575
IOANNIS BRACESCHI. 37
tius, & est Indorum lapis, & eorum voluntas magis in illo est quàm in alio corpo¬
re: illud elegerunt sapientes. DIS. Sinas pro nunc has sententias: si aliquam ra¬
tionem habes, prome: nam ratio me magis in veritate confirmat. RAI. Su¬
perius dixi, quod iuxta Geberi sententiam in Testamento, Mars quia substan¬
tiam habet fixam, est inter alia corpora melius: Et quanuis per Martem intelli¬
gi possit de sulfure arsenici respectu, quod est minus fixum, tamen etiam de
ferro intelligi potest communi, quoniam nullum metallum habet tantum sul¬
furis fixi quantum ferrum commune: in praesentiarum verò per substantiam fixam
intelligo substantiam terream: nanque vt dicit Geber lib. 3. cap. 6, Si sulfur fi¬
xum terreum mistum fuerit cum argento viuo terreo, ex his fiet ferrum com¬
mune. DIS. Haec non videtur mihi ratio, sed irrationalitas, credere vt ex ma¬
iori terrestreitate sit caeteris melius in opere nostro: nam medicina nostra fit
ex materia purissima & separata ab omni terreitate superflua. RAIM. Non
dico ferri terreitates esse hoc in opere bonas, sed aio spiritus natos & nutri¬
tos in ferri terreitate meliores esse & efficaciores spiritibus alitis in pauca alio¬
rum metallorum terreitate: & hanc ego rationem scripsi in libro Secretorum
naturae dicens, Terra ob virtutem radiorum corporum caelestium qui conti¬
nuè in illam influunt, continet tres principales partes, nempe animalem, vege¬
tabilem, & mineralem: & est productiua rerum adeò terribilium vt narrari non
possint: id quod alijs elementis non euenit: Et quanto res aliqua magis in ter¬
restre elementum descendit, eo magis in caelesti virtute crescit: Ergo aquae &
spiritus qui sunt terrestri elemento immersi, ob similitudinem in materia natura¬
li, imitantur & trahunt proprietates ac virtutes materiae ac loci. DIS. Mihi vi¬
detur te eo in loco loquutum esse de elementis mundi maioris. RAI. Volen¬
tes Philosophi occultare hanc scientiam, scripserunt eam sub elementorum
nomine, & nominarunt ferrum, minorem mundum: & quia plus terram parti¬
cipat quàm alia elementa, ideò spiritus & aquae illius sunt alijs virtuosiores, &
illi sunt nominati vegetabiles, animales & minerales: & hac de causa Philoso¬
phi nostri allegant diuinam illam sententiam: Nisi granum frumenti cadens in
terram mortuum fuerit, solum ipsum manet, si autem mortuum fuerit mul¬
tum fructum affert. Alia ratio allegari potest ad probandum ferrum quantum¬
cunque alijs metallis terrestrius sit, tamen esse perfectius post praeparationem:
Nam in se habet omnes causas corruptionis, quas Geber scripsit lib. 3. cap. 6.
Et facilè corrumpitur: Et quia suae terrestreitates non sunt bene commistae, &
non habent affinitatem vel conuenientiam cum parte radicali, ideo melius &
facilius in ferro separantur quàm in alijs metallis, Ideo Albertus lib. 4. Meteor.
tractatu 4. cap. 5. dicit, Ferrum est malleabile & etiam liquefactibile cum for¬
ti igne, tamen multum habet terrae, & est mirabile in sua terrestreitate: Quoniam
quando aqua facilius patiatur ab igne quàm terra, tamen in ferro citius à com¬
misto soluitur terra & comburitur quàm substantia magis aquea. Et huius cau¬
sa est, quia terreum quod est in ferri compositione est lutulentum, non bene
depuratum, nec bene commistum. Huius signum est quia facilè rubiginem con¬
trahit, & quando in igne comburitur, multae adustae terrestreitates ab eo ca¬
dunt, quoniam terrestre illius porosum est, & ignis ab omni parte potest illud
comburere. Idem confirmat Geber lib. 4. cap. 14. loquens de hac calcinatio¬
ne ac separatione sub nomine cineritij dicens, Corpora illa imperfecta quae
plus habent terreitatis, minus in hoc examine perdurant calcinationis & sepa¬
rationis, quia citius calcinantur, & eorum terrestreitates facilius separantur:
Sed quae metalla minus habent terrestreitatis, plus durant in eorum praepa¬
rationis examine, quia difficilius corrumpuntur: & eorum partes terreae diffi¬
d