575
DIALOGVS
Theo. Ea sunt: Vitrum in adamantinam duriciem perducere: Morbis desperatis ex metal¬
licis praestantissima, subitaque remedia exhibere: Imò quod omnem excedit admirationem,
hominis naturam, ab imminentibus morbis immunem conseruare: & sic quasi dicas sene¬
ctam excludere. Adde & illud contra omnia uenena, uenenatorumque uim, antitodum exqui¬
sitissimum certissimumque, quale nuper à Miseno quodam rustico, seu fossore metallico, casu
potiùs quàm consilio, ex re (ut audio) neglectissima confectum: quod sui ipsius experien¬
tia multoties ipse author comprobauit. Postremò quod eorum omnium quae hactenus enu¬
meraui uim atque efficaciam longè excedit: id est, Certa ac compendiosa methodus, qua sub¬
tilissimi atque tenuissimi spiritus parantur; quibus absoluta metalla, & multiplici proportione
auctiora, & absolutiora, (nulla prorsus tentata fallaci metamorphosi, siue substantiae immu¬
tatione) redigi possunt. χρυσ. Euge Theophraste, hoc iandudum, ut proferres, expectabam:
dimissis itaque cęteris, quae dixisti, omnibus hoc solum diligentius examinabimus. Huius
ego ob experimenti indagandi fiduciam tot expensarum pertuli, tot libros, à uarijs orbis par¬
tibus ad me perlatos, perlegi: Eos interpretandos tot eruditis commisi. Verùm (quod est mi¬
serrimum) frustratus spe omni in medijs procellis, ut prius dicebam, haereo. In quibus etiam
mihi, tanquam ad Sirenios scopulos, consenescendum, admodum timeo. Te itaque solum ex
multis, quorum consilio usus sum, habeo reliquum, qui mihi & illam methodum indicare,
& quaecunque ad hoc negocium pertinent, explicare potes. Theo. Vt ex illis tuis libris,
cuiuscunque tandem gentis dicantur, possis, id quod ultimo à me loco dictum est, comprehen¬
dere, non minus operosum est, quàm ex Tantali hortis fructus decerpere. Vt autem illi tui
consultores, quiue suam tibi in hac re operam pollicentur, id praestare possint, tam est facile,
quàm ebur atramento candidum reddere: quum ij ferè uniuersi impostores sint, aut stulti,
qui sibi ipsis tum alijs persuadere audent, se ea intelligere quae nesciunt. In libris autem quasi
omnibus mera continentur aenigmata, merae ambages & tenebrae, nulli etiam Oedipodi ex¬
tricabilia. χρυσ. Quare igitur (si haec ita sunt) tantundem operis, illi scriptores μαθαιόλογοι cir¬
ca hoc negocium adhibuerunt? cur tam audacter absolutam hominibus scientiam atque in¬
stitutionem pollicentur? Theo. Hoc quidem, uti refers, factum ab omnibus ferè, ut non ne¬
garim, ita mihi quatuor potissimum rationibus, quo id committerent, uidentur esse inducti.
Primò ut exercerent ingenia hominum ociosorum. Secundò, ut ansam praeberent ingenio¬
sis, pleraque celeberrima simul & utilissima, quae inde manarunt, indagandi. Tertiò, ut curio¬
sos homines, item auaros, quique adeò aurum sitiunt, miserè (ut par erat) vexarent, eorumque
opera & laboribus (non sine illorum magna delectatione atque risu) abuterentur. Nónne hoc
toties factum ab eis intelligis, quum eidem rei, plura nomina passim indiderint, quàm ipso
Ioui olim cognomina fuerunt ab idolorum cultoribus imposita? Postremò ut testatum po¬
steris relinquerent, se naturae secreta ipsasque actiones physicas intellexisse. χρυς. Cur ergo non
tacere potius, quàm uerbossimis commentarijs, ea, quae nemo unquam intelligit, maluerunt
perscribere? quibus diligentius inspectis in eam ducor sententiam: meras esse nugas, rerumque
umbras, ab ipsis impostoribus aut daemone potius quodam Plutonico, ad euertendum ple¬
rosque, confictas. Theo. Ne hoc uniuersaliter affirmes oportet o Chrysoph. Verum tacere
illis, mea quidem pace, licuisset quasi omnibus. Quòd autem pręter figmenta in aliquorum libris
nihil esse dicis: facis tu more illorum, qui de re non intellecta, nec uisa unquam, iudicant, ac
quemadmodum caeci de coloribus. Fateor librorum magnum esse aceruum, quantum ad meam
quidem cognitionem peruenit, omnes circa hoc negocium impeditos, quorum magna pars indi¬
gni sunt, ut ab homine ingenioso inspiciantur: & tamen Hermetis, Auicennae, Auerrois, & simi¬
lium nomine circumferuntur: quum illinothi sint, & ab Europaeis hominibus ijsdemque barbaris,
compilati, ueluti, ut paucos referam, à Richardo Anglico, Gilgilide, Christoph. Parisiensi,
Morieno, Rosino, Stephano, qui se omnes philosophos (si dijs placet) nominare audent: Huc
pertinent libelli, qui Mariae sororis Moysi titulum mentiuntur. Rursum aliorum extant com¬
mentaria, si cum iudicio legantur, ferenda quidem, nec lectu indigna: ex quibus tamen ut te
expedias, Thesei filo opus est. Quorum ex antiquioribus primum locum Gebri scripta obti¬
neant & Simplicij. Recentiores sunt Io. de Rupescissa, Rogerius Baccho ferè & Aloisius Mar¬
lianus. Nullus tamen sanioris fuisse mentis deprehenditur, quàm Io. Augustinus Augurell.
χρυς. Deus bone, cur ego non tantum ante annos plures intellexi? Verùm tu reb. desperatis fer
remedium. The. Quasi uerò me possis uti consultore, qui ab omnium illorum, quos unquam
hac de re uerba fecisse intellexisti, ἐκδιαμέτρον (quòd aiunt) opinione dissideam, non quidem
quantum ad ea pertinet, quę huius artis beneficio inuenta & uulgata sunt. Illa enim uera esse,
methodica experientia comprobauit. Quòd si circa illa uelis uersari, poteris non magno di¬
spendio occupatione honesta, non sine uaria iucunditate aetatem transigere. Exempli loco
sint metallicae fusiones, quibus non animalcula solum & solidiora, sed & herbę, flores, imò minutis¬
sima quaeque, possunt acuratissimè exprimi. Item distillationes, ut nominant, quarum beneficio non
herbae