575
47
PRAESTANTISSIMO NATVRAE IN¬
TERPRETI DOMINO IO. MICHAELI STER¬
PINO, ROBERTVS TAVLADANVS
ex animo. S. D.
QVI Apollonij Tyanei gesta scripsere, eum aiunt scientiae gratia,
& ad Brachmanes, & ad Gymnosophistas Indos penetrasse,
deoque in arcanis Naturę profecisse, vt is nunquam habuerit, vel
habiturus parem sibi sit neminem. Platonem quoque diuinum legi, ad
Aegyptios sacerdotes accessisse, & ab ijs complura, quae ipse pe¬
nitus ignorabat, vel subdubitabat, edoctum in Graeciam suam redijsse. Idem me
sublimiora scrutantem ardor inuasit: non tamen vt in Indiam ijs calamitosissi¬
mis temporibus me transferrem, sed Parisiorum Lutetiam adij: Quem in locum
profecto non fuit poenitenda profectio. Porrò cùm illic locorum essem, & in dies
magis ac magis tui nominis, & Gaudentij Merulae rumor inualesceret, desti¬
tuta Lutetia in Italiam euolaui: & cùm velut de via fessus in Augusta Taurino¬
rum substitissem, intellexi Merulam in Forolebetiorum, quod est agri Noua¬
riensis municipium, patria tua esse, sed breui tamen Taurinum ad lectiones pu¬
blicas salario publico conductum esse venturum. Hac re intellecta gauisus sum
non mediocriter. Interea Cherium ad te contendi. Vbi, Dij boni, boni plus in
ueni, quàm cogitabam, quàm quod mihi fama retulerat. Apud te igitur cùm es¬
sem, Cherij Merulam audio in Augusta Taurinorum ad suum munus venisse: Te
igitur, vt scis, destituto ad hominem, quem videre & salutare exoptabam, ma¬
ximè transcurro. Qua fronte me adolescentem licet, & Aquitanum, & planè in¬
cognitum Merula susceperit, profectò verbis explicare non possem. Caeterum
eiusdem religionis vinculum, quo nihil est in rebus humanis tenacius, cum illi me,
& mihi illum magis conciliaret in dies, inter ambulandum, vt fit, ipsum interrogo
quid de libello loannis Braceschi, quem de Chemica facultate velut Gebri
interpres edidit, sentiat, respondit, bene. Tunc ego, qui iam sciebam Merulam
tam Christiani esse animi, vt etiam hostibus suis bene esse cupiat, subiunxi. An ò
Merula istuc dicis ex animo? an communi magis subscribis opinioni? Cùm hîc
paululum substitisset, respondit, Quid ego falcem in alienam messem ponam?
Est hęc metallorum scientia, extremis (quod aiunt) labris à me degustata. His
go subridens dixi. Qua ratione id fieri potest, quando libro tuorum memorabi¬
lium (ni fallor) quanto bellissimae huius materiae fonteis potaturis aperueris?
De eo libro rursus respondit se bene sentire. Tunc ego non sic, dixi, Senties o
Merula, vbi errores illius qui artem ipsam in contemptum, & studiosos in pau¬
periem trahere possunt, complures exposuero. Adhaec ille vultu ad risum ferè
composito, O Tauladane, inquit, Amicus Plato, amicus Socrates, magis tamen
amica veritas. Iccirco, tametsi Braceschus ob singularem eius virtutem, & in¬
genium, quibus pollet, sit mihi carissimus, longo tamen interuallo est mihi ma¬
gis cara veritas. Pergratum igitur mihi Tauladane feceris, si ex ordine illius di¬
gestis erroribus, & huic aetati & posteritati pro viribus consulueris: & ob hanc
rem fortasse non solùm tibi, sed & mihi, qui te ad hanc prouinciam excitarim,
posteritas debebit: qui χρυσεα χαλκείωμ exhibueris, vt cum Homero loquar.
Domum igitur destituto Merula, cùm mihi ocij aliquid dabatur, cùm redijssem
in margine coepi Braceschi errores annotare, & singulos suis argumentis meri¬
diano Sole clarioribus arguere. Sed profectò (vt ingenuè fatear omnia) in hoc
chemico pelago velificanti mihi tot Symplegades, tot Scyllas, tot Charybdes
tot monstra denique obijci, nunquam credidissem. Huiusce enim facultatis li¬