575
IOANNIS BRACESCHI. 39
quae cum illis similitudinem habent: Sed quando Geber dixit vt faeces ca¬
peremus cum quibus ipsum argentum viuum non habet affinitatem vel con¬
uenientiam, voluit significare, illas terreitates argenti viui Martis non habere
affinitatem vel conuenientiam cum illo (vt habent aliorum metallorum ter¬
reitates) quanuis naturaliter & per minima sint vnitae: ex superiori ratione se¬
quitur, spiritus à ferro sublimatos puriores esse quàm si à quocumque alio metallo
sublimarentur. Nam terreitates & alia accidentia superinducta primae ma¬
teriae radicali, melius possunt à ferrò separari cum quo affinitatem non ha¬
bent nequè sunt bene commista, quàm in quocunque alio metallo, cum quo
maiorem symboleitatem & conuenientiam habent, atque arctè commista
sunt. Aliam huius rationem adducit Geber lib. secundo capite secundo, nem¬
pe quia ferri faeces fixae sunt id est terreae, quae in sublimatione aut solutione
ascendere non possunt, & spirituum immunditiem secum in fundo bociae reti¬
nent, ita vt spiritus possint puri & mundi ascenderè. Ferrum quia terrestrius
est & crassius in natura caeteris metallis, quae sunt magis aquea magisque subti¬
lia in substantia, ideo melius est alijs: Nam eius Mercurius id est sal pręparatus
vnitur cum suo sulfure non solùm vt cerationem praebeat & facilem fusionem
illi, sed etiam vt seruet illud à combustione: nam est proprietas salium praepa¬
ratorum vt ante fusionem haud vrantur, & vt spiritum sulfureum commistum
saluent à combustione, vt dicit Geber lib. 2. cap. 15. Spiritus ergò Mercuria¬
lis qui post aequales praeparationes seruabit magis naturam corpoream sui sa¬
lis, tuebitur magis spiritus sulfureos à combustione: Nam quo is subtilior est
& solutior eo magis ad ignis naturam accedit, & tanto citius comburitur,
vt dicit Geber libro 2. cap. 2. Sed certum est quòd si omnes metallorum spi¬
ritus Mercuriales aequaliter praeparari possent, Martis spiritus seruaret magis
crassam & corpoream naturam, idcirco minus combureretur, & melius serua¬
retur sulfur à combustione: & hoc probat Geber libro 3. cap. 7. dicens, Subti¬
lior res in sui natura, si ad naturam terream reducatur, id est si calcinetur, & in
salis naturam reducatur, magis subtiliatur, ergo magis soluitur. Quoniam ve¬
metalla omnia sunt in iplorum natura subtiliora ipso ferro, ideo aequaliter
praeparata magis subtiliantur & soluuntur, & facilius comburuntur: hoc to¬
tum fatetur Geber libro quarto, capite decimo quinto loquens de sulfure sub
Martis nomine, dicens, Quando Mars vnitur corporibus multae humiditatis,
illa combibit ob priuationem multae humiditatis, & ideo illis coniunctus non
iflammatur neque comburitur, nisi sint inflammabilia vel combustibilia cor¬
pora cum eo commista: idem confirmat Isidorus dicens, Stannum tuetur alia
metalla ab igne: & quanuis aeris natura & ferri durissima sit, si fuerint sine stan¬
no, comburentur. Per stannum, aes, & ferrum, intelligit de supradictis intrinse¬
cis. Vincentius quoque in suo Naturali libro septimo, capite nonagesimo di¬
cit, Sal qui cum limatura corporis in igne miscentur, in igne tuetur illam ne
comburatur: per limaturam corporis, intelligit sulfur praeparatum vt argenti
imatura. Albertus etiam libro quinto Mineralium capite primo dicit, pro¬
prium esse omnium metallorum, id est imperfectorum, vt videantur incom¬
pleta esse in specie, & ideo sunt in omnia conuertibilia: Et restringens hanc
possibilitatem solummodò ad Martem sub nomine sulfuris libro quarto, capi¬
te primo, probat illum esse inconcoctum & non terminatum: Et dicit hanc
ius intemperiem facere, vt is omnium elementorum materia vniuersalis esse
queat, & in omnia metalla conuertibilis: nam ipse abundat magis sulfure alijs
metallis. Alibi Alber. probat à ferro debere nostram medicinam extrahi: nam
illud est proprium minerale medium à natura incoctum: non tamen vt ex eo
d 2