575
IOANNIS BRACESCHI. 7
sunt similes corporibus caelestibus in lumine ac claritate, ignobiliter, cum ma¬
teriae sunt confusae ac foeculentae: in quibus veluti opprimitur virtus caelestis.
quia igitur gemmae in substantia, lumine, perspicuitate, ac colore, similiores sunt
corporibus caelestibus quam metalla, qua de re ab aliquibus Philosophis nominan¬
tur elementales stellae, idcirco nobilius vires caelestes recipiunt quàm metalla
& meliores esse deberent ad faciendum hanc medicinam tam incorruptibilem
& virtuosam. RAI. Fateor si totam substantiam in medicinam conuerteremus
meliores essent aliquę gemmae quàm metalla: quorum virtus hac terreitate oppri¬
mitur, quae radicali superuenit materiae, in qua locantur vires caelestes: Sed
quia vt superius dixi neque metalla neque lapides recipiunt caelestes quan¬
do sunt in metallorum forma, vel lapidum, sed quando sunt in forma vapo¬
rum, donec durescant: Et quia vapores è quibus fiunt metalla plus morae
trahunt in ea spiritualitate ac similitudine caelesti, quàm vapores è quibus
gemmae fiunt, ideo metalla plus virium habent cęlestium quàm gemmę. DIS.
Quomodo possumus huius ce rei certiores fieri? RAI. Gemmae in substantia
propinquae sunt elementis: & earum prima materia, primaeque elementales qua¬
litates parum sunt alteratae aut permutatae à sua prima natura: Et natura pauco
artificio coagulauit & indurauit illas cum ea transparentia & claritate, quam ha¬
bebant in ipsarum prima fumosa materia. Et idcirco quanuis durae sint, & ea¬
rum virtus aliquantisper ligata, nihilominus exerunt etiam vim aliquam cae¬
lestem: quod non ita accidit metallis. Nam antea quàm introducatur forma
metallica, opus est multa & longissima transmutatione, & elementorum con¬
temperantia, & purgatione & transmutatione sulfuris & argenti viui, salium,
& aluminum: & harum rerum longissima decoctione. Quod si gemmae ad¬
modum durant, non hoc euenit ob multam humidi radicalis & viscosi quan¬
titatem, quòd arctè simul partes colliget, quia illius parum sunt participes, & sunt fa¬
cilis triturationis: Sed ideo fit, quia coagulatae sunt à frigore: & in hoc natura
parum laborauit. Quoniam autem frigus coagulando, poros claudit, & in¬
tus natiuum calidum continet, ideo aeris calor aperire ac corrumpere non
potest: Sed ignis calor vehemens: qui, quanuis aliqua metalla corrumpat, eo¬
rum tamen humidum radicale corrumpere non potest, quod sit cum sicco
terrestri fortissimè commistum & concoctum, vt in auro: His igitur duobus,
nempe, cum hoc humido & calido radicalibus, fit supra dicta medicina super
omnes incorruptibilis & virtuosa. DIS. Tot rationibus & efficacibus persua¬
sionibus cogor id quod dixisti credere: Sed velim scire, num hęc medicina fiat
ex vno autem ex pluribus metallis. RAI. Morienus Romanus dicit, Scitote quòd
totum hoc non aliud est quàm res vna sola, quae patrem & matrem habet: & pa¬
ter & mater eam crearunt & nutriuerunt: & ipsa est sui ipsius pater & mater. DIS.
Hunc loquendi modum non assequor. RAI. In metallorum generatione, sulfur
est velut semen paternum, & argentum viuum vt materia foetus foeminei. DIS.
Ergo medicina haec (vt dicere videris) fit ex vna sola re. RAIMVND. Omnes
Philosophi dicunt hanc medicinam fieri ex vnica re, quae in se habeat quid¬
quid ei opus est ad eius perfectionem, nimirum ex corporibus, sole, aqua,
spiritibus, animabus & tincturis. Et quanuis in praeparatione diuidatur in plu¬
res, nihilominus ad vnam redit post praeparationem partium se paratarum.
DISCIP. Si medicina haec fieri debet ex vnico metallo, ergo aliud esse non
potest quàm aurum. RAIM. Quare aurum? DISCIP. Quoniam vir¬
tuosius est, perfectius, medicinalius, purius, incorruptibilius, & incombustibilius
alijs: nam eius partes fuêre subtilissimae, homogeniae, ac purae: igitur ex conue¬
nienti praeparatione, reductum ad puritatem, subtilitatem, & simplicitatem,
a 4