575
ANIMADVERSIO 53
TAVLADANVS.
Ego nunc quid de hoc loco sentiam, imò quid ipse uoluerit Geber, & quid fi¬
delissimi eius interpretes, Petrus Bonus Ferrariensis, & Arnoldus Villanouanus
de hac re senserint, explicabo.
Geber Arabum philosophorum facilem princeps, cum tractandam & descri¬
bendam sibi proposuisset metallorum naturam, ut faciliorem uiam lectoribus ad
àd faceret, indicandum sibi prius esse duxit, quae & quot essent, iuxta ueterum opi¬
nionem, propinqua metallorum principia. Quae cum superius docuisset esse tria
scilicet, arsenicum, sulfur, & argentum uiuum, & expressisset duobus capitibus
proxime antecedentibus, quae nam esset sulfuris & quae arsenici natura, conse¬
quens erat, priusquàm metalla attingeret, (quę sunt tanquam soboles horum prin¬
cipiorum) ut caput unum naturę tertij principij, hoc est, argenti uiui exprimen¬
dicaret. Qua motus ratione hoc 30. cap. mercurio consecrauit. In quo primo
docet, quid sit mercurius, his uerbis.
GEBER.
Argentum uiuum, quod etiam Mercurius appellatur antiquorum usu, est aqua
uiscosa, in uisceribus terrę, substantię subtili terrę albę, per calorem temperatis¬
simum unita per minima, tali unione, donec humidum à sicco, & siccum ab hu¬
mido ęqualiter contemperetur. Ideoque fugit superficiem planam de facili, propter
suę aquę humiditatem. Non autem adhęret, uiscosam licet habeat humiditatem,
propter siccitatem illius, quę illam contemperat, & adhęrere non permittit.
TAVLADANVS.
Quae sibi nihil aliud uolunt, quàm argentum uiuum ex aqua uiscosa, & terra
candida, tenui, & sulfurea oriundum esse, quae duo, aqua scilicet uiscosa & ter¬
ra sulfurea, ea lance à natura librata fuerunt, ut quamuis aquae proprium sit, rem in
eam demersam madefacere, & licet uiscosi conditio sit, tangenti adhaerere, neu¬
trum tamen aqua uiscosa in argento uiuo existens, queat praestare, ob terram sul¬
fuream sibi unitam, quae sua siccitate uiscosam, & humidam illius conditionem
ita frangit, & temperat, ut neque adhaerere, neque madefacere ualeat. Vnde ueteres
philosophi argentum uiuum aquam siccam nominauerunt. Sed quoniam hęc
ex se clariora sunt, quàm ut egeant interprete, idcirco prosequamur reliqua, &
qui sit eorum usus, penitissimè exploremus.
GEBER.
Est etiam (ut quidam dicunt) materia metallorum cum sulfure.
TAVLADANVS.
Hoc est, sunt ex ueteribus philosophis nonnulli (ut dixit cap. 25. suae Summae)
qui uelint argentum uiuum, & sulfur, esse principia illa, quae à natura ad genera¬
tionem metallorum assumuntur. Cui ille opinioni non suffragatur, motus ratio¬
nibus, quę abeo 26. cap. Summae adferuntur. Ideoque addidit, Vt quidam uolunt.
GEBER.
Adhaeret quoque tribus mineralibus de facili, uidelicet Saturno, Ioui, & Solis
Lunae autem magis difficulter, Veneri autem difficilius quàm Lunae, Marti uerò
nullo modo nisi per artificium.
TAVLADANVS.
Hoc est argentum uiuum libentius & maiori quadam cum auiditate uorat, sor¬
bet & deglutit aurum, plumbum & stannum, quam reliqua metalla. post hęc tria
auidius argentum complectitur, quàm aes: cum aere autem facilius init foedus, quàm
cum ferro. Ferro enim adeò aegrè commiscetur, ut non nisi inuitum, & arte coactum
ac superatum cum eo coire uelit. Cuius rei nulla alia est ratio, quàm rebus om¬
nibus hanc à natura uim ingenitam esse, ut res homogeneas, & eas, quibus cum ali¬
quo affinitatis uinculo coniunctę sunt, tacita quadam beneuolentia complectan¬
e 3