575
DE ALCHEMIA
herbae, & succus tantùm, sed & lacrimae arborum, imò lapides & ipsi silices, in olea, in aquas,
in spiritus, deduci possunt. In his & similibus, (si expetis) tibi gratificari non grauabor.
χρυσ. Quid tu mihi de fusionibus, & distillationibus narras? Ego longe mihi maiora de te sum
pollicitus. Intelligis quid uelim. Et ut uno uerbo dicam: Id inprimis scire cupio: An permu¬
tari metalla, & quibus medijs possint, an ignobiliora in nobiliora, inque aurum purissimum.
Quòd si id fieri posse dixeris: superest ut, qui illi spiritus aut principia sint quibus huiusmodi
transubstantiatio (ut illi uocant) fiat, exponas, Nam esse haec tibi perspecta non potes ire in¬
ficias. Theo. Absurdum est te ea à me discere uelle, quae ego nunquam scire me sum confes¬
sus quarum rerum ego ipse experientiam nunquam feci. Te uerò inanem insumpsisse hactenus
operam & insumpturum deinceps, imperitia physicarum rerum quam satis manifestas, te pro¬
dit. Haec enim recepta sunt à physicis axiomata: Ex nihilo, nihil posse generari. Generatio¬
nis autem cuiusque principia (ut sine uerborum ambiguitate dicam) cum eo quod generare
nituntur, non dissideant oportet, sed quòd plurimum (ut infra dicam) cum eo participent.
Ita nec ex ouo fit metallum, nec ex metallico crocodilus, cum uice uersa alterutrum fieri pos¬
sit. Et tamen longè absurdiora peragere conatus es. Vtque ad tua interrogata apertius re¬
spondeam: Permutari metalla, pręsertim illa quae pondere & tenuitate dissident, non pos¬
sunt. Aurum autem grauitate & soliditate sui à cęteris dissidet: Ergo, de alijs quae in praedi¬
ctis uix dissident, non dicam: neque id ad tua interrogata pertinet. χρυσ. Attamen nec ipsi
Arabes antiquiores non negant, quod tu pro falso soles asserere. Theo. Imò tu illorum dicta
non es assecutus. Cur non illud dictum, quod oraculi illis loco esse solet, diligentius exami¬
nasti? dum aiunt: GENERATVM DEBERE AD SVA PRINCIPIA reduci.
Inunc & tuas ambages profer & somnia, Veluti transsubstantiationem, aut generationem re¬
rum artificialem, siue ex nihilo per artem: quae absurda sunt à naturae legib. in quibus sympa¬
thia nulla. Huc pertinent ea quae toties repetita, ac ueluti in triuijs recantata sunt, ut referre
denuo poeniteat, dum dicunt: Rerum omnium esse materiam quandam primam quam Hylen
nominant: & ex ea generationem perpetuam. Illa autem materia prima, ad generationem
comparata, potentia est: in seipsa uero actus: & ècontrario: Quarum respectu potentia non
est, eas nunquam suscipiet (ut in superiori exemplo patet:) Complexa uerò à forma cui tunc
subiacet, actum consequitur: Et, quod etiam huc pertinet, Ipsam materiam primam non te¬
merariò quaecunque peragere, sed certam in se retinere quantitatem, quam indefinitam dixê¬
re. Atque haec quidem quum sint manifestissima, tu tamen unà cum tuis sycophantis insanire
maluisti. Et quae naturalis ratio Materiae primae conuenire statuit: tu incendijs atque ustio¬
nibus subijcis: quum negare non possis, te omnem generationis persuasionem ex ignibus pe¬
terè: quum ignis nec esementum sit statuendum, nec generare possit, sed exterius omnia re¬
uocare: quum materia generans intus omnia reuocet: χρυσ . Assentiri tibi non possum, quum
id pernegas quod etiam ipsis Arabibus est receptissimum: quod non metalla solùm, sed ipsa
metallica ignibus tam multifariam subijciant. Theo. Eadem semper chorda oberras. Iam non
de metallicis operationibus amplius loquor: sed de reductione generatorum ad sua princi¬
pia. Arabes equidem, ut mecum non dissentiant, à Zoroastre didicerunt, ignis naturam esse
ut omnia consumat, consumptisque omnibus, ut unà pereat. Caelestis quidem caloris proprium
est generare, non ignei. χρυσ. At ijdem Arabes dicunt, Generationem omnium metallorum
constare his principijs, hydrargyrio scilicet & sulphure. Ergo ex hydrargyrio & sulphure au¬
rum confici potest. Theo. Si cinnabarim dixisses, fortassis assentirer: Verùm an non uides
aliud esse conficere, aliud generare? Exemplo fiet res dilucidior, idque crassa, ut aiunt, Minerua
proponam. Si grana tritici decem quis tibi obtulerit; & dicat panem posse ex ijs infinita pro¬
portione confici, quum idipsum tu intelligas, facilè credis, & generationem, quae ad hoc re¬
quiritur, ipsamque moram, quum non ager sed tempus, (ut in prouerbio est) spicas proferat [sic],
subintelligis. Quòd si hominem, aut ex remotissimis Indis, aut Islandia oriundum, edocere
haec uelis, qui neque sementa, neque messem unquam uidit: tuque nolis cum illo apertè agere, sed
mera aenigmata praescribas, ueluti terram primò calcinandam, terendam, grana soluenda, de
fodienda, sublimanda, postea coagulanda (agnoscis opinor tuas uoces) & excoquenda: Ille
nifallor, intelligit, terram aratro sulcandam, uertendas iterum glebas, sementa iacienda certo
ordine & quantitate, expectandam eorum quae nascuntur maturitatem, demesso iam multi¬
plici frumento, non sine opera transmutanda in panem. Et illa tamen aenigmata quae tuis li¬
bris continentur, magis sunt inexplicabilia. χρυσ. Verissima quidem narras, uerùm ad id, vn¬
de digressus es, redi. Dicebas generata ad sua initia reduci deberi, idque naturae esse con¬
sentaneum. Atqui hoc mihi uidetur esse impossibile. Theo. Imò mihi (quanuis experien¬
tiam non fecerim) admodum facile: tamen ὀυκ ἄνεν θησίοσ. Exempli loco sit. Qui absynthite
uinum artificiosius conficere uolunt, hoc uti possunt compendio. Si in tenuissimum spiri¬
tum ipsam herbam perducant: cui tanta uis inesse potest, ut unicum mystrum toto qua¬
drantali infusum, id totum in sui naturam rapiat, saporem & odorem absynthij exprimens: