575
49
IN IOANNEM BRACESCHVM GE¬
BRI INTERPRETEM ANIMADVERSIO, AV¬
thore Roberto Tauladano Aquitano.
CVM nihil sit minus Christianum Bracesche, quam alienam fa¬
mam acribus, uirulentis, & procacibus dictis proscindere & la¬
cerare, ego ne in mordacis Momi suspitionem tibi uenirem, con¬
tinui me, quantum potui, ne hanc in te animaduersionem scri¬
berem. Tandem cum uirus scriptorum tuorum in miserandum
permultorum naufragium longius in dies serpere, ac grassari
uiderem, non potui diuturniori silentio uti, non potui inquam
mihi temperare, quin huic tuae Hydrae, omnia (nisi quis obuiam iuerit) artis Chy¬
micae fundamenta intra paucos dies ferro uastaturae, me opponerem. Quod quum
in aliquot adhuc annos differre meditarer, ueritas huius artis, quae ferreo tuo de¬
creto se regno spoliatam, & exulem esse conqueritur, sese mihi obtulit, tandemque,
cum caeteros omnes conniuere hoc in negotio cernerem, hanc ame in sui patro¬
cinium Apologiam impetrauit. Qua ego, cum tu ex eorum iudicium sis nume¬
ro, qui non nisi ferro uincere cupiunt, ad omnes ueritatis fautores, conscios, &
aequitatis tutores prouoco, & eos quanta cum ratione hanc prouinciam susce¬
perim, iudices constituo.
Agitur iam nonus annus, te libellum quendam in lucem emisisse, cui Interpre¬
tationis Gebri titulum imposuisti. In quo Demogorgonem inducis cum Gebro
disserentem: Demogorgonem, inquam, tanquam Chrysopoeiae cognitionem
sciscitantem, Gebrum autem ueluti sui ipsius & reliquorum philosophorum in¬
terpretem. Et ita inducis Gebrum, aut (ut uerius loquar) sub nomine Gebri Bra¬
chescum, huius artis mysteria pandentem, ut tandem colligas medicinae, ad ui¬
liora metalla in aurum, seu argentum uertenda componendae formam, neque ex
auro, neque ex argento, sed ex solo ferro, aut ex uili eius excremento, depromen¬
dam esse. In cuius opinionis confirmationem, magnorum aliquot philosopho¬
rum, & potissimum Gebri authoritates quasdam adeò uersute detorsisti, ut mul¬
torum (sed tamen in hac parte philosophiae parum aut nihil instructorum) ani¬
mos ad amplexandam opinionem tuam pellexeris. Itaque cum haec tua lucubra¬
tio (me apud Vascones degente) in manus meas uenisset, amaui ego certè inge¬
nium tuum: nunquam tamen mihi persuadere poteram, te in eam haeresim lapsum
esse, ut crederes formam auri effectricem ex Marte, aut abiecto eius stercore pe¬
tendam esse. Ideoque te Sphingem agere, & aenigmatico sermone hanc artem scri¬
psisse arbitrabar. Proinde ut mentem tuam planè assequerer, & exploratam ha¬
berem, ex ulteriore Vasconia in Italiam perrexi, nec unquam ab incepto itine¬
tre destiti, donec Vrceos nouos peruenissem. ubi quum à fratre tuo intellexissem,
te apud Turrim illustrissimi Alberti Palauicini degere, statim me illuc contuli,
& succincta oratione causam itineris mei tibi indicaui. Qua audita, bene me spe¬
rare iussisti, nec me prius discessurum asseuerasti, quàm plenam & integram Chry¬
sopoeiae cognitionem abs te accepissem. Coepisti itaque paulopòst mentem tuam
familiarissimè mihi interpretari, quam ut mihi commendatiorem redderes, hos
versus (abs te, ut suspicor elaboratos) mihi proposuisti exponendos:
"Artus est hominis, qui constat sex elementis
Cui P.si addas, & in M. mutare si noscas,
Hoc est aes nostrum, lapisque philosophorum."
Quo aenigmate audito, quum me Tauladanum esse, non Oedipum respon¬
dissem, utpote qui hanc tuam Sphingem ex tempore soluere non possem, tu his
uerbis usus es. Non miror, si tu ex abrupto hoc aenigma soluere non possis, ad
quod enodandum per decennium ego sudaui. Et tandem eorum uersuum inter¬
e