575
6 DE LIGNO VITAE
Sunt tamen admodum durabilia. RAIM. Non sunt super omnia efficacio¬
ra, & incorruptilia. DISC. Quis haec corrumpit? RAIM. Ignis magnus.
DIS. Ignis omnia corrumpit & dissipat. RAI. Non corrumpit humidum
radicale elementorum, neque eorum calidum innatum & radicale. DIS. Quam¬
obrem? RAI. Ob illorum homogeneitatem, & durissimam, ac fortissimam
compositionem & colligationem, & ob vaporosam mistionem & longissimam
& temperatissimam decoctionem in minera. DIS. Concludere ergo vis hanc
medicinam fieri deberè ex humido & calido radicalibus metallorum. RAIM.
Videmus metalla quae mille annos defossa iacuerunt sub terra in Romanis an¬
tiquitatibus, adhuc incorrupta esse, & nullum detrimentum ferè sensisse: cogi¬
ta ergo quantum duraret eorum humidum radicale purificatum, distillatum,
& à quacunque corruptibili & elementali parte separatum. Hac de causa Geb.
lib. 2. cap. 12. dicit, Videmus rem distillatam fieri magis puram, & melius custo¬
diri à putrefactione. DIS. Vnde vis metalla tantam habere vim supra omnia
elementata? RAI. A caelo. DISCIP. Res durae non recipiunt vim caele¬
stem, quia cęlis non obediunt: Videmus sigillum non imprimere suam figu¬
ram in duro lapide, sed in molli cera. RAI. Corporum cęlestium radij in nul¬
lo elementorum tanta vi & potestate vniuntur, quantum in terra: quoniam ip¬
sa est proprium & firmum retinaculum virtutum caelestium, & centrum eius
sphaerarum: & propterea ipsa est productiua rerum mirabilium, nempe vege¬
tabilium, animalium, & mineralium. Hermes dicebat, genitricem metalli esse
terram, quae fert ipsum metallum in ventre suo: & terram esse metallorum ma¬
trem, & caelum patrem: ex eoque terram in montibus concipere syluestribus &
planis, & aquis, & omnibus alijs in locis: Verum est tamen, quod dum terra
in sua permanet duritie, nil potest producere, quoniam non obedit mouenti¬
bus: sed quia continuus motus caelestis, & Solis aliorumque planetarum virtus, ter¬
ram ipsam continuè excoquit, ideo alteratur & subtiliat: & subtiliores partes
virtute Solis eleuantur in fumum. Ideo vires caelestes quae continuè à caelo fluunt
& in terram penetrant, inuenientes materiam simplicem, subtilissimam, spiritualem
incorruptibilem, lucidam, perspicuam, & naturae ingenio praeparatam & aptam ad
recipiendum influxus cęlestes, ob similitudinem quam inuicem habent, nobiliter in¬
funduntur in ipsum duplicem fumum metallicum radicalem. Cumque materia ipsa
spiritualis diutissimè fuerit in ea spiritualitate & caelesti obedientia: quntm substan¬
tia metallicorum principiorum vniformis est ac homogenia, quae longissimo tem¬
pore & in mille annis induratur, vt dicit Geb. lib.i.cap. 7. Ideo caeli in illam infu¬
derunt plures ac plures mirabiles virtuntes, quam in quacunque alia re, quia in ea
plus operati sunt. Et haec est causa maximae metallorum virtutis super omnem aliam
rem elementatam. Illud autem verum est, quod cum post diuturnum tempus hic duplex
fumus & spiritualis vapor venerit ad duritiem metallicam, quamuis caelestes retineat
vires, nihilosecius impeditus & suffocatus à terreitate & duritie, eas vires prae¬
se ferre non potest. Sed volentes nos eas vires caelicas in lucem producere, re¬
mouemus terreitatem & densitatem metalli, & illud ad primam simplicitatem reduci¬
mus, quae sufficienter decocta, tantam ostendit vim, vt quasi subitò humana cor¬
pora immutet, & ea reducat ad veram sanitatem. DIS. Quod nunc dixisti, per¬
placet: sed an non melius foret ex gemmis, quam ex metallis, supradictam medicinam pa¬
rare? RAI. Quamobrem? DIS. Quia incorruptibiles admodum sunt, & valde
medicinales, & pluribus pollent caelicis virtutibus quam metalla. Ideo Hermes &
eius asseclae dicebant, omnes rerum inferiorum virtutes, primitus esse in stellis,
& imaginibus caelestibus: easque vires aiebant descendere in res naturales, no¬
biliter & ignobiliter: nobiliter quando materiae ipsas caelestes vires suscipientes
sunt