575
14 LIGNVM VITAE
per similitudinem à philosophis nominatur aqua vitae & aqua ardens, ideo
Ioannes de Rupescissa loquens de illa dicit, Aquam ardentem bonam habere
in se virtutem omnium metallorum: Sed vt dicit praedictus philosophus,
qua nostra non est aqua vitis, sed aqua vitae. Similiter loquens de sulfure sub¬
tili supradicto nominato, auro, sanguine, & vino: dicit, Scito vino non modò
auri proprietates retinere, sed multò magis omnium metallorum. DIS.
Quanuis iam dictae rationes sapienter sint dictae, attamen videtur mihi im¬
possibile vnam medicinam solam posse omnes infirmitates sanare, at causam
dicam: morbi contrarij (vt dicunt medici) curantur contrarijs medicamentis:
quoniam verò contrariae qualitates in eodem subiecto esse non possunt, ideo
non mihi videtur possibile vt vna medicina possit omnes infirmitates curare.
Dicuut ad haec omnes philosophi, ab vna re vnum solum effectum produci,
ergo vna medicina lola non potest plus quàm vnum morbum curare. RAI.
Vna & simplex res, multos & contrarios effectus producit iuxta naturam &
diuersam dispositionem recipientium. Videmus enim solis calorem con¬
trarias operationes facere: nam lutum desiccat, & ceram liquefacit: nihilomi¬
nus est eadem operatio, & in se contrarietatem non habet: Et quanuis me¬
dicina nostra vna sit, & forsan vnam solam & propriam operationem habeat,
nihilominus si considerare volumus illam inquantum pro magna similitu¬
dine quàm habet cum omnibus causis caelestibus quae multae sunt, ipsa est su¬
sceptiua multarum virtutum caelestium: & hoc modo dicimus medicinam no¬
stram in virtute multiplicem esse, & posse causare multos & varios effectus
iuxta recipientium dispositionem. DIS. Sinamus tandem sermones hos:
nondum mihi declarasti ex quo imperfecto metallo fiat haec medicina. RAI.
Gratum mihi erit sententiam tuam intelligere. DIS. Mihi videretur vt ex
plumbo fieret, aut ex stanno: Nam Pithagoras dicit hoc totum secretum esse in
plumbo: Hermes quoque ait, in Saturno esse naturasque coniunctas cum comple¬
mento, id est terram, aquam, aerem, & ignem: & cum eo portae aperiuntur
scientiarum. De stanno loquens Geber libro primo capite vigesimo dicit,
stannum esse perfectius inter corpora imperfecta: & libro quarto capite deci¬
mo octauo etiam dicit, Considerauimus ob examen huius magisterij, Iouem
approximari maximae perfectioni in ordine maioris operis. RAI. Plumbum
& stannum communia (iuxta Gebri sententiam libro tertio capite duodeci¬
mo) sunt immunda in radice & in principio ipsorum creationis, quia habent
substantiam mundam sulfuris & argenti viui. Et quia impurum simul cum pu¬
ro facta sunt vna substantia & vna essentia, ideo dicit, non esse possibile vlla
industria per medicinam primi ordinis id est per praeparationem aliquam remo¬
uere talem terreitatem immundam & impuram, nequeuntes nos remouere es¬
sentiam: Et inquit Geber se multum temporis fuisse sub vmbraculo despera¬
tionis cum non posset haec corpora praeparare cum complemento splendo¬
ris sui lucidi: Sed in se reuersus, animaduertit haec corpora iniprofundo esse
naturae suae immunda. Hac de causa libro secundo capite septimo dixit, Si sub¬
limaueris id est si exemeris argentum viuum à plumbo aut à stanno communi¬
bus, post sublimationem videbis illud nigredine infectum: & quarto libro ca¬
pite octauo in principio dicit, Solùm in mollibus corporibus ingenio huius
artificij non possumus remouere festinantiam liquefactionis, neque impuri¬
tatem in radice innatam suorum principiorum. alia ratio, quia ista duo metal¬
la mundari non possunt, est, quia vt dicit Geber libro secundo capite secun¬
do, Si sulfur & arsenicum nostra naturaliter & per minima non sint coniun¬
cta cum faecibus alicuius rei fixae, necessarium esset vt illa in sublimatione
ascende¬