575
18 LIGNVM VITAE
tates habet Martis, vt superius dixi: & in his sulfuribus metallicis est virtus mi¬
neralis perficiendi in metallum argentum viuum. Nec soluitur sulfur dictum
Mars quia non participat de salsedine: Sed per distillationem soluitur salsedo
simul cum suo illo sulfure intrinseco, & postea in igne coagulatur, & illud sul¬
fur metallicum iam virtutem mineralem adeptum est in aliquibus corporibus
metallicis. Illud ergo sulfur quasi extrinsecum quia cepit vim & proprietatem
ferri, ideo nominatur ferrum, & post metalli putrefactionem est rubeum vel
croceum, & per lauationem fit album: Sed illud sulfur illi sali intrinsecum quia
cepit virtutes & proprietates aeris, ideo vocatur aes: & in suo sale est viride vt
vitriolum commune. Et haec duo sulfura per artificium extrahi possunt à me¬
tallis. DISCIP. Putabam solùm Geberum obscurè locutum esse, sed mihi
videtur Auicennam profundè admodum locutum esse. RAI. Res omnes huic
scientiae pertinentes, vt artifici clarae sunt & manifestae, ita his qui doctrinae fi¬
lij non sunt, obscurissimę videntur, ita vt vixquicquam intelligant nisi praxim
viderint. DIS. Velim causam & modum scire, quomodo sulfur illud laue¬
tur. RAI. Morienus Romanus dicit: Ignis & Azoth id est argentum viuum
conuersum in salem Latonem lauant, id est sulfur nostrum metallicum, & ab
eo obscuritatem remouent id est adustiuam sulfureitatem. Idem dicit, Quan¬
uis nostrum Laton, id est sulfur, primò sit rubeum, nihilominus inutile est, nisi
post rubedinem conuertatur in album: & hoc fit igne medi ante & suo sale at¬
que aceto distillato. Ideo Geber in libro Inuestigationis capite de louis prae¬
paratione dicit, Ignis separat & consumit omnem fugitiuam substantiam &
inflammabilem, id est cum sale communi mundato & cum alumine ac cum
aceto purificato & acerrimo multum lauando. DIS. Eo in loco Geber loqui¬
tur de louis praeparatione, non verò sulfuris? RAI. Dixi tibi post putrefactio¬
nem omnia Philosophorum metalla simul esse, & omnia salis naturam parti¬
cipare, excepto sulfure dicto Marte: quod licet tunc rubeum fiat, tamen rube¬
do illa non est vtilis, imò nocua, quia vnctuosa est & inflammabilis: Sed dum
cum suo sale omnibus metallis communi & cum aceto distillato (leuiter in bal¬
neo bulliendo) istud praeparas, simul etiam ex parte pręparas alia Philosopho¬
rum metalla. Et id eo Geber libro quarto, capite tertio dicit, Rubificationem
cum splendoris apparatione non euenire Veneri vel Marti cum medicina pri¬
mi ordinis, id est ex prima praeparatione, quia immunda sunt ob adustibilem
vnctuositatem. Et hac ratione fixari non possunt nisi prius mundentur: & pro¬
pterea Geber libro secundo capite decimo octauo dicit, Sulfur & arsenicum
fixari non possunt, nisi prius eorum partes inflammabiles subtilissimae artifi¬
cio subtilis diuisionis ab eis separentur. Et libro primo capite quartodecimo
dicit, Sulfur est tinctura rubedinis facilè, sed albedinis difficilem. idem confirmat
capite vigesimo secundo libri primi dicens, Mars est tinctura rubedinis facile
sed bonae rubedinis difficilè. & illa facilis rubedo non est vtilis: & hîc habes
quomodo sulfur vocatur Mars. De huius sulfuris praeparatione loquitur Ge¬
ber multis in locis, potissimè libro primo capite decimo & tertio decimo, & li¬
bro tertio capite primo & in lib. Inuest. vbi. de Metallorum pręparatione agit.
De hac lauatione loquitur etiam Albertus libro tertio Mineralium cap. 1. &
2. & in 2. tractatu. cap. 5. In libro Vaporum scriptum est, Arsenicum vel au¬
ripigmentum duas habet vnctuositates, & sulfur similiter: nam quando sublima¬
re volumus auripigmentum vel sulfur, his adimimus vnctuositatem per lauatio¬
nem in vrina & lixiuio, & aceto & lacte caprino, quae lauationes sunt acutae,
& ab eo remouent vnctuositatem: quae si remaneret, auripigmentum sub¬
limari