575
42 LIGNVM VITAE
tas, vbi lauatur, subtiliatur, & in altum volat, nempe in illas aquas, nam non po¬
terat inferius descendere, quia arsenicum illud quod exemerat illum, seu separaue¬
rat ab eius salis ventre, est omnibus rebus inferius: nam ipsum in terrae centro
psius salis habitat. DIS. Longa fuit haec expositio, de qua quia iudicare non
possum, ideo hac declaratione contentus ero quia tuis verbis credo. RAI. Nón
ne dicunt Poetae Vulcani rete chalybeum fuisse? Et vellus aureum, tauros &
dracones fuisse Marti dedicatos? DIS. Dicunt. RAI. Volunt significare,
quam Mercurialem, aurum Philosophorum, & Mercurium, omnia ex ferro
constare: ferrum est lapis ille qui vili venditur precio respectu aliorum metal¬
lorum. In Lilio scriptum est, Philosophi tam diuersimode hunc lapidem nomi¬
narunt, ne insipientes agnoscerent: nam si cognoscerent, non venderent vili
precio vt faciunt: In Philosophorum Turba, Lapis quem quaeritis, publicè ac
vili precio venditur. DIS. Iandudum volui tibi dicere, quod cum Philosophi
de lapide loquuntur, aliam habent intentionem quàm vt medicinam parent
pro humanis corporibus. RAI. Scripsi in libro Secretorum naturae, omne fie¬
ri ex vna sola materia. DISC. Superius allegasti Morienum, ac dixisti, in mate¬
rialium pondere pro hoc opere nihil expendendum esse, quia fit re vilissima:
non est tamen admodum vile ferrum: Nam in Lilio scriptum est, Scitote hu¬
ius artis fundamentum, pro quo multi periêre, est res magis tincta, fortior, &
sublimior omnibus rebus apud Philosophos: apud verò insipientes vilior est
omnibus rebus. In Turba Philosophorum, Non est istud nisi vt sapientes dixe¬
runt, id est, diuiti ac pauperi, liberali & auaro, ambulanti & sedenti, commu¬
nis: nam in vias proijcitur, & in sterquilinijs teritur. Alphidius dicit, Secretum
hoc non emitur precio, & in vijs proiectum inuenitur, vt quiuis pauper habere
possit. RAI. Concedo Martem reduci veluti in lapidem vilissimum, ex quo fiat
haec medicina. De hoc lapide Arist. ad Alexandrum dicit, Accipe lapidem ve¬
getabilem, animalem, & mineralem: qui non est lapis, neque lapidis naturam ha¬
bet. Arnaldus dicit, Lapis est in similitudine ac tactu, non in natura. Hali Philo¬
sophus ait, Sunt & non sunt lapides: sed nominamus lapides ob similitudinem
quam cum eis habent. DIS. Concedo medicinam, cum finita est, habere lapidis
formam vilis apud ignaros, & non esse lapidem: Et idcirco haud dicere debemus
materiam, ex qua fit hęc medicina, vllo modo lapidem esse, nisi dicere vellemus,
omnem rem in quatuor elementa diuilibilem, aut in igne non combustibilem, no¬
minari lapidem. RAI. Dico materiam, ex qua fit hęc medicina, similitudinem vilissi¬
mi lapidis in operis initio habere, non autem in fine: Et hoc omnes Philosophi
affirmant, & dicunt nos debere accipere lapidem illum vilem, & illum praeparare,
& proijcere superfluitates & immmunditias: hoc autem intelligi non potest in
operis fine: nam medicina facta, si lapidis habet similitudinem vel oui, non
existimatur vilis aut preciosa penes insipientes, quia illius nullam habent co¬
gnitionem, qui verò eam cognoscunt, eam super omnem rem appreciant: ne¬
que verum est, Omnem rem quę diuidi possit in quatuor elementa, aut in igne
non comburitur, nominari lapidem aut lapidis similitudinem habere: sed Phi¬
losophi significare volunt, eorum materiam esse vilem lapidem, quae in igne non
consumetur, & potest in quatuor elementa diuidi: illamque fundamentum esse
huius artis. Hali Philosophus inquit, Lapis iste omni tempore inuenitur, & vbique
et apud quemcunque hominem: cuius intentio non aggrauat quaerentem vbicumque
sit: & est lapis vilis, niger, foetens, neque precio emitur. In Philosophorum Turba,
Res ista lapis est, et non est lapis, vbique reperitur, res est vilis et preciosa, obscu¬
ra & occulta, et omnibus cognita. Senior Philosophus inquit, Interroga¬
tus Rex Marhos de lapidis cognitione, dixit, omnis homo illum cognoscit:
& qui