575
48
bri quot & quantis singulis ferè folijs deformentur labibibus, quot enormibus
scateant antracibus, quot in locis luxi sint, elumbes, inuersi, mutilati, manchi,
& redundantes vltra modum, ne mihi aliunde patronos accersam, tu es testis
optimus. Testis & optimus ipse Merula, qui Petri Boni Longobardi & physi¬
ci praestantissimi apud Duces inclytos, & de Repub. literaria bene meritos,
Ferrariae, Preciosam Margaritam Nouellam, qua nihil est preciosius, trecentis
& his amplius expurgauit erroribus. Dij boni in tam exiguo agro, quae ziza¬
niorum messis excreuerat? In caussa esse arbitror, vir praestantissime, quòd hu¬
iusmodi farinae authores primi aut Aegyptij fuerunt, vt Hermes Trismegistus
Moses, eiusque soror Maria, aut Hebraei, vt Salomon, Callis: aut Arabes, vt Ge¬
ber & Rex & Mahometi, vt aliqui volunt, nepos: cui in hac arte merit ò primę
partes attribuuntur Rasis, & Auicenna rex & medicus celeberrimus: aut Grę¬
ci, vt ille diuinus Plato in Stollicis, & in quartis, Aristoteles, Lucas, Rhodia¬
nus: alij, vt in Turba Philosophorum legere est. Ex Latinis aut inter veteres, ip¬
se quòd sciam, hanc Philosophiae partem attigit nemo. Annis porrò abhinc
quingentis, nonnulla in medium ingenia processere, Ricardus Anglicus, Ro¬
gerius Baccho, Merculinus vates ex Anglia: Quibus postmodum successores
sunt dati, Raymundus Lullus Hispanus, & Arnoldus Villanouanus. Porrò
qui Arabes illos, Graecos & Aegyptios scriptores latinitate donarunt, bonarum
literarum expertes erant, vt series eorum sermonis ostendit: nec elucubratio¬
nes illorum satis fideliter ab eis sunt translatae. Superuenere postmodum vt co¬
dices per tonsores & monachos imperitissimos exscriberentur: horumque imperi¬
tia factum est, vt ferè tot errores essent, quot versuum tractus in folijs. Aetate
etiam hac nostra Geber toties impressus quot mendis scatet? Quàm igitur ar¬
bitrabar, labor mihi fuit intricatior. Quid porrò huic negocio lucis chemico
praestiterim, id malo ab alijs dici, quàm ipse de me praedicare. Has autem inge¬
nioli primitias mei, tibi vni dicare placuit: vt ex ijs meum erga te studium paula¬
tim cognoscas, cognitum & foueas, & amplexeris. Non me fugit esse te mu¬
nus indignum, sed tua tamen fretus humanitate, munere hoc non satis idoneo
vti fratrem in Christo optimum cognoscere non dubitaui. Bene vale,
non solùm Italiae, sed & huius aetatis decus immortale. Ex
Augusta Taurinorum Cal. Aprilis.
M. D. LIIII.