575
46 LIGNVM VITAE
frangitur, quia subtilissimè teri debet, & postea per putrefactionem educi de¬
bet lapis seu medicina coagulata, id est sulfur & sal. In hoc vitro est arg. viuum
quod ignem superat, nec ab eo superatur, vt dicit Geber lib. 3. cap. 6. in fine.
sidorus in hunc propositum loquens, dicebat, Arg. viuum melius seruatur in va¬
sis vitreis, nam alias materias perforat. Geb. etiam lib. 2. cap. 6 dicit, Solum mo¬
do vitrum & vitro simile, quia poros non habet, potens est spiritus retinere ne
fugiant, & ab igne exterminentur: Volunt dicere, spiritus ferri semper fugere
ab ignè vehementi, donec in vitri naturam conuertantur coloris sapphiri, aut
caerulei obscuri. Ideo Geber lib. 4. cap. 18. dicit, In corporibus praeparatis de¬
bemus caelestem colorem creare, qui fit perfectus ob arg. viui bonitatem. Al¬
bertus magnus etiam in fine suorum Meteor. superiora occultè confirmat, dicens
Non est facilè scire quando mineralia suam formam specificam habeant, & quando
non: quia haud facile est scire, quando sit verus lapis aut metallum, nisi per cor¬
ruptionem veniat ad multum debile, ita vt sola figura supersit, & nihil ex virtu¬
te quae essentiam sequitur. Et huius rei similitudo est in corporibus mortuo¬
rum: nam cum illa ex paruo tempore mortua sunt, videntur parum differre a
viuis: sed cùm diutius in sepulchris iacuerint, tunc in illis est sola figura, & si tan¬
gantur, statim soluuntur in cineres: ac tunc maxima est differentia inter viuem
tium & mortuorum corpora. Pariter videre est in vegetabilibus & mineralibus
nam mineralia suo modo pereunt vt animalia, sed nescitur quando proprium
esse ac naturam amiserint, nisi ex maxima mutatione. Nam cùm sapphirus ad¬
huc colorem & transparentiam atque figuram sapphiri habet, est veluti viuus,
qui operationem sapphiri habet, & ideo nominatur sapphirus ac si viuus esset:
sed post diuturnam eius mutationem obscuratur & discontinuatur, tuncque
gnoscitur non esse nisi tantùm similitudine sapphirus. Idem dicere debemus
de auro viuo & mortuo, de argento caeterisque mineralibus. DIS. Posteaquam
tàm humaniter ac patienter mihi satis fecisti quibuscunque in rebus quas ex te
quaesiui: obsecro ne te pigeat quatuor etiam verba addere in huius longae sen¬
tentiae declarationem, & tunc contentus abibo. RAI. Sententia talis est, Quòd
quum Mars tandiu in igne fuerit, quòd multum debilis ac frangibilis factus sit
nec reliqua sit in eo pars aliqua naturae vel substantiae ferri, sed in vitri na¬
turam sit conuersus coloris ferè sapphiri obscuri, tunc in lapidem
mutatus erit. DIS. Dum viuam, tibi semper debebo. Vale.
Finis Dialogi de Ligno vitae, & Geberi ac similium succin¬
ctae declarationis loannis Braceschi Brixiani,
PRAE¬