575
IOANNIS BRACESCHI. 43
& qui illum lapidem non agnoscit, nihil cognoscit. DIS. Dic tandem clarè qui
nam sit hic lapis tam vilis, qui in igne non comburitur, & in vias proijcitur.
RAI. Quia (vt tibi dixi) in me non regnat inuidia, & cupio multis fidelibus
Christianis prodesse, ac maximè tibi, quem tuas ob virtutes amo: ideo tibi di¬
co, ferri excrementum seu scoriam vel calcem, Italicè loppam, quae in igne ge¬
neratur, & à fabris ferrarijs, seu ferri fusoribus in vijs proijcitur. Illa, inquam, est
Philosophorum vilissimus lapis, habetque lapis similitudinem & non est lapis
solaque omnes habet proprietates, quas Philosophi dicunt de ipsorum lapide.
DIS. Quomodo haec est vegetabilis, animalis, & mineralis? RAI. Superius di¬
xi, nostrum metallum habere in se has res omnes: de hoc lapide loquebatur Al¬
bertus lib. I. Min. capite 4, dicens, Empedocles satis Hermete posterior, con¬
firmauit lapides ab ardenti calore genitos esse. DIS. Quomodo haec esse po¬
test virtuosissimus Philosophorum lapis, cum sit exusta terra, in qua aliquid ef¬
ficax esse vix potest: nam quum tam longo tempore fuerit in magno igne, cre¬
dibile haud est in ea relictam esse sulfuris substantiam & argenti viui, vel aliorum
spirituum. RAI. An non dixi tibi rem omnem in igne comburi, excepto calido
& humido, radicalibus metallorum, atque ex his medicinam parari nostram? Et
quamuis arida videatur & sicca dicta calx atque humiditatis expers, tamen si
experieris, inuenies omnia superius dicta. De hac calce loquebatur Geber lib.
2. cap. 7. dicens, Argenti viui sublimatio melior est à calce, quàm ab omnibus
alijs mundi rebus, quia parum cum illo conuenit, neque sulfureitatem habet. (vbi
textus dicit talcum, error est.) DIS. Non nominat ferri calcem Geber. RAI.
Vt tibi superius dixi, Geber concludit arg. viuum debere sublimari seu exi¬
mi ab illis metallis, cum quibus neque conuenit, neque affinitatem habet: Quo¬
niam verò ferrum non conuenit, neque affine est arg. viuo, ideo ab eo extrahi de¬
bet. Sed quia, vt dicit Geber in Testamento in capite de loue, corporum calci¬
natio est breuior ad perfectionem via, id circo Geber ipse dixit, fore melius ex¬
trahere argentum viuum Philosophorum à calce ferri, quàm à quacunque alia¬
re: quia illius terreitates parum conueniunt illi, neque habet adustibilem sulfu¬
reitatem, aut immundam in radice. Quòd si leges cap. 2. lib. 2. Geberi vbi de fę¬
cibus ac calcibus metallorum loquitur, ex his quae tibi superius narraui sine
lia declaratione ex te intelliges: nam sulfur & arsenicum coniungi debent cum
alicuius rei fixae faecibus, vt sunt calces Martis, in quibus naturaliter coniun¬
guntur supradicti spiritus, ac profundè & per minima: atque cum illis conuenire
dicuntur, quia ex natura vniuntur: ideo ipse dixit. Experientia illum scire hoc
esse necessarium qui hoc vidit & cognouit: nam quando sublimauit à re ex¬
tranea ab illorum natura, frustra sublimauit: quia nullo modo illos depuratos
inuenit post ipsorum ascensionem. Si verò sublimauit cum calce alicuius cor¬
poris, tunc bene sublimauit, & perfectè ac cum facilitate mundare potuit. Est
ergo faecum intentio vt administrentur metallorum calces, nam in illis facilis
est sublimationis labor, cum alijs autem rebus est difficillimus. Nihil est igitur
quod earum loco stare possit. Non dicimus amen sublimationem esse impossibi¬
lem sine corporum calcibus, sed difficillimam longissimique laboris & prolon¬
gationis vsque ad desperationem: Haec sunt magistrorum magistri verba.
Quid ergo dicent hoc in loco infiniti ferè homines in varijs ipsorum fantasti¬
cis opinionibus & chimaeris errantes? DIS. Quantum ad me iam credere in¬
cipio. RAI. Idem confirmat libro i.cap. 14, dicens, Fixatur arsenicum vt sulfur
& vtriusque sublimatio melior est à calcibus metallorum. De hac calce intelli¬
gebat loannes de Rupescissa, quando dixit, velle docere excantare aurum &
argentum, eaque in terram & calcem reducere, vt possent publicè in manu
d 4