575
52 TAVLADANI
dem hoc epilogo usus est. Laudetur igitur benedictus & gloriosus Altissimus
qui creauit illud, deditque illi substantiam, & substantię proprietates, quas non con¬
tingit, ullam aliam rem in natura possidere, ut in illa possit inueniri haec perfe¬
ctio per artificium aliquod, quam in illo inuenimus propinqua potentia. Ipsum
enim est, quod ignem superat, & non superatur: sed in illo amicabiliter requiescit
eo gaudens. Quae omnia de Marte, seu de Martis excremento dicta esse inter¬
pretaris. Septimum, quo ueluti trophaeum canis, & te plena potitum credis
uictoria, est hoc.
Scripsit Geber cap. 32, suae Summae, ubi ait de auro, haec uerba. Calcinatur
autem aurum, & soluitur sine aliqua utilitate. Scripsit etiam haec cap. 33. Calci¬
natur similiter argentum, & soluitur cum magno labore, & sine aliqua utilitate.
Quibus uerbis tu rem tuam sic agis. Omnium Philosophorum consensu & suf¬
fragio metallum illud, ex quo formatur Elixir, calcinandum est, & ubi in calcem
redierit, in liquorem est reuocandum. Atqui Gebri testimonio ex auro & argen¬
to calcinatis & solutis, nullus redit ad nos fructus, nulla inde promanat utilitas,
fieri itaque non potest, ut ex auro aut argento nascatur ditissimum illud Elixir.
Haec est legio illa Arabica, Bracesche, haec claua illa Herculea, hic est, inquam
ferreus ille exercitus, quo duce in aciem cum Mauorte tuo progrederis. Quae
omnia, ut intelligas, quàm sint parui ponderis ad roborandam opinionem tuam,
armabo te libenter altera Gebri authoritate, quam demiror abs te praetermissam,
quum haec sola opinionem tuam omnino ferream efficere posse uideatur.
Geber cap. 9. libri de Inuestigatione scripti, postquàm methodum ferri in li¬
quorem reducendi docuit, sic ait: Martem solutum honora, aquam uidelicet sul¬
furis fixi colorem Elixiris mirabiliter augmentantem. Num huius authoritatis
accessione uires tuas duplatas esse sentis, Bracesche? at nisi has omnes copias
tuas (fauente mihi Diuina maiestate) profligauero, fudero & penitus prostraue¬
ro, ignauum, & imbellem, me iudices uelim. Conferam itaque signa mea cum
tuis, & tentabo, quantum ualeant uires tuae, & primo impetu aggrediar primam
& antesignanam illam authoritatem, quam ex 30. cap. Summae Gebri depronpsisti.
CAPVT II.
Quo in loco quid sibi Geber uelit, ut lectores facilius assequantur, ego ca¬
put integrum legendum subijciam, tum demum mentem de hac re non
meam, sed ipsius authoris & fidelissimorum Gebri interpretum afferam.
Sequitur cap. 30. Summae Gebri, argento uiuo, seu mercurio dicatum.
GEBER.
Argentum autem uiuum, quod etiam Mercurius appellatur antiquorum usu,
est aqua uiscosa, in uisceribus terrae, substantiae subtili terrae albae per calorem tem¬
peratissimum unita per minima, unione tali, donec humidum à sicco, & siccum
ab humido aequaliter contemperetur. Ideoque fugit superficiem planam de facili,
propter suae aquae humiditatem: non autem adhaeret, uiscosam licet habeat hu¬
miditatem, propter siccitatem illius, quae eam contemperat, & adhaerere non
permittit. Est etiam (ut quidam dicunt) materia metallorum cum sulfure. Ad¬
haeret quoque tribus mineralibus de facili, uidelicet Saturno, Ioui & Soli: Luna
autem magis difficulter, Veneri uerò difficilius, quàm Lunae, Marti autem nul¬
lo modo, nisi per artificium. Ex hoc itaque maximum elicias secretum. Est enim
amicabile, & placabile metallis suae naturae. Est etiam medium coniungendi tin¬
cturas, & non submergitur aliquid in argento uiuo, nisi Sol. Soluuntur tamen
Iupiter & Saturnus, Luna & Venus ab eo, & commiscentur, & sine ipso aliquod
metallorum deaurari non potest. Figitur & est tinctura rubedinis exuberantii
simae refectionis, & fulgidi splendoris, & non recedit à commisto. Non est tamen
medicina nostra, donec est in natura sua: sed iuuare quandoque similiter potest
in casu. Hactenus Geber.
TAVL¬