575
IOAN. BRACESCHI 41
ideo dicere volunt principium materiale huius medicinę esse Martem. Razes
in lib. Diuinitatis dicit, Accipe petram post ingressum Solis in arietem: & ibi¬
dem ait, Dico hanc rem esse animalium calidiorum & caeteris meliorum, id est
hominis, cuius complexio sit cholerica. DIS. Superius dixisti, hanc medicinam
haud fieri ex animalibus, nunc verò dicis ex homine fieri. RAI. Hic homo cali¬
dus & biliosus est ferrum: Razes dicit, Mars in profundo est calidus & siccus,
igneus & cholericus, ideo homines qui sub Marte planeta nascuntur sunt belli¬
cosi & cholerici. Ferrum vocatur homo sanus & iuuenis, quia purum est in ra¬
dice, & quia durum est & fortè. Vocatur homo quia habet animam, corpus,
& spiritum (vt superius dixi) bonum istud metallum, quanuis genitum sit vir¬
tute omnium stellarum & planetarum, est tamen specialiter in terra genitum
virtute potentissimae & virtuosissimę polaris stellę dictae Septentriones: ideo
acus posita super magnetem nauigantium, semper ad Septentrionem verti¬
tur tanquam ad suum simile: ideo ferrum vires habet & proprietates illius stel¬
lae. Superiora occultarunt Antiqui dicentes, Dęmogorgonem fuisse omnium
gentilium Deorum proauum, & ab omni parte circundatum tenebris, nebu¬
lis, & caliginibus, deambulare in medijs terrae visceribus, inibique absconditum
manere, indutum quodam pallente viridi, & neglecta humiditate, euaporare
terrestrem odorem horribilem ac foetidum, non genitum ab aliquo, sed aeternum,
& omnium rerum patrem. DIS. Quanuis haec mihi videatur deformis chimę¬
ra, tamen etiam tua mihi placebit interpretatio. RAI. Dęmogorgon Graece,
Latinè Deum terrae significat, vel Deum terribilem, & ferrum significat: proa¬
uus est omnium gentilium Deorum, quoniam ab eo cuncti deriuarunt, vt su¬
perius dixi in illarum fabularum expositione: ab omni latere circundatus est ne¬
bulis & caligine, id est terrestri substantia: deambulat in medio viscerum terrae
quia sub terra generatur ibique nutritur: dicunt illum aeternum esse, neque ab ali¬
quo genitum, quoniam ante terram aliaque elementa, nulla est res elementata: In¬
dutus est quandam humiditatem neglectam, nempe aeruginem, & quandam pallidam
viriditatem, id est vitrioli terrestris & sulfurei: proijcit odorem terrestrem horri¬
bilem ac foetidum id est sulfureum ad ignem positum: est rerum omnium pater, quia
omnia sunt in eo secundum aliquam similitudinem: Huic (vt inquit Boccacius lib.
de Genealogia Deorum gentilium) Antiqui attribuerunt ęternitatem & chaos pro
socijs: aeternitas est arg. viuum praeparatum, quod vt dicit Plinius lib. 33. est li¬
quor aeternus. Et istud arg. viuum Claudianus nominat serpentem, qui in coa¬
gulatione commedit & deuorat caudam suam, id est, aquam Mercurialem ab
pso argento viuo distillatam in forma caudae serpentis & draconis: Chaos est illud
sal terreum dictum Saturnus: est enim materia, in eoque res omnis est informis,
nempe Sol, Luna, stellae supradictae, quae suum lumen non dant, quatuor ele¬
menta, res vegetabiles, animales, & minerales, atque, vt ait Claudianus, cum Dae¬
mogorgone habitant diuersi metalli figurae. Et ego dixi omnia Philosophorum
metalla in ferro esse. Primus Dęmogorgonis filius fuit Litigius, id est, sulfur il¬
Iud dictum Mars, quod in putrefactione tumultuatur in ventre chaos, id est il¬
lius salis, quia separari vellet, cum sit diuersae naturae ab illo: ideo aperto istius
chaos ventre, id est soluto in aceto, Daemogorgon extensa manu sua Liti¬
gium exemit, id est sulfur illud dictum ferrum: per Daemogorgonis manum, si¬
gnificatur illud aliud sulfur dictum arsenicum: quia vt supra dixi, Mars ele¬
uatur cum arsenico, & quia superius dixi per Vulcanum & Martem idem
significari, & Vulcanum subito natum, quia deformis esset, fuisse in Lem¬
num insulam proiectum: ita dicunt hunc Litigium illico natum, quia turpis erat
ob adustiuam vnctuositatem, proiectum fuisse in auras id est in aquas distilla¬
d 3