno vel corio valde perfricabis. Inde pumice in Pollinem redacta (Facile enim puluerascit) rite
pumicabis, vt accommodetur, & leuiorem inducas: Vel vbi fixum adhaeret tabulae, stanni calx tripoli immittatur" (sub¬
mittatur) & "extricetur. In extrema a. politura tartaro, fuligine, salicis vel iuniperi cineribus vti poteris, & maxime
praenitebit. Smiris a. sic praeparatur. Optimus quaeratur: quem conteres & per pannum incernes: aqua madeat." Haec ille
in quarto magiae c. 19. editionis veteris. Sed in auctis magiae libris specilla vitrea glutinat colophonia (nempe
vbi prius calefacta fuerint) mox tripoli puluere perfricat, vt exactissimam accipiant expolitionem: Per¬
fecte expolitis perspicuitatem addit hoc modo: Pannum laneum extendit super lignea tabula, asper¬
git aquam separationis & tripolitanum puluerem, affricatque diligentissime, quomodo & lenticularia spe¬
cilla Venetiis fieri ait. Capite sequente plana specula gypso agglutinat tabulae planae, ita vt infra subia¬
ceat lamina ferrea politissima plana: arrenam dictam iniicit & innixo baculo affricat, quousque perfe¬
ctissimam consequatur planiciem. Inde è tabula separat, & ex altera parte agglutinat, quae similiter per¬
fricatur. Demum inducitur perspicuitas, vt specillis cap. 23. Specula metallica pumice perfricat, mox Smi¬
ri puluere: cumque perfecte superficies fuerit adaequata & perpolita, tripoli demulcet, tandem quis nitorem
& lucem inducit stanno vsto. Hactenus ille. Nihil a. refert siue fixo speculo manum mouendo circum
ducendoque admoueas, siue quiescente manu speculum torqueas rotae affixum, si quidem ductus in gy¬
rum sunt voluendi. Ita gemmae & specula seu vitrea, seu metallica poliuntur. Quae iactatione, in dolis,
vel vannis cribrisque, vti res minutae, aciculae, vncinuli, cathenae, &c. poliuntur puluere vel cinere mi¬
scentur, vel etiam addito extersorio liquore agitantur, de quib. accurate agere, non est nostri instituti¬
De coelaturis & interpolationibus satius est consulere magisteria singularia, vbi exempla erunt
caelationum per caelum vel scalprum punctim, caesim: vel pro scalpro est aqua gradatoria. Quae secate
volumus, interdum praemolliuntur, vt vitra & crystallus, hircino sanguine & aliis, de quibus in magisteris.
Weckerus ex Villanouano annotauit crystalli sectionem versibus descriptam. Sed ea est eius politurs
quae fit super tabula plumbea clauis affixa conspersaque puluere subtilissimo laterum, addinta aqua con¬
ueniente vt facilius formentur anguli & planicies, sanguine hircino praemollire iubet, quo & adamas
vincatur. Et tantum quidem de politura & cognatis. Ita Dei optimi maximi beneficio absoluimus pri¬
mam partem commentariorum Alchymiae sex libris constantem. Cum idem ille autor & au spex volue¬
rit, sequetur magisteriorum & essentiarum copiosa, quam vndiquaque congessimus, & ex pparte etiam
ipsi experti sumus, farrago, intermistis philosophematibus non iniucundis. Interim his gerneralioriom
bene pieque fruatur lector.
Finis primae partis commentariorum Alchymiae.
DEO OPTIM. MAXIM. GLORIA ET HO¬
NOR IN ATERNVM PER CHRISTVM IE¬
sum Saluatorem nostrum Amen.